VITA PRIMA S.FRANCISCI

OPUSCULUM SECUNDUM

Incipit secundum opusculum de vita duorum annorum tantum, et de felici obitu beatissimi patris nostri Francisci.

Caput I - De tenore huius opuscoli, de tempore quo S. Franciscus feliciter obiit, 
et de profectibus ipsius.

88. 1 Superiore quidem tractatu, quem gratia Salvatoris congruo fine conclusimus, vitam et actus beatissimi patris nostri Francisci usque ad octavum decimum conversionis suae annum enarrando utcumque conscripsimus.
2 Reliqua vero gesta ipsius a paenultimo vitae suae anno, prout potuimus recte scire, huic opusculo breviter adnectemus, et ea sola, quae necessario magis occurrunt, ad praesens intendimus adnotare, ut qui plus his dicere cupiunt, quid addant semper valeant invenire.
3 Anno siquidem Dominicae Incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo sexto, quarta decima indictione, quarto nonas Octobris, die dominico, beatissimus pater noster Franciscus in civitate Assisii, de qua ortus est, apud Sanctam Mariam de Portiuncula, ubi ordinem fratrum Minorum ipse primo plantavit, expletis viginti annis ex quo perfectissime adhaesit Christo, Apostolorum vitam et vestigia sequens (cfr. 1Pet 2,21), egressus de carnis ergastulo, ad caelestium spirituum mansione, perfecte quae coepit consummans, felicissime convolavit.
4 Cum hymnis et laudibus in ea civitate sacrum et sanctum corpus ipsius collocatum est et honorifice reconditum, ubi ad gloriam Omnipotentis multis coruscat miraculis. Amen.
89.
1 Hic vero cum in via Dei (cfr. Bar 3,13) et ipsius cognitione a primaevo iuventutis flore parum vel nihil esset instructus, in naturali simplicitate ac vitiorum fervore tempore non pauco perdurans, mutatione dexterae Excelsi iustificatus a peccato (cfr. Rom 6,7), gratia et virtute Altissimi (cfr. Luc 1,35), super omnes tempore suo repertos divina sapientia est repletus (cfr. Deut 34,9).
2 Nam cum doctrina evangelica, etsi non particulariter sed generaliter ubique multum per opera defecisset, missus est hic a Deo, ut universaliter per totum mundum Apostolorum exemplo perhiberet testimonium veritati (cfr. Ioa 1,6.7).
3 Sicque factum est, ut doctrina sua omnem mundi sapientiam ostenderet evidentissime fore stultam, e brevi spatio temporis ad veram sapientiam Dei per stultitiam preadicationis (cfr. 1Cor 1,20.21) inclinaverit, Christo duce (cfr. Dan 9,25).
4 Quoniam in novissimo tempore (cfr. 1Pet 1,5) novus evangelista, quasi unus ex paradisi fluminibus (cfr. Gen 2,10; Is 44,3), in toto terrarum orbe (cfr. Est 13,4) fluenta Evangelii pia irrigatione diffudit et viam Filii Dei atque doctrinam veritatis opere praedicavit.
5 Facta est proinde in eo et per eum orbis terrarum insperata exsultatio et sancta novitas: antiquae religionis germen inveteratos diu et veteres multum subito innovavit.
6 Datus est spiritus novus in cordibus electorum et in medio eorum effusa est (cfr. Ez 11,19; 36,26) unctio salutaris, cum velut unum de luminaribus caeli, Christi servus (cfr. Gen 2,10; Is 44,3) et sanctus novo ritu, novisque signis desuper radiavit.
7 Renovata sunt per eum antiqua miracula, dum in deserto mundi huius, ordine novo sed antiquo more, plantata est vitis fructifera, proferens flores suavitatis in odorem (cfr. Sir 24,23; Ps 51,10) virtutum sanctarum, ubique sacrae religionis palmites extendendo (cfr. Ez 17,6.7).
90.
1 Nam, licet fuerit similis nobis passibilis (cfr. Iac 5,17), non fuit tamen contentus praecepta communia observare, sed ferventissima effluens charitate, totius perfectionis arripuit viam, perfectae sanctitatis apprehendit summam, et omnis consummationis vidit finem (cfr. Ps 118,96).
2 Omnis proinde ordo, omnis sexus, omnis aetas habet in ipso doctrinae salutaris evidentia documenta, habet et sanctorum operum exempla praecipua.
3 Si qui ad fortia proponunt mittere manus (cfr. Prov 31,19) et excellentioris viae charismata meliora aemulari (cfr. 1Cor 12,31) nituntur, respiciant in speculo vitae suae, et omnem perfectionem addiscent.
4 Si qui vero ad humiliora et planiora se conferunt, timentes ambulare per ardua et montis ascendere verticem: in hoc gradu etiam apud eum invenient congrua monimenta.
5 Si qui denique signa et miracula quaerunt (cfr. 1Cor 1,22), ipsius interrogent sanctitatem, et quod postulant, consequentur.
6 Et quidem gloriosa vita ipsius priorum sanctorum perfectionem illustrat lumine clariore: probat hoc passio Iesu Christi et eius crux plenissime manifestat.
7 Revera in quinque partibus corporis passionis et crucis signaculo pater venerabilis est signatus ac si in cruce cum Dei Filio pependisset.
8 Sacramentum hoc magnum est (cfr. Eph 5,32) et prerogativae dilectionis indicat maiestatem; sed arcanum in eo latet consilium et reverendum contegitur mysterium, quod soli Deo cognitum credimus, et per ipsum sanctum ex parte cuidam revelatum.
9 Propterea in eius laudibus non expedit multa tentare, cuius laus ab Ipso est, qui est laus omnium, fons et honor fortissimus, dans praemia lucis.
10 Benedicentes igitur Deum sanctum, verum et (cfr. Luc 14,53; Is 58,13), ad historiam recurramus.


Caput II - De summo desiderio beati Francisci, 
et qualiter in libri apertione intelexit de se Domini voluntatem.

91.
1 Tempore quodam beatus et venerabilis pater Franciscus, relictis saecularibus turbis, quae ad audiendum et videndum eum quotidie devotissime concurrebant, locum quietis et secretum solitudinis petit, cupiens ibi vacare Deo et extergere, si quid pulveris sibi ex conversatione hominum adhaesisset (cfr. Luc 10,11).
2 Mos eius erat tempus impensum sibi ad gratiam promerendam dividere, et, prout oportere videbat, aliud proximorum lucris impendere, aliud contemplationis beatis secessibus consummare.
3 Assumpsit proinde secum (Luc 9,28; Mar 14,33) socios valde paucos, quibus eius conversatio sancta magis quam caeteris nota erat, ut tuerentur eum ab incursu et conturbatione hominum (cfr. Ps 90,6; 30,21), et suam quietem in omnibus diligerent ac servarent.
4 Cumque illic aliquamdiu permansisset, et oratione continua frequentique contemplatione divinam familiaritatem modo ineffabili fuisset adeptus, quid aeterno Regi (cfr. Ps 28,10) de se et in se foret acceptius aut esse posset, cognoscere cupiebat.
5 Curiosissime exquirebat et piisime anhelabat scire, quali modo, quali via aut quali desiderio Domino Deo valeret, iuxta consilium et beneplacitum (cfr. Sir 40,25) voluntatis suae, perfectius adhaerere.
6 Haec summa eius philosophia semper fuit, hoc summum desiderium in eo, quoad vixit, semper flagravit (cfr. Num 11,4), ut quaereret a simplicibus, a sapientibus, a perfectis et imperfectis, qualiter posset viam apprehendere veritatis (cfr. Ps 118,30) et ad maius propositum pervenire.
92.
1 Nam cum esset perfectissimus perfectorum, perfectum abnuens, imperfectum se penitus reputabat.
2 Gustaverat enim et viderat, quam dulcis, suavis (cfr. Ps 33,9) et bonus foret Deus Israel his qui recto sunt corde (cfr. Ps 72,1), et in simplicitate pura et puritate vera quaerunt illum (cfr. Sap 1,1).
3 Infusa namque dulcedo et suavitas, rarissimis raro data, quam sibi desuper senserat adspirare, cogebat eum totum a se ipso deficere et tanta iucunditate repletus, cupiebat modis omnibus illuc ex toto transire, ubi, excedendo se ipsum, iam parte praecesserat.
4 Paratus erat homo, spiritum Dei habens (cfr. 1Cor 7,40), omnes animi pati angustias, omnesque passiones corporis tolerare, si tandem optio sibi daretur (cfr. Ios 24,15), ut voluntas Patris caelestis misericorditer compleretur (cfr. Mat 6,14; 12,50) in eo.
5 Acessit proinde die quadam ante sacrum altare, quod in eremitorio in quo ipse manebat erat constructum, et accepto codice, in quo sacra Evangelia erant conscripta, reverenter altari superposuit illum.
6 Sicque prostratus in oratione Dei (Cfr. Luc 6,12) non minus corde quam corpore, humili prece poscebat, ut benignus Deus (cfr. Ioel 2,13), pater misericordiarum et Deus totius consolationis (cfr. 2Cor 1,3), suam sibi dignaretur ostendere voluntatem:
7 et ut perfecte consummare valeret quod olim simpliciter et devote inceperat, quid sibi esset opportunius agere, in prima libri apertione indicari suppliciter precabatur.
8 Sanctorum quippe ac perfectissimorum virorum spiritu ducebatur, qui pia devotione in desiderio sanctitatis simile aliquid fecisse leguntur.
93.
1 Surgens quoque ab oratione, in spiritu humilitatis animoque contrito (cfr. Luc 22,45; Dan 3,39), ac signaculo sanctae crucis se muniens, de altari librum accepit eumque cum reverentia et timore aperuit.
2 Factum est autem, cum aperuisset librum (cfr. Apoc 5,7.8), occurrit sibi primo passio Domini nostri Iesu Christi, et id solum quod tribulationem eum passurum denuntiabat.
3 Sed, ne hoc casu evenisse possit aliquatenus suspicari, bis et ter librum aperuit, et idem vel simile scriptum invenit.
4 Intellexit tunc vir spiritus Dei plenus (cfr. Gen 41,38), quod per multas tribulationes, per multas angustias et per multas pugnas oporteret eum intrare in regnum Dei (cfr. Act 14,21).
5 Sed non turbatur fortissimus miles propter ingruentia bella (cfr. Qo 8,8), nec animo decidit praeliaturus Domini praelia (cfr. 1Re 25,28) in castris huius saeculi.
6 Non veritus est succumbere hosti, qui non cedebat etiam sibi, cum diu supra modum humanarum virium laborasset.
7 Revera ferventissimus erat, et si retroactis saeculis socium habuit proposito, nemo tamen eo superior inventus est desiderio.
8 Nam et levius perfecta operari quam dicere cognoscebat: semper non verbis, quae bonum non faciunt sed ostendunt, sed sanctis operibus efficax studium et operam praebens.
9 Manebat proinde inconcussus et laetus, et sibi et Deo in corde suo laetitiae cantica decantabat (cfr. Eph 5,18).
10 Propterea maiore revelatione dignus habitus est qui sic de minima exsultavit, et in modico fidelis (cfr. Luc 19,17) constituitur supra multa (cfr. Mat 25,21).


Caput III - De visione hominis imaginem Seraphim crucifixi habentis.


94.
1 Faciente ipso moram in eremitorio, quod a loco in quo positum est Alverna nominatur, duobus annis antequam animam redderet caelo, vidit in visione Dei (cfr. Ez 1,1; 8,1) virum unum, quasi Seraphim sex alas habentem, stantem supra se, manibus extensis ac pedibus coniunctis, cruci affixum.
2 Duae alae supra caput elevabantur, duae ad volandum extendebantur, duae denique totum velabant corpus (cfr. Is 6,2).
3 Cumque ista videret beatus servus Altissimi, admiratione permaxima replebatur, sed quid sibi vellet haec visio advertere nesciebat.
4 Gaudebat quoque plurimum et vehementius laetabatur in benigno et gratioso respectu, quo a Seraphim conspici se videbat, cuius pulchritudo inaestimabilis erat nimis, sed omnino ipsum crucis affixio et passionis illius acerbitas deterrebat.
5 Sicque surrexit, ut ita dicatur, tristis et laetus, et gaudium atque moeror suas in ipso alternabant vices.
6 Cogitabat sollicitus, quid posset haec visio designare, et ad capiendum ex ea intelligentiae sensum anxiabatur plurimum spiritus (cfr. Ps 142,4) eius.
7 Cumque liquido ex ea intellectu aliquid non perciperet et multum eius cordi visionis huius novitas insideret, coeperunt in manibus eius et pedibus apparere signa clavorum, quemadmodum paulo ante virum supra se viderat crucifixum.
  95.
1 Manus et pedes eius in ipso medio clavis confixae videbantur, clavorum capitibus in interiore parte manuum et superiore pedum apparentibus, et eorum acuminibus exsistentibus ex adverso.
2 Erant enim signa illa rotunda interius in manibus, exterius autem oblonga, et caruncula quaedam apparebat quasi summitas clavorum retorta et repercussa, quae carnem reliquam excedebat.
3 Sic et in pedibus impressa erant signa clavorum et a carne reliqua elevata.
4 Dextrum quoque latus quasi lancea transfixum, cicatrice obducta, erat, quod saepe sanguinem emittebat, ita ut tunica eius cum femoralibus multoties respergeretur sanguine sacro.
5 Heu quam pauci, dum viveret crucifixus servus Domini crucifixi, sacrum lateris vulnus cernere meruerunt!
6 Sed felix Helias, qui, dum viveret sanctus, utcumque illud videre meruit; sed non minus felix Rufinus qui manibus propriis contrectavit (cfr. 1Joa 1,1).
7 Enimvero cum semel dictus frater Rufinus manum suam in sinum sanctissimi viri, ut eum scalperet, immisisset, dilapsa est manus eius, ut saepe contingit, ad dextrum latus ipsius, et occurrit ei pretiosam illam tangere cicatricem.
8 Ad cuius tactum sanctus Dei non modicum doluit, et manum a se repellens, ut ei parceret Dominus (Gen 19,16) acclamavit.
9 Studiosissime namque abscondebat haec ab extraneis, celabat cautissime a propinquis, ita ut et collaterales fratres et eius devotissimi secutores haec per multum temporis ignorarent.
10 Et licet tantis ac talibus margaritis tamquam pretiosissimis gemmis (cfr. 2Par 9,9) servus et amicus Altissimi se videret ornatum, atque supra omnium hominum gloriam et honorem (cfr. Sir 3,19; Ps 8,6) mirifice decoratum, non evanuit tamen in corde suo, nec quaesivit inde alicui per appetitum vanae gloriae complacere (cfr. Gal 1,10);
11 sed, et ne humanus favor fatam sibi gratiam furaretur, modis omnibus quibus poterat haec abscondere (cfr. Mat 6,18.19) satagebat.
96.
1 Mos etenim ipsius erat raro aut nulli praecipuum revelare secretum, timens specie praecipuae dilectionis ex eorum revelatione, sicut solent facere praedilecti, pati aliquod in data sibi gratia detrimentum (cfr. Rom 12,3; 2Cor 7,9).
2 Gerebat proinde semper in corde suo et in ore frequenter habebat propheticum illud: “In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi” (Ps 118,11).
3 Quoties vero ex saecularibus ad eum aliqui convenissent, ab eorum collocutione cupiens abstinere, fratribus et filiis qui secum morabantur tale dederat signum, ut cum videlicet praedictum versiculum recitaret, statim eis qui convenerant modeste licentiam exhiberent.
4 Expertus namque fuerat, magnum fore malum cuncta communicare cunctis et spiritualem sciebat esse non posse, cuius secreta perfectiora et plura non sunt quam quae in facie videntur (cfr. 2Cor 10,7) et ex apparentia possunt in unaquaque parte ab hominibus iudicari.
5 Invenerat enim aliquos sibi exterius concordantes et interius dissidentes, applaudentes coram, irridentes retro, qui iudicium sibi (cfr. 1Cor 11,29) acquisierunt et rectos ei suspectos aliquantulum reddiderunt.
6 Saepe namque malitia denigrare nititur puritatem, et propter mendacium familiare multis, paucorum non creditur veritati (cfr. 2The 2,11).


Caput IV - De fervore beati Fran-cisci et infirmitate oculorum eius.


97.
1 Per eiusdem igitur temporis curricula coepit corpus suum variis urgeri languoribus et vehementioribus quam prius solitum esset.
2 Frequentes namque patiebatur infirmitates, utpote qui perfecte castigaverat corpus suum, et illud in servitutem redegerat ex multis iam praecedentibus annis (cfr. 1Cor 9,27; Rom 15,23).
3 Nam per decem et octo annorum spatium, quod tunc erat expletum, vix aut numquam requiem habuerat caro (cfr. 2Cor 7,5) sua, varias e longissimas circuiens regiones (cfr. Gen 41,46), ut spargeret ubique semina verbi Dei spiritus ille promptus (cfr. Luc 8,11; Mat 26,41), spiritus ille devotus, spiritus ille fervens qui eam inhabitabat (cfr. Act 18,25; Rom 8,11).
4 Replebat omnem terram (cfr. Sap 1,7) Evangelio Christi, ita ut una die quatuor aut quinque castella vel etiam civitates saepius circuiret (cfr. Mar 6,6), evangelizans unicuique regnum Dei (cfr. Luc 8,1), et non minus exemplo quam verbo aedificans audientes, de toto corpore fecerat linguam.
5 Tanta enim in eo carnis ad spiritum erat concordia, tanta obedientia, quod cum ille omnem niteretur apprehendere sanctitatem, ipsa nihilominus non solum non repugnabat, sed et praecurrere satagebat, iuxta quod scriptum est: Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea (Ps 62,2).
6 Assiduitas vero subiectionis fecerat eam voluntariam, et ex quotidiana inclinatione sui, situm apprehenderat tantae virtutis, quoniam consuetudo saepe vertitur in naturam.
98.
1 Sed quoniam, secundum iura naturae, humanaeque conditionis modum necesse est quod de die in diem homo exterior corrumpatur, licet is qui intus est renovetur (cfr. 2Cor 4,16), illud pretiosissimum vasculum, in quo caelestis thesaurus erat absconditus (cfr. Mat 13,44), coepit undique conquassari et virium omnium pati defectum.
2 Verum quia: cum consummatus fuerit homo tunc incipiet, et cum (cfr. Sir 18,6) finierit tunc operabitur, in carne infirma spiritus promptior (cfr. Mat 26,4) efficiebatur.
3 Tantum quoque animarum diligebat salutem (cfr. 1Pet 1,9) et proximorum sitiebat lucra, ut cum per se ambulare non posset, asello vectus circuiret terras (cfr. Luc 9,6).
4 Frequenter eum monebant fratres, illi omni precum instantia suggerentes, ut infirmum corpus et valde debilitatum medicorum auxilio utcumque recreare deberet.
5 Ipse autem, illo suo nobili spiritu in caelum directo, qui solvi solummodo cupiebat et cum Christo esse (cfr. Phip 1,23), hoc facere penitus recusabat.
6 Verum quia nondum impleverat ea quae passionum Christi deerant in carne (cfr. Col 1,24) sua, licet stigmata eius in corpore suo portaret (cfr. Gal 6,17), infirmitatem oculorum incurrit gravissimam, quemadmodum multiplicavit in eo misericordiam suam Deus (cfr. Ps 35,8).
7 Cumque de die in diem infirmitas illa succresceret et ex incuria videretur quotidie augmentari, frater Helias tandem , quem loco matris elegerat sibi et aliorum fratrum fecerat patrem, compulit eum ut medicinam non abhorreret,
8 sed eam reciperet in nomine Filli Dei (cfr. Ps 35,8), per quem creata erat, sicut scriptum est: Altissimus de terra creavit medicinam, et vir prudens non abhorrebit eam (Sir 38,4).
9 Sanctus pater vero tunc benigne acquievit et humiliter obtemperavit sermonibus se monentis.


Caput V - Qualiter apud Reatum civitatem receptus fuit a domino Hugone Ostiensi episcopo, et quomodo santus eum pronuntiabat futurum episcopum totius mundi.


99.
1 Factum est autem, cum plures accederent suis eum medicaminibus adiuvare, non invento remedio, accessit ad civitatem Reatinam, in qua illius infirmitatis curandae morari vir peritissimus dicebatur.
2 Perveniente igitur eo ibidem, benigne satis et honorifice susceptus est a tota Romana curia, quae in eadem civitate tunc temporis morabatur praecipue tamen a domino Hugone episcopo Ostiensi, devotissime susceptus est, qui morum honestate ac sanctitate vitae maxime perfulgebat.
3 Hunc vero beatus Franciscus patrem et dominum elegerat super universam religionem et ordinem fratrum suorum, ex assensu et voluntate domini Honorii papae, eo quod illi beatae paupertas multum placebat, et sancta simplicitas in maxima reverentia exsistebat.
4 Conformabat se dominus ille moribus fratrum, et in desiderio sanctitatis cum simplicibus erat simplex, cum humilibus erat humilis, cum pauperibus erat pauper.
5 Erat frater inter fratres, inter minores minimus, et velut unus caeterorum, in quantum licitum erat, in vita et moribus gerere se studebat.
6 Sollicitus erat ubique sacram religionem plantare, et in remotis partibus clara fama clarioris vitae ipsius ordinem plurimum ampliabat.
7 Dedit illi Dominus linguam eruditam (cfr. Is 50,4), in qua confundebat adversarios veritatis, in qua refellebat inimicos crucis Christi (cfr. Phip 3,18), in qua reducebat errantes (cfr. Deut 22,1) ad viam, in qua discordes pacificabat et concordes fortiore charitatis vinculo (cfr. Os 11,4) colligabat.
8 Erat in Ecclesia Dei lucerna ardens et lucens, et sagitta electa (cfr. Ioa 5,35; Is 49,2), parata in tempore opportuno (cfr. Luc 14,22).
9 O quoties, depositis pretiosis vestibus, vilibus indutus, discalceatis pedibus, quasi unus e fratribus incedens, rogabat ea quae ad pacem sunt (cfr. Luc 14,22)!
10 Hoc inter virum et proximum (cfr. Ier 7.5) suum, quoties opportebat, hoc inter Deum et hominem, semper sollicite faciebat.
11 Propterea paulo post elegit eum (cfr. Sir 45,4) Deus pastorem in universa Ecclesia (cfr. Act 5,11) sua sancta, et exaltavit caput eius in tribubus populorum (cfr. Ps 109,7; Apoc 13,7).
100.
1 Quod ut inspiratum divinitus (cfr. 2Tim 3,16) et Christi Iesu voluntate operatum esse sciatur, longe ante beatus pater Franciscus hoc verbis praedixit et opere praesignavit.
2 Nam cum ordo et religio fratrum, divina gratia faciente, satis iam inciperet dilatari, et velut cedrus in paradiso Dei, in caelestibus (cfr. Ez 31,8; Ps 109,3) sanctorum attolleret verticem meritorum, et tamquam vinea electa (cfr. Ier 2,21) sacros produceret palmites in latitudinem orbis terrae (cfr. Ps 79,12; 17,20), sanctus Franciscus accessit ad dominum papam Honorium, qui Romanae tunc preerat Ecclesiae, supplici prece petens ab eo ut dominum Hugonem, episcopum Ostiensem, sui fratrumque suorum patrem et dominum ordinaret.
3 Annuit dominus papa precibus sancti, et benigne obtemperans, suam illi super ordinem fratrum contulit potestatem.
4 Quam ille reverenter et devote suscipiens, tamquam fidelis servus et prudens constitutus super familiam Domini, studebat modis omnibus cibum (cfr. Mat 24,45) aeternae vitae sibi commissis ministrare in tempore opportuno (cfr. Ps 144,15).
5 Propterea sanctus pater modis omnibus se subiciebat ei et miro ac reverenti eum venerabatur affectu.
6 Spiritu Dei ducebatur, quo repletus (cfr. Mat 4,1; Act 13,9) erat, et ideo longe ante intuebatur quod postmodum erat in oculis omnium (cfr. Is 52,10) sic futurum.
7 Nam quoties, familiaris religionis urgente causa vel potius charitate Christi (cfr. 2Cor 5,14) qua erga ipsum flagrabat cogente, scribere vellet ei, nequaquam acquiescebat ipsum in litteris suis vocari episcopum Ostiensem seu Velletrensem, sicut caeteri utebantur in salutationibus consuetis, sed, assumpta materia, sic aiebat: “Reverentissimo patri, sive domino Hugoni, totius mundi episcopo”.
8 Saepe namque benedictionibus inauditis salutabat eum, et licet esset devota subiectione filius, dictante tamen Spiritu, quandoque ipsum paterno consolabatur colloquio,
9 ut confortaret super eum benedictiones patrum, donec veniret desiderium collium aeternorum (cfr. Gen 49,26).
101.
1 Nimio quoque amore dictus dominus erga sanctum virum flagrabat, et ideo quidquid beatus vir loquebatur, quidquid faciebat, placebat ei, et in sola visione illius saepe totus afficiebatur.
2 Testatur ipse de eo, quod numquam in tanta esset perturbatione seu animi motu, quod in visione ac collocutione sancti Francisci omne mentis nubilum non discederet serenum, effugaretur accidia et gaudium desuper aspiraret.
3 Ministrabat iste beato Francisco tamquam servus domino (cfr. Luc 12,37) suo, et quoties videbat eum, tamquam Christi apostolo (cfr. 1Cor 1,1) reverentiam exhibebat, et inclinato utroque homine, saepe manus eius deosculabatur ore sacrato.
4 Curabat sollicitus et devotus, quomodo beatus pater recuperare posset oculorum sanitatem, sciens eum virum sanctum et iustum (cfr. Act 3,14), et Ecclesiae Dei necessarium et utilem valde nimis (cfr. 2Esd 2,2).
5 Compatiebatur super eum universae congregationi fratrum et filios miserabatur in patrem (cfr. Ps 102,13).
6 Monebat proinde sanctum patrem curam gerere sui et infirmitatis necessaria non abicere, ne ad peccatum aliquod potius quam ad meritum horum deputaretur incuria.
7 Sanctus Franciscus vero, quae sibi a tam reverendo domino et tam carissimo patre dicebantur, humiliter observabat, cautius deinde agens et securius necessaria curae suae.
8 Sed in tantum iam creverat malum, quod ad remedium qualecumque acutissima requirebat ingenia et acerbissima medicamina exposcebat.
9 Sicque factum est, quod in pluribus locis decocto capite, incisis venis, superpositis emplastris et immissis collyriis, nihil proficeret (cfr. Ps 88,23), sed quasi semper deterius se haberet (cfr. Mar 5,26).


Caput VI - De moribus fratrum famulantium sancto Francisco, 
et qualiter ipse disponebat conversari.


102.
1 Haec fere per duos annos in omni patientia et humilitate sustinuit, in omnibus gratias agens Deo (cfr. Tob 2,14; 1The 5,18).
2 Sed ut ipse liberius suam intentionem dirigere posset ad Deum, et beatarum mansionum in caelo positarum, frequenter mente excedens (cfr. 2Cor5 5,13), circuire posset ac ingredi officinas, et in pinguedine gratiae coram placidissimo et serenissimo universorum Domino se in caelestibus (cfr. 2Mac 14,35; Eph 1,3) presentare, quibusdam fratribus, merito sibi valde dilectis, commiserat curam sui.
3 Erant enim illi viri virtutum (cfr. 1Mac 5,50), devoti Deo, placentes sanctis, gratiosi hominibus, super quos, velut domus super columnas quatuor, beatus pater Franciscus innitebatur (cfr. Iud 16,29).
4 Eorum namque nunc nomina supprimo, ipsorum verecundiae parcens, quae tamquam spiritualibus viris satis est eis familiaris amica.
5 Verecundia enim omnium est ornatus aetatum, innocentiae testis, pudicae mentis indicium, disciplinae virga (cfr. Prov 22,15), specialis gloria conscientiae, famae custos et totius honestatis insigne.
6 Haec virtus adornaverat istos, haec amabiles et benevolos eos reddebat hominibus; haec utique gratia omnibus erat communis (cfr. Act 2,44), sed singulos virtus singula decorabat.
7 Erat unus discretionis praecipuae, alter patientiae singularis, gloriosae simplicitatis alius, reliquus vero secundum corporis vires robustus et secundum animi mores placabilis.
8 Hi vero omni vigilantia, omni studio, omni voluntate beati patris quietem animi excolebant, infirmitatem corporis procurabant, nullas declinantes angustias, nullos labores, quin totos se sancti servitio manciparent.
103.
1 Sed licet gloriosus pater iam esset coram Deo in gratia consummatus, et operibus sanctis rutilaret inter homines mundi huius (cfr. Ioa 11,9), cogitabat tamen semper perfectiora incipere et tamquam doctissimus miles in castris Dei (cfr. Gen 32,2), provocato adversario, excitare iterum nova bella.
2 Proponebat Christo duce (cfr. Dan 9,25), ingentia se facturum, et fatiscentibus artubus, iam emortuo corpore, novo certamine sperat de hoste triumphum.
3 Vera namque virtus temporis finem ignorat, cum mercedis exspectatio sit aeterna.
4 Flagrabat proinde desiderio magno valde (cfr. Num 11,4; Mat 2,10) ad humilitatis reverti primordia et prae amoris immensitate spe gaudens (cfr. Rom 12,12), corpus suum, licet ad tantam iam devenisset extremitatem, revocare cogitabat ad pristinam servitutem.
5 Amputabat a se penitus omnium curarum obstacula, et cunctarum sollicitudinum strepitum plenissime compescebat.
6 Cumque infirmitatis suae occasione rigorem pristinum necessario temperaret, dicebat: “Incipiamus, fratres, servire Domino Deo, quia hucusque vix vel parum in nullo profecimus”.
7 Non arbitrabatur se adhuc comprehendisse (cfr. Phip 3,13), et infatigabilis durans in sanctae novitatis proposito, semper inchoare sperabat.
8 Volebat ad serviendum leprosis redire denuo, et habere contemptui, sicut aliquando habebatur.
9 Hominum conversationem fugere proponebat, et ad loca remotissima se conferre, ut sic exutus omni cura et aliorum sollicitudine deposita, solus carnis paries inter se et Deum interim separaret.
104.
1 Videbat enim multos ad magisterii regimina convolare, quorum temeritatem detestans, ab huiusmodi peste sui exemplo revocare studebat eos.
2 Dicebat enim bonum fore coram Deo et acceptabile curam gerere aliorum, et sollicitudinem animarum aiebat eos suscipere decere, qui dumtaxat in ea nihil de suo quaererent (cfr. Phip 2,21) sed divinam semper in omnibus attenderent voluntatem.
3 Qui videlicet propriae saluti nihil praeponerent et subditorum non applausus attenderent sed profectus, non coram hominibus pompam sed gloriam ante Deum (cfr. Rom 4,2);
4 qui praelationem non affectarent sed timerent; quos habita non extolleret sed humiliaret, et ablata non deiceret sed exaltaret.
5 Sed praecipue in tempore hoc, in quo tantum superexcrevit malitia et superabundavit (cfr. 2The 1,3) iniquitas, periculosum dicebat regere, regi vero affirmabat utilius.
6 Dolebat quosdam prima opera (cfr. Apoc 2,5) reliquisse, et novis adinventionibus pristinam oblitos esse simplicitatem.
7 Propterea lamentabatur eos qui quandoque magis superioribus toto desiderio intendebant, ad infima et vilia descendisse, et per frivola et inania in campo vacuae libertatis, relictis veris gaudiis, discurrere et vagare.
8 Orabat proinde divinam clementiam pro liberatione filiorum, et conservari eos in data gratia (cfr. Rom 12,3) devotissime precabatur.


Caput VII - Quomodo de Senis venit Assisium, et de ecclesia Sanctae Mariae de Portiuncula, 
et de fratrum benedictione.


105.
1 In mense autem sexto ante obitus sui diem, cum esset apud Senas pro infirmitate oculorum curanda, coepit in toto reliquo corpore graviter infirmari, et fracto stomacho infirmitate diuturna et vitio hepatis, sanguinem multum evomuit, ita quod visus est morti approprinquare.
2 Quo comperto, frater Helias citissime de longinquo cucurrit ad eum.
3 In cuius adventu sanctus pater in tantum convaluit ut, relicta terra illa, cum ipso ad Cellam de Cortona veniret.
4 Veniente quoque ipso ibidem et per tempus aliquod faciente moram (cfr. Mat 25,5), intumuit venter eius, turguere crura, tumueruntque pedes et stomachi magis ac magis defectum incurrit, ut cibum aliquem recipere vix valeret.
5 Rogavit deinde fratrem Heliam ut eum Assisium faceret deportari.
6 Fecit bonus filius quod benignus pater praecepit, et praeparatis omnibus, ipsum ad concumpitum locum perduxit.
7 Laetata est civitas in adventu (cfr. Est 8,15; 2Cor 7,6) beati patris et omnium populorum ora laudabant Deum (cfr. Dan 3,51);
8 universa namque multitudo populi sanctum Dei (cfr. Luc 1,10; Mar 1,24) sperabat in proximo moriturum, et haec erat exsultationis tantae materia.
106.
1 Dei quoque nutu (cfr. Iob 26,11) factum est hoc, ut sancta anima carne soluta inde ad caelorum regna (cfr. Mat 3,2) transiret, ubi sibi adhuc in carne manenti (cfr. Phip 1,24) primo data est notitia supernorum et infusa unctio salutaris.
2 Nam cum in omni sede terrarum caelorum regna (cfr. Ez 34,13; Mat 5,3) constituta cognosceret, et in omni loco divinam gratiam electis Dei (cfr. Rom 8,33) tribui crederet, expertus erat tamen locum ecclesiae Sanctae Mariae in Portiuncula gratia uberiore repletum, et supernorum visitatione spirituum frequentatum.
3 Aiebat proinde fratribus saepe: “Videte, o filii, ne quando hunc locum relinquatis.
4 Si ab una parte foras pelleremini, ex alia reintrate; nam locus iste vere sanctus est (cfr. Ez 42,13) et habitatio Dei (Cfr. 1Par 29,1).
5 Hic cum pauci essemus (cfr. 1Par 16,19), nos augmentavit Altissimus; hic luce sapientiae suae illuminavit suorum pauperum corda (cfr. Eph 1,18); hic igne amoris sui nostras voluntates accendit.
6 Hic qui oraverit corde devoto, quod petierit obtinebit, et offendens gravius punietur.
7 Propterea, filii, omni honore dignum habete locum habitaculi Dei (cfr. 3Re 8,30.33), et in toto corde vestro, in voce exsultationis et confessionis, ibi confitemini Deo (cfr. Ier 29,13; Ps 41,5; 135,2).
107.
1 Interea infirmitate crescente, omne robur corporis eius elanguit, et omnibus viribus destitutus, nullo modo poterat se movere.
2 Et quidem cum a quodam fratre fuisset interrogatus, quid vellet potius tolerare, hanc scilicet diuturnam et sic longam infirmitatem, an a carnifice quodcumque grave martyrium sustinere, respondit:
3 “Illud mihi, fili, illud dulcius, acceptiusque semper exstitit et exsistit, quod Domino Deo meo magis in me et de me fieri placet (cfr. Deut 13,18; Rom 12,1), cuius utique voluntati solum semper desidero concors et obediens per omnia inveniri.
4 Sed in cuiuslibet martyrii compensatione hanc infirmitatem pati vel per tres dies molestius mihi foret; quod non pro mercedis remuneratione loquor, sed pro sola quam ingerit molestia (cfr. Dan 3,50) passionis”.
5 O martyr et martyr, qui ridens et gaudens libentissime tolerabat quod omnibus erat acerbissimum et gravissimum intueri!
6 Revera nullum in eo remanserat membrum absque nimio passionis dolore, et calore naturali sensim amisso, ad extrema quotidie propinquabat.
7 Stupebant medici, mirabantur fratres, quomodo spiritus vivere posset in carne sic mortua, cum consumptis carnibus, sola cutis ossibus adhaereret (cfr. Iob 19,20).
108.
1 Enimvero cum videret sibi imminere diem extremum, quod etiam per revelationem divinam ante duobus annis ei fuerit indicatum, vocatis ad se fratribus quos volebat (cfr. Mar 3,13), unicuique, sicut ei desuper dabatur (cfr. Ioa 19,11), velut olim patriarcha Iacob suis filiis benedixit, immo velut alter Moyses ascensurus in montem quem constituit ei Deus (cfr. Deut 32,49), filios Israel benedictionibus ampliavit.
2 Cumque a sinistris ipsius resideret frater Helias, circumsedentibus reliquis filiis, cancellatis manibus dexteram posuit super caput (cfr. Gen 48,14) eius, et exteriorum oculorum lumine privatus et usu:
“Super quem”, inquit, “teneo dexteram meam?”.
“Super fratrem Heliam”, inquiunt.
3 “Et ego sic volo”, ait. “Te”, inquit, “fili, in omnibus et per omnia (cfr. Eph 4,6) benedico, et sicut in manibus tuis fratres meos et filios augmentavit Altissimus, ita et super te et in te omnibus benedico.
4 In caelo et in terra benedicat te rex omnium Deus (cfr. Ps 112,6; Tob 9,9).
5 Benedico te sicut possum et plus quam possum, et quod non possum ego, possit in te qui omnia potest.
6 Recordetur Deus (cfr. Dan 14,37) operis et laboris tui, et in retributione iustorum (cfr. Heb 2,2) sors tua servetur.
7 Omnem benedictionem, quam cupis, invenias, et quod digne postulas impleatur”.
8 “Valete, filii omnes, in timore Dei (cfr. Sir 9,22), et permanete in ipso semper, quoniam futura est super vos tentatio maxima et tribulatio (cfr. Sir 27,6; Ps 21,12) appropinquat.
9 Felices qui in his quae coeperunt perseverabunt (cfr. Mat 10,22), a quibus nonnullos futura scandala separabunt.
10 Ego enim ad Dominum propero, et ad Deum meum, cui devote in spiritu meo servivi (cfr. Ps 29,9; Rom 1,9), iam ire confido”.
11 Erat tunc temporis manens in palatio Assisinati episcopi, et propterea rogavit fratres, ut eum ad locum Sanctae Mariae de Portiuncula citissime transportarent.
12 Volebat enim ibi animam reddere Deo, ubi, sicut dictum est, primo perfecte viam veritatis (cfr. Ps 118,30) agnovit.


Caput VIII - Quid fecerit et dixerit quando feliciter obiit.


109.
1 Conversionis suae tempus iam erat viginti annorum spatio consummatum, sicut sibi divina innotuerat voluntate.
2 Nam cum ipse beatus pater et frater Helias tempore quodam apud Fulgineum morarentur, nocte quadam cum se sopori dedissent, adstitit fratri Heliae sacerdos quidam albis indutus, grandaevae ac provectae aetatis, aspectu venerabilis, dicens:
3 “Surge, frater, et dic fratri Francisco, quoniam expleti sunt decem et octo anni ex quo mundo renuntians, Christo adhaesit, et duobus tantum annis dehinc in hac vita manens viam universae carnis (cfr. Ios 23,14), vocante ipsum ad se Domino (cfr. Gen 3,9), introibit”.
4 Sicque factum est ut sermo Domini, quem diu ante praedixerat, constituto termino compleretur (cfr. 2Par 36,21).
5 Cum igitur in loco sibi valde desiderato paucis quievisset diebus, et cognosceret tempus propinquae mortis instare (cfr. Heb 9,9), vocavit ad se duos fratres et suos filios speciales, praecipiens eis de morte propinqua, immo de vita sic proxima, in exsultatione (cfr. Ps 106,22) spiritus, alta voce Laudes Domino decantare.
6 Ipse vero, prout potuit, in illum Davidicum psalmum erupit: “Voce mea”, inquit, “ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum (Ps 141,2-8)”.
7 Frater autem quidam de assistentibus, quem sanctus satis magno diligebat amore, pro fratribus omnibus plurimum exsistens sollicitus, cum haec intueretur et sancti cognosceret exitum propinquare, dixit ad eum: “Benigne pater, heu absque patre (cfr. Lam 5,3) iam remanent filii, et oculorum privantur lumine vero (cfr. 1Ioa 2,8)!
8 Recordare igitur orphanorum quos deseris, et omnibus culpis remissis, tam praesentes quam absentes omnes tua sancta benedictione laetifica”.
9 Ad quem sanctus: “Ecce”, inquit, “ego vocor a Deo, fili!
10 Fratribus meis tam absentibus quam praesentibus offensas omnes et culpas remitto, et eos, sicut possum, absolvo; quibus tu haec denuntians, ex parte mea omnibus benedices”.
110.
1 Iussit denique codicem Evangeliorum portari, et Evangelium secundum Iohannem sibi legi poposcit, ab eo loco ubi incipit: Ante sex dies paschae, sciens Iesus quia venit hora eius, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem (Ioa 13,1 (12,1)).
2 Hoc etiam Evangelium legere proposuerat sibi minister, priusquam ei praeciperetur; hoc etiam in prima libri apertione occurrit, cum tota et plena Bibliotheca esset, in qua Evangelium legi debebat.
3 Iussit proinde se superponi cilicio et conspargi cinere, qui terra et cinis (cfr. Sir 10,9; 17,31) mox erat futurus.
4 Convenientibus itaque multis (cfr. Deut 31,11) fratribus, quorum ipse pater et dux erat (cfr. Act 14,11), reverenterque adstantibus et exspectantibus omnibus exitum beatum et consummationem (cfr. Sir 33,24) felicem, sanctissima illa anima carne soluta est, qua in abysso claritatis absorpta, corpus obdormivit in Domino (cfr. Act 7,60).
5 Unus autem ex fratribus et discipulis eius, fama non modicum celebris, cuius nomen nunc existimo reticendum, quoniam dum vivit in carne (cfr. Gal 2,20) non vult praeconio gloriari, vidit animam sanctissimi patris recto tramite in caelum conscendere super aquas multas (cfr. Ios 8,20; Ps 28,3).
6 Erat enim quasi stella (cfr. Sir, 50,6) quoquo modo lunae immensitatem habens, solis vero utcumque retinens claritatem, a candida subvecta nubecula (cfr. 1Cor 15,41; Apoc 14,14).
111.
1 Libet de ipso propterea sic exclamare: “O quam gloriosus est iste sanctus, cuius animam vidit discipulus in caelum ascendere!
2 Pulchra ut luna, electa ut sol (cfr. Act 2,34; Cant 6,9), in nube candida cum ascenderet, gloriosissime rutilabat (cfr. Apoc 14,14; Cant 3,6)!
3 O vere mundi lucerna, sole splendidius lucens in Christi Ecclesia (cfr. Mat 5,15; Rom 16, 16), ecce iam lucis tuae radios subtraxisti et in illa luminosa patria secedens, pro nobis miseris Angelorum et Sanctorum frequentiam (cfr. Heb 12,22) commutasti!

4 O insignis praeconii almitas gloriosa, noli filiorum te cura exuere, licet exutus iam sis consimili carne!
5 Nosti, revera nosti, in quanto eos discrimine positos reliquisti, quorum labores innumeros et frequentes angustias sola tua praesentia felix omni hora misericorditer relevabat.
6 O vere misericors, pater sanctissime, qui peccantibus filiis ‘misereri semper et parcere’ benigne paratus eras! Tibi ergo benedicimus, digne pater, cui benedixit (Tob 8,17; Gen 27,27) Altissimus, qui semper est Deus super omnia benedictus. Amen (cfr. Rom 9,5)”.


Caput IX - Lamentum fratrum et gaudium cum cernerent signa fe-rentem crucis, et de alis Seraphim.


112. 1 Factus est propterea concursus populorum multorum laudantium Deum ac dicentium (cfr. Act21,30; Mic 5,7; Luc 2,13): “Laudatus et benedictus tu Domine Deus noster (cfr. Dan 3,57; Ps 40,14), qui nobis indignis tam pretiosum depositum commendasti!
2 Laus et gloria sit tibi, Trinitas ineffabilis!”
3 Catervatim tota civitas (cfr. Mat 8,34) Assisii ruit, et omnis accelerat regio videre magnalia Dei (cfr. Mat 3,5; Act 2,11), quae in servo sancto suo gloriose ostenderat Dominus maiestatis (cfr. Is 2,10).
4 Unusquisque autem cantabat canticum laetitiae, prout cordis gaudium (cfr. Lam 5,15) suggerebat, et de adimpleto desiderio (cfr. Phip 4,19) benedicebant universi omnipotentiam Salvatoris.
5 Verumtamen filii lamentabantur tanto patre orbati, et pium cordis affectum lacrimis et suspiriis ostendebant.
6 Sed temperabat moestitiam gaudium inauditum, et miraculi novitas eorum mentes in stuporem nimium convertebat.
7 Versus est luctus (cfr. Est 13,17) in canticum, et ploratio in iubilationem.
8 Numquam enim audierant, nec legerant in scripturis quod oculis mostrabatur, quod et persuaderi vix potuisset eis, si non tam evidenti testimonio probaretur.
9 Resultabat revera in eo forma crucis et passionis Agni immaculati (cfr. 1Pet 1,19), qui lavit crimina mundi (cfr. Apoc 1,5), dum quasi recenter e cruce depositus videretur, manus et pedes clavis confixos et dextrum latus quasi lancea (cfr. Ioa 19,34) vulneratum.
10 Intuebantur namque carnem illius, quae nigra fuerat prius, candore nimio renitentem, et ex sui pulchritudine beatae ressurrectionis praemia pollicentem.
11 Cernebant denique vultum eius quasi vultum Angeli, (cfr. Act 6,15) quasi viveret, non sicut mortuus esset, et caetera membra eius conversa in teneritudinem et habilitatem innocentiae puerilis.
12 Non sunt contracti nervi eius, ut mortuorum solent, non indurata cutis, non rigida effecta sunt membra, sed huc atque illuc vertentia se, veluti ponebantur.
113.
1 Cumque tam mira pulchritudine cunctis cernentibus (cfr. Ex 33,10) resplenderet, et caro eius candidior esset effecta, cernere mirabile erat in medio manuum et pedum ipsius non clavorum quidem puncturas sed ipsos clavos ex eius carne compositos, ferri retenta nigredine, ac dextrum latus sanguine rubricatum.
2 Non incutiebant horrorem mentibus intuentium signa martyrii, sed decorem multum conferebant et gratiam, sicut in pavimento albo nigri lapilli solent.
3 Accurrebant fratres et filii, et collacrimantes deosculabantur manus et pedes pii patris eos derelinquentis, necnon et dextrum latus, in cuius plaga illius memoria celebris agebatur, qui ex eo loco sanguinem et aquam pariter fundens, mundum reconciliavit (cfr. Rom 5,10; 2Cor 5,19) Patri.
4 Maximum donum sibi exhiberi credebat quivis de populo, se admittebatur non solum ad deosculandum, sed etiam ad videndum sacra stigmata Iesu Christi, quae sanctus Franciscus portabat in corpore (cfr. Gal 6,17) suo.
5 Quis enim hoc videns fletui et non magis gaudio esset intentus, et si fleret, non magis prae laetitia quam prae dolore id faceret?
6 Cuius tam ferreum pectus non moveretur ad gemitum?
7 Cuius tam lapideum cor (cfr. Ez 11,19) non scinderetur ad compunctionem, non accenderetur ad divinum amorem, non armaretur ad bonam voluntatem?
8 Quis tam hebes, tam insensibilis, qui manifesta non cognosceret veritate sanctum istum, sicut singulari munere honoratum in terris, sic ineffabili gloria magnificatum fore in caelis (cfr. Is 33,5)?
114.
1 O singulare donum et praerogativae dilectionis indicium, iisdem gloriae armis militem adornari quae soli Regi excellentissima dignitate conveniunt!
2 O aeterna memoria dignum miraculum, et sine omni intermissione (cfr. Ps 111,7; Rom 1,9) admirabili reverentia memorabile sacramentum, quod oculata fide illud misterium repraesentabat, in quo Agni immaculati sanguis (cfr. 1Pet 1,19), per quinque foramina copiosissime manans, lavit crimina mundi (cfr. Apoc 1,5)!
3 O sublime decus crucis vivificae, mortuis vitam praestans, cuius onus tam premit suaviter et tam dulciter pungit, ut in ea mortua caro vivat, et infirmus spiritus roboretur!
4 Hic te dilexit multum (cfr. Luc 7,47), quem sic gloriosissime decorasti!
5 Gloria et benedictio soli sapienti Deo (cfr. Apoc 5,13; Rom 16,27), qui innovat signa et mutat mirabilia (cfr. Sir 36,6), ut infirmorum mentes novis revelationibus consoletur, et ut per visibilium mirabile opus (cfr. Ps 138,14) ipsorum corda amore invisibilium rapiantur!
6 O mira et amabilis dispositio Dei, quae, ut nulla de miraculi novitate posset oriri suspicio, primo misericorditer ostendit in eo qui de caelis erat (cfr. Ioa 3,13.31), quod mirabiliter paulo post facturus erat in eo qui degebat in terris!
7 Et quidem indicare voluit verus Pater misericordiarum, (cfr. 2Cor 1,3) quanto praemio dignus sit, qui eum diligere studuerit toto corde (cfr. Mat 22,37), ut in superiore scilicet ac sibi vicioniore supercaelestium spirituum ordine colloce-tur.
8 Quod utique indubitanter adipisci poterimus, si more Seraphim duas alas extenderimus supra caput (cfr. Ez 1,22.23), habentes videlicet, beati Francisci exemplo, in omni opere bono intentionem puram et operationem rectam, et his directis ad Deum, soli sibi placere in omnibus infatigabiliter studuerimus.
9 Quae ad velandum caput necessario coniunguntur, quia rectitudinem operis absque puritate intentionis et e converso Pater luminum (cfr. Iac 1,17) minime acceptabit, ipso dicente:
10 Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit, si autem nequam fuerit, totum corpus tenebrosum erit (cfr. Mat 6,22,23).
11 Oculus namque simplex non est qui non videt quod est videndum, cognitione veritatis carens, aut quod non videndum fuerit intuetur, intentionem puram non habens.
12 In primo non simplicem sed caecum, in secundo nequam ipsum aperta ratio iudicabit.
13 Pennae harum alarum (cfr. Ez 1,23.24) sunt amor Patris salvantis misericorditer, et timor Domini (cfr. Sir, 1,11) iudicantis terribiliter, quae animos electorum, malos reprimendo motus et castos ordinando affectus, debent suspendere a terrenis.
14 Duabus quoque alis volandum (cfr. Is 6,2) est ad impendendam duplicem proximo charitatem, reficiendo videlicet animam verbo Dei (cfr. Luc 4,4), et corpus terreno subsidio sustentando.
15 Quae alae rarissime coniunguntur (cfr. Ez 1,11), quia vix utrumque valet ab aliquo adimpleri.
16 Pennae harum diversa sunt opera, quae ad consilium et auxilium requiruntur, proximo exhibenda.
17 Duabus denique alis tegendum est corpus (cfr. Ez 1,11) nudum meritis, quod tunc ordinate impletur, cum scilicet, quoties peccato interveniente fuerit denudatum, contritionis atque confessionis innocentia revestitur.
18 Pennae harum multimodae affectiones sunt, quae ex peccatorum exsecratione et appetitu iustitiae procreantur.
115.
1 Haec omnia beatissimus pater Franciscus perfectissime adimplevit, qui Seraphim imaginem tenuit atque formam, et in cruce perseverans ad sublimium spirituum gradum meruit advolare.
2 Semper enim in cruce fuit, nullum subterfugiens laborem atque dolorem, tantum ut posset in se et de se voluntatem Domini adimplere.
3 Norunt praeterea qui cum illo conversati sunt fratres, quam quotidiana et continua collatio de Iesu fuerit in ore ipsius, quam dulcis et suavis (cfr. Ez 33,32) confabulatio, quam benigna et amore plena collocutio.
4 Ex abundantia cordis os loquebatur (cfr. Mat 12,34), et fons illuminati amoris replens omnia viscera eius ebulliebat foras.
5 Multa illi utique cum Iesu, Iesum in corde, Iesum in ore, Iesum in auribus, Iesum in oculis, Iesum in manibus, Iesum in reliquis membris semper portabat.
6 O quoties cum sederet ad prandium, audiens, vel nominans, vel cogitans, Iesum, corporalis escae oblitus est, et, ut de sancto legitur: “Videns non videbat, audiens non audiebat”.
7 Immo et multoties cum per viam iret, meditans et cantans Iesum, obliviscebatur itineris et omnia elementa invitabat ad laudem Iesu.
8 Et quia miro amore semper in corde suo gerebat et conservabat (cfr. Luc 2,19) Christum Iesum et hunc crucifixum (cfr. 1Cor 2,2), propterea signaculo suo gloriosissime supra caeteros est signatus,
9 quem etiam, mente excedens (cfr. 2Cor 5,13), contemplabatur in gloria indicibili et incomprehensibili sedentem ‘ad dexteram Patris’,
10 cum quo ipse coaltissimus Altissimi Filius (cfr. Luc 1,32), in unitate Spiritus Sancti vivit et regnat, vincit et imperat, Deus aeternaliter gloriosus (cfr. Dan 3,52) ‘per omnia saecula saeculorum. Amen’ (cfr. Dan 3,90).


Caput X - De planctu Dominarum apud Sanctum Damianum 
et quo-modo cum laude et gloria sepultus est.


116.
1 Fratres igitur et filii qui convenerant cum omni multitudine populorum (cfr. Ez 27,33), quae ex vicinis civitatibus tantis se gaudebant interesse solemniis, totam noctem illam, in qua obiit sanctus pater, divinis laudibus consummarunt, ita ut, prae iubilationum dulcedine ac luminum claritate, fore angelorum excubiae viderentur.
2 Mane autem facto, convenit multitudo (cfr. Ioa 21,4; Act 2,6) civitatis Assisii cum universo clero, et tollentes sacrum corpus de loco in quo obierat, cum hymnis et laudibus, clangentibus tubis (cfr. Ios 6,20), ipsum ad civitatem honorifice portaverunt.
3 Acceperunt singuli ramos olivarum aliarumque arborum (cfr. Ioa 12,13; Mat 21,8), sacras exsequias solemniter exsequentes, et multiplicatis luminaribus, laudum munia altisonis vocibus exsolvebant.
4 Cumque, portantibus filiis patrem, et grege sequente pastorem ad Pastorem omnium (cfr. Ez 37,24) properantem, perventum esset ad locum in quo religionem et ordinem sacrarum virginum et Dominarum pauperum ipse primo plantavit, deponentibus eum in ecclesia Sancti Damiani, in qua dictae filiae suae quas Domino acquisierat morabantur, aperta est fenestra parvula per quam ancillae Christi constituto tempore (cfr. 2Re 24,15) communicare solent Dominici corporis sacramento.
5 Aperta est et arca in qua supercaelestium virtutum thesaurus latebat, in qua portabatur a paucis qui multos portare solebat.
6 Et ecce domina Clara, quae vere meritorum sanctitate clara erat, aliarum mater prima, quia prima planta huius sancti ordinis fuit, venit cum reliquis filiabus ad videndum patrem non loquentem eis, nec reversum ad eas, alibi properantem.
117.
1 Et ingeminatis suspiriis, cum magno cordis gemitu (cfr. Ps 37,9) et lacrimis multis respicientes eum, suppressa voce clamare coeperunt (cfr. Ios 3,3):“pater, pater, quid faciemus? Cur nos miseras deseris? aut cui sic desolatas relinquis?
2 Cur nos quo vadis non praemisisti gaudentes, quas sic hic dimittis dolentes? Quid praecipis nos facturas in isto carcere sic reclusas, quas numquam, ut soles, disponis ulterius visitare?
3 Tecum nostra consolatio (cfr. 2Cor 1,5) tota recedit, et simile solatium non remanet saeculo tumulatis! Quis in paupertate tanta non minus meritorum quam rerum solatiabitur nobis?
4 O pauperum pater (cfr. Iob 29,16), paupertatis amator! Quis in tentatione succurret, o innumeras tentationes expertus, tentationum examinator cautus?
5 Quis in tribulatione consolabitur tribulatas, adiutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis (cfr. Ps 45,2)?
6 O amarissima separatio, o inimica absentatio! O nimis horrenda mors, quae milia filiorum et filiarum tanto patre orbata trucidas, cum irrevocabiliter elongare festines illum, per quem studia nostra (cfr. Ier 7,3.5), si qua sunt, maxime floruerunt!”.
7 Sed virgineus pudor multo fletui imperabat, et super illum plangere (cfr. Zac 12,10) nimis erat incongruum, in cuius transitu frequentia concurrit exercitus angelorum, et laetati sunt cives Sanctorum et domestici Dei (cfr. Eph 2,19).
8 Sicque inter tristitiam et laetitiam positae, deosculabantur splendissimas manus eius, ornatas pretiosissimis gemis ac coruscantibus margaritis, et ablato eo, clausa est illis ianua (cfr. Mat 25,10) quae minime ultra vulneri tanto patebit.
9 O quantus luctus omnium erat in harum miseranda et pietate plena reclamatione! Quanta praecipue moerentium lamenta filiorum!
10 Singularis eorum dolor communis omnium erat, ita quod vix quisque posset abstinere a fletu, cum Angeli pacis amare flerent (cfr. Is 33,7).
118.
1 Pervenientibus denique omnibus ad civitatem, cum iucunditate magna et exsultatione (cfr. Bar 3,35; Ps 44,16) in sacro loco, sed sacratiore de caetero, posuerunt sanctissimum corpus (cfr. Mat 27,59), ubi ad gloriam summi omnipotentis Dei (cfr. Apoc 16,14) novorum multiplicitate miraculorum mundum illuminat (cfr. Ioa 1,9), sicut hactenus eum in sanctae praedicationis doctrina mirabiliter illustravit. Deo gratias. Amen.
2 Ecce, sanctissime ac benedicte pater, debitis et dignis licet insufficientibus laudibus te prosecutus sum, et tua gesta utcumque narrando conscripsi.
3 Da propterea mihi misero ita digne in praesenti te sequi, ut misericorditer consequi merear in futuro.
4 Recordare, o pie, pauperum filiorum, quos post te, unicum ipsorum et singulare solatium, vix aliqua consolatio manet.
5 Nam licet tu, eorum omnium potior et prima portio, Angelorum choris admixtus et in throno gloriae (cfr. Dan 3,53.54) Apostolis sis insertus, iacent ipsi nihilominus in luto faecis (cfr. Ps 39,3), obscuro inclusi carcere, sic flebiliter ad te clamantes:
6 “Repraesenta, pater, Iesu Christo, Filio summi Patris, sacra stigmata eius, et lateris, pedum, manuum, crucis signacula prode, ut dignetur ipse misericors ostendere propria vulnera Patri, qui nobis miseris revera propter hoc semper placabilis erit (cfr. Iob 33,26). Amen. Fiat! Fiat (cfr. Ps 71,19)!

Explicit secundum opus.


OPUSCULUM TERTIUM.


Incipit tertium opusculum de canonizatione beati patris nostri Francisci et de miraculis eius.

119.
1 Gloriosissimus igitur pater Franciscus, vicesimo conversionis suae anno, feliciorem finem felici connectens principio, felicissime caelo spiritum commendavit (cfr. Luc 23,45), ubi gloria et honore coronatus (cfr. Ps 8,6), et locum sortitus in medio lapidum ignitorum (cfr. Ez 28,14), throno Divinitatis assistens, eorum quos reliquit in terris studet efficaciter negotia pertractare.
2 Revera quid illi poterit denegari, in cuius sacrorum stigmatum pressura forma resultat illius, qui coaequalis Patris exsistens, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis, splendor gloriae et figura substantiae Dei, purgationem faciens peccatorum (cfr. Heb 1,3)?.
3 Quidni exaudiatur, qui configuratus morti Christi Iesu in societate passionum eius (cfr. Phip 3,10), manuum, pedum atque lateris sacra vulnera repraesentat?.
4 Laetificat certe iam mundum omnem novo gaudio sospitatum, et verae salutis ofert commoda universis.
5 Miraculorum luce clarissima mundum irradiat, et veri sideris fulgore totum illustrat orbem.
6 Lugebat olim mundus eius se fraudatum praesentia, et quadam tenebrarum voragine ad eius occasum (cfr. Ps 49,1) se viderat occupatum.
7 Sed iam, velut in meridie (cfr. Is 16,3), in novae lucis exortu, fulgentioris radiis illustratus, sentit se universam caliginem amisisse.
8 Cessavit iam, benedictus Deus (cfr. Ps 65,20)! omnis querimonia eius, cum quotidie ubique novis exsultationibus in sanctarum virtutum fascibus ex ipso copiosissime cumuletur.
9 Veniunt ab oriente et occidente (cfr. Mat 8,11), veniunt a meridie et septentrione (cfr. Gen 13,3; Ez 48,31), qui eius patrocinio sublevati, haec ita fore comprobent testimonio veritatis (cfr. Ioa 5,33).
10 Ideo utique dum vixit in carne, supernorum amator praecipuus nihil in mundo proprietatis suscepit, ut universitatis bonum plenius et iucundius possideret.
11 Factus est proinde in toto qui noluit esse in parte, et aeternitatem pro tempore commutavit.
12 Ubique omnibus subvenit, ubique omnibus adest, et vere unitatis amator participii detrimenta non novit.
120.
1 Vivens adhuc inter peccatores (cfr. Sap 4,10) universum peragrat et praedicat orbem: regnans iam cum angelis in excelsis (cfr. Ps 148,1) facilius cogitatu volat tamquam nuntius summi Regis et populis omnibus praestat beneficia gloriosa.
2 Tota proinde universitas populorum honorat eum, veneratur eum, glorificat et collaudat.
3 Revera communi bono participantur omnes.
4 Quis enumerare sufficiat quanta, quis dicere valeat qualia per eum ubique Dominus dignatur miracula operari?
5 Quanta nempe in sola Francia Franciscus mirabilia patrat, ubi ad deosculandum et adorandum capitale, quo sanctus Franciscus in infirmitate fuerat usus, Francorum rex et regina et universi magnates accurrunt?
6 Ubi etiam sapientes orbis et litteratissimi viri, quorum copiam super omnem terram (cfr. Ier 1,18) Parisius maximam ex more producit, Franciscum virum idiotam et verae simplicitatis totiusque sinceritatis amicum, humiliter et devotissime venerantur, admirantur et colunt.
7 Et vere Franciscus, qui super omnes cor francum et nobile gessit.
8 Norunt quippe qui magnanimitatem eius experti sunt, quam liber, quam liberalis in omnibus fuit, quam securus et impavidus in omnibus exstitit, quanta virtute, quanto fervore animi cuncta saecularia conculcavit.
9 Verum quid de aliis mundi partibus loquar, in quibus per semicinctia sua morbi discedunt, fugiunt aegritudines, et ad solam nominis eius invocationem utriusque sexus frequentia multa suis a cladibus liberatur?
121.
1 Ad eius quoque tumbam assidue nova miracula fiunt, et multiplicatis intercessionibus, eo in loco animarum et corporum gloriosa beneficia impetrantur.
2 Caecis restituitur visus, surdis reparatur auditus, claudis redditur gressus, mutus loquitur, salit podagricus, leprosus mundatur (cfr. Mat 11,5), turgens subtiliatur, et diversa variaque infirmitatum gravamina patientes desideratam obtinent sanitatem, ut mortuum corpus viva corpora sanet, sicut vivens mortuas animas suscitabat.
3 Audit et intelligit haec Romanus Pontifex, pontificum omnium sumus, christianorum dux, dominus orbis, pastor Ecclesiae, christus Domini (cfr. 1Re 24,11), vicarius Christi.
4 Gaudet et exsultat, tripudiat et laetatur, cum temporibus suis novis mysteriis sed antiquis mirabilibus Ecclesiam Dei videat innovari, et hoc in filio suo, quem sacro portavit in utero, fovit in gremio, lactavit verbo et educavit cibo salutis.
5 Audiunt et caeteri custodes Ecclesiae, pastores gregis, fidei defensores, amici sponsi (cfr. Ioa 3,29), collaterales eius, mundi cardines, venerabiles cardinales.
6 Congratulantur Ecclesiae, congaudent papae, glorificant Salvatorem, qui summa et ineffabili sapientia, summa et incomprehensibili gratia, summa et inaestimabili bonitate, stulta et ignobilia mundi elegit (cfr. 1Cor 1,27.28), ut sic ad se fortia trahat (cfr. Ioa 12,32).
7 Audit et applaudit totalitas orbis, et universa monarchia, catholicae fidei parens, superabundat gaudio, et sancta consolatione (cfr. 2Cor 7,4) perfunditur.
122.
1 Sed fit subita conversio rerum, et nova interim causa emergit in mundo.
2 Turbatur protinus pacis iucundum, et exardescente invidiae face, domestico et intestino bello Ecclesia laceratur.
3 Romani, seditiosum hominum genus et ferox, in vicinos ex more desaeviunt, et temerarii ad sancta manus extendunt (cfr. 1Mac 14,31).
4 Studet egregius Papa Gregorius exortam compescere malitiam, saevitiam reprimere, impetum temperare, et velut munitissima turris Christi tuetur Ecclesiam.
5 Multa pericula ingruunt, exitia multa crebrescunt, et adversus Deum reliquo in orbe peccatorum cervix (cfr. Ps 128,4) erigitur.
6 Quid enim? Experientissime futura dimetiens, praesentia ponderans, seditiosis reliquit Urbem, ut orbem a seditionibus liberet et defendat.
7 Venit proinde ad civitatem Reatinam, ubi honorifice suscipitur sicut decet; inde progrediens Spoletum ab omnibus magna cum reverentia honoratur.
8 Ubi paucis diebus commorans, causa Ecclesiae informata, comitantibus ipsum venerabilibus cardinalibus, ad Christi famulas, mundo mortuas et sepultas, benignus advenit.
9 Quarum conversatio sancta, paupertas altissima (cfr. 2Cor 8,2) et institutio gloriosa ipsum cum reliquis movet ad lacrimas, ad contemptum provocat saeculi, ad celibem vitam accendit.
10 O amabilis omnium gratiarum nutrix humilitas!
11 Princeps orbis terrarum, successor principis apostolorum visitat pauperculas mulieres, accedit ad abiectas et humiles carceratas, et licet digna iusto indicio (cfr. Deut 16,18), insueta exemplo tamen humilitas haec et multis retroactis saeculis inexperta!
123.

1 Properat iam, properat Assisium, ubi sibi gloriosum depositum conservatur, ut in eo passio universa et tribulatio ingruens exturbetur.
2 Ad eius ingressum tota iubilat regio, civitas exsultatione repletur (cfr. Ps 125,2), populorum turba magna gaudia celebrat, et luminosa dies novis luminaribus inclarescit.
3 In eius occursum (cfr. 4Re 4,26) omnis homo procedit, et solemnes excubiae ab omnibus exsolvuntur.
4 Egreditur obviam ei pauperum fratrum pia societas, et unusquisque christo Domini (cfr. 1Re 24,11) dulcia cantica promit.
5 Applicat ad locum Christi vicarius, et in primo descensu sepulcrum sancti Francisci reverenter alacriterque salutat.
6 Ingeminat suspiria, pectus tundit, lacrimas fundit, et uberiore devotione reverendum caput inclinat.
7 Fit interea de sancti canonizatione solemnis collatio, et super huiusmodi negotio egregia cardinalium concio saepius convocatur.
8 Concurrunt undique multi, qui per sanctum Dei fuerant a suis cladibus liberati, et miraculorum maxima multitudo hinc inde coruscat: approbantur, verificantur, audiuntur, recipiuntur.
9 Urget interim officiosa necessitas, nova imminet causa, Perusium it papa beatus, ut superabundanti et singulari gratia (cfr. Rom 5,20) pro summo negotio iterum Assisium revertatur.
10 Convenitur denique Perusii rursum, et super hanc causam in camera domini papae venerabilium cardinalium celebratur sacer conventus.
11 Concordant pariter, et dicunt idipsum omnes; miracula legunt et plurimum venerantur, summisque praeconiis vitam beati patris et conversationem extollunt.
124.
1 “Non indiget”, inquiunt, “miraculorum attestatione sanctissimi vita sanctissima, quam oculis nostris vidimus, manibus contrectavimus (cfr. 1Ioa 1,1), magistra veritate probavimus”.
2 Tripudiant universi, laetantur, lacrimantur, et quidem in lacrimis illis benedictio (cfr. Heb 12,17) multa.
3 Iam iamque diem constituunt benedictum, in quo totum mundum gaudio repleant salutari.
4 Adest quoque dies solemnis, ‘toto venerabilis aevo’, non solum terras sed et caelicas officinas sublimiores tripudio spargens.
5 Convocantur episcopi, abbates adveniunt, de remotissimis partibus praelati Ecclesiae adsunt; regalis se offert praesentia, comitum et procerum advenit nobilis multitudo.
6 Comitantur deinde universi dominum omnis orbis, et cum ipsi Assisii civitatem felici pompa ingrediuntur.
7 Venitur ad locum tam solemni occursui praeparatum, et beato papae gloriosorum cardinalium, episcoporum et abbatum conglomeratur frequentia tota.
8 Ibi sacerdotum et clericorum concursus eximius, ibi religiosorum felix et sacer conventus, ibi sacri velaminis verecundior habitus, ibi omnium populorum maxima turba, et utriusque sexus (cfr. Iud 16,27) pene innumerabilis multitudo (cfr. 2Par 4,18).
9 Accurritur undique, ac desiderantissime omnis aetas tanto se conventui repraesentat. Parvus et magnus ibi sunt, servus et liber a domino suo (cfr. Iob 3,19).
125.
1 Adstat pontifex summus, Christi Ecclesiae sponsus, tantorum filiorum varietate circumdatus (cfr. Ps 44,10), et corona gloriae in capite suo (cfr. Is 62,3; Apoc 14,14) signo sanctitatis expressa (cfr. Sir 45,14).
2 Adstat pontificalibus infulis decoratus, et vestibus sanctitatis (cfr. Ex 40,13) indutus, in ligatura auri et opere lapidarii sculpitilis (cfr. Sir 45,13).
3 Adstat christus Domini (cfr. 1Re 24,11) in magnificentia gloriae deauratus (cfr. Is 4,2; Ps 44,10), et vernantibus figuratisque gemmis (cfr. Sir 45,13) coopertus, omnes sollicitat ad videntum.
4 Circumdant eum cardinales et episcopi, splendidioribus ornati monilibus (cfr. Is 61,10) et niveis fulgoribus candidati, supercaelestium pulchritudinem imaginem praeferunt, et glorificatorum gaudium repraesentant.
5 Exspectat universus populus (cfr. 1Re 12,19) vocem gaudii, vocem laetitiae, (cfr. Ier 25,10) vocem novam, vocem omni dulcedine plenam, vocem laudis (cfr. Ps 25,7), vocem perpetuae benedictionis.
6 Praedicat primitus populo universo (cfr. Heb 9,19) papa Gregorius, et affectu mellifluo, voce sonora, nuntiat praeconia Dei.
7 Sanctum quoque patrem Franciscum nobilissimo sermone collaudat, et conversationis eius recolens et annuntians puritatem, totus lacrimis madidatur.
8 Sermo eius tale sumit exordium: “Quasi stella matutina in medio nebulae, et quasi luna plena in diebus suis, et quasi sol refulgens, sic iste effulsit in templo Dei (Sir 50,6-7)”.
9 Completur itaque sermo fidelis et omni acceptione dignus, (cfr. 1Tim 1,15) et unus ex subdiaconibus domini papae, nomine Octavianus, miracula sancti coram omnibus voce altissima legit.
10 Dominus Raynerius, diaconus cardinalis, perspicaci pollens ingenio, pietate ac moribus clarus, ea sacris loquelis lacrimis perfusus edisserit.
11 Tripudiat pastor Ecclesiae, ac de intimis visceribus longa suspiria trahens et salutares singultus ingeminans, lacrimarum rivulos educit.
12 Caeteri quoque praelati Ecclesiae lacrimarum profluvia spargunt et sacri ornatus eorum exuberantia irrorantur.
13 Plorat denique populus (cfr. 1Re 11,5) cunctus, et desiderabili exspectatione suspensus, vehementius fatigatur.
126.
1 Clamat proinde voce altisona papa beatus, et protensis ad caelum (cfr. 2Mac 3,20) manibus inquit: “Ad laudem et gloriam omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus sancti, et gloriosae Virginis Mariae, et beatorum Apostolorum Petri et Pauli, et ad honorem gloriosae Ecclesiae Romanae, beatissimum patrem Franciscum, quem Dominus glorificavit in caelis, venerantes in terris, de consilio fratrum nostrorum et aliorum praelatorum, in catalogo sanctorum decernimus adnotandum, et festum eius die obitus sui celebrari”.
2 Ad hanc quoque vocem coeperunt reverendi cardinales cum domino papa “Te Deum laudamus” alta voce cantare.
3 Attollitur proinde clamor populorum multorum (cfr. Is 17,12), laudantium Deum (cfr. Luc 2,13), et immensas resonat terra voces, repletur iubilationibus aer, et tellus lacrimis madidatur.
4 Cantantur cantica nova (cfr. Ps 32,3), et in melodia spiritus iubilant servi Dei (cfr. Iob 38,7).
5 Audiuntur ibi organa melliflua, et carmina spiritualia modulatis vocibus decantantur.
6 Ibi suavissimus odor (cfr. Ex 29,18) respirat, et iucundior melodia omnium movens affectus resultat ibidem; emicat illa dies et splendidioribus radiis coloratur.
7 Ibi olivarum virentes rami et reliquarum arborum (cfr. Mat 21,8) comae recentes; ibi festivus ornatus, lucidius incandescens cunctos exornat, et pacis benedictio convenientium laetificat mentes.
8 Descendit denique de solio excelso (cfr. Is 6,1) felix papa Gregorius, et per inferiores gradus ad offerenda vota et sacrificia (cfr. Num 29,39) sanctuarium intrat (cfr. Ps 72,17), tumbamque continentem sacrum et Deo dicatum corpus felicibus labiis osculatur.
9 Offert et multiplicat preces (cfr. Iob 40,22; Is 1,15), celebratque mysteria sacra.
10 Stat circa illum corona fratrum (cfr. Sir 50,3) laudans, adorans et benedicens omnipotentem Deum (cfr. Luc 24,52.53; 2Mac 3,22), qui fecit magna in omni terra (cfr. Sir 50,24).
11 Amplificat universus populus laudes Dei (cfr. Mat 27,25; Luc 18,43), et in honore Trinitatis excelsae sancto Francisco persolvunt sacrarum munera gratiarum. Amen.
12 Facta sunt autem haec in civitate Assisii, secundo anno pontificatus domini papae Gregorii Noni, septimo decimo die kalendarum mensis augusti.


MIRACULA S. FRANCISCI.


In Christi nomine
incipiunt miracula sanctissimi Patris nostri Francisci.



127.
1 Iesu Christi Domini nostri suppliciter gratiam (cfr. 2Cor 8,9; 13,13) invocantes, ad excitandam praesentium amplectendam devotionem, et futurorum corroborandam fidem, miracula quae coram domino papa Gregorio, ut dictum est, perlecta sunt et populo nuntiata, Christo duce (cfr. Dan 9,25), breviter sed veraciter conscribemus.
I. - De contractis sanatis.
2 Eo namque die quo sacrum et sanctum corpus beatissimi patris Francisci reconditum fuit velut pretiosissimus thesaurus, magis supercaelestibus aromatibus quam terrenis speciebus inunctum, apportata est puella quaedam, iam per annum habens collum monstruose plicatum et caput humero adnexum, nec poterat nisi ex obliquo sursum respicere.
3 Quae dum sub arca, in qua pretiosum sancti recondium iacebat corpus, caput aliquamdiu submisisset, statim meritis sanctissimi viri collum erexit et in condecenti statu caput exstitit reparatum, ita quod puella ex subita sui mutatione obstupefacta nimis, coepit fugere ac plorare.
4 Fovea quaedam namque apparebat in humero cui caput fuerat applicatum, propter situm quem fecerat infirmitas diuturna.
128.
1 In comitatu Narniensi puer quidam erat qui tanta contractione tibiam retortam gerebat, quod, nisi duorum baculorum suffragio, nullo modo poterat ambulare.
2 Erat enim mendicans, et tanta infirmitate per plures annos gravatus, patrem proprium et matrem minime cognoscebat.
3 Qui meritis beatissimi patris nostri Francisci a dicto periculo sic exstitit liberatus, ut absque baculorum sustentatculo liber incederet usquequaque, laudans et benedicens Deum et sanctum eius.
129.
1 Nicolaus quidam de Fulgineo civis, cum haberet crus sinistrum contractum, nimio dolore gravatus ad recuperandam pristinam sanitatem tanta expendit in medicis, quod ultra velle ac posse se debitis obligavit.
2 Tandem cum eorum auxilium in nullo sibi penitus profecisset, dolore permaximo sauciatus, in tantum quod ingeminatis clamoribus vicinos de nocte non permitteret obdormire, vovens se Deo et sancto Francisco, fecit se ad eius tumulum deportari.
3 Cumque per noctem orans coram sancti tumulo moraretur, extenso crure, magno exhilaratus gaudio, sine baculo ad propria remeavit.
130.
1 Puer etiam unus crus habens contractum ita quod genu pectori et calcaneum natibus adhaereret, ad sepulchrum beati Francisci accedens, patre ipsius carnem propriam cilicio macerante, ac matre pro ipsi se graviter affligente, ita plena et subita convaluit sanitate, quod sanus et laetus, gratias agens Deo (cfr. Act 28,15) et sancto Francisco, posset discurrere per plateas.
131.
1 In Fanensi civitate quidam contractus erat, cuius tibiae ulceribus plenae natibus adhaerebant, quae tantum exhalabant foetorem, quod hospitalarii nullo modo eum volebant in hospitali recipere nec tenere.
2 Qui meritis beatissimi patris Francisci, cuius misericordiam invocavit, se paulo post gavisus est liberatum.
132.
1 Quaedam puellula Eugubina, cum contractis manibus omnium membrorum officium per annum penitus amisisset, ad obtinendam gratiam sanitatis, nutrix eius cum imagine cerea ipsam ad beatissimi patris Francisci tumulum deportavit.
2 Cumque ibidem per octo dierum spatium moraretur, die una ita propriis usibus restituta sunt omnia membra eius, quod ad pristina officia idonea solito haberetur.
133.
1 Alius quoque puer de Montenigro, ante fores ecclesiae ubi requiescit corpus sancti Francisci, per plures dies decubans, quia nec ire poterat nec sedere, a cingulo infra omnibus erat viribus et membrorum officio destitutus.
2 Quadam vero die intrans ecclesiam, ad tactum sepulcri beatissimi patris Francisci, foras sanus et incolumis est regressus.
3 Dicebat autem puerulus ipse, quod dum coram tumulo gloriosi sancti iaceret, astitit ei iuvenis quidam, habitu fratrum indutus, supra sepulcrum exsistens, qui pira in manibus portans vocavit eum, et praebens ei pirum unum, ut surgeret confortavit.
4 Qui pirum de manibus ipsius suscipiens respondebat: “Ecce contractus sum, et nullo modo surgere possum”.
5 Pirum vero exhibitum manducavit, et ad aliud pirum, quod ei ab eodem iuvene offerebatur, coepit extendere manum.
6 Qui dum iterum eum surgeret hortaretur, infirmitate gravatum se sentiens non surgebat.
7 Sed dum ad pirum manum extenderet, dictus iuvenis, exhibito illi piro, manum eius apprehendit, et foras educens eum disparuit ab oculis eius.
8 Qui sanum et incolumen factum se videns, cepit alta voce clamare, quod factum in eo fuerat, omnibus manifestans.
134.
1 Mulier quaedam de castro quod dicitur Cucoranum ad sepulcrum gloriosi patris in cistis delata est; in nullo enim membrorum, praeterquam in sola lingua, operationis cuiusquam remanserat usus.
2 Moram igitur faciente (cfr. Mat 25,5) aliquantulum ante tumbam sanctissimi viri, surrexit peroptime liberata.
3 Quidam alius civis Eugubinus cum filium suum in cista contractum ad sancti patris tumulum detulisset, sanum et incolumen recepit eum.
4 Fuerat enim tanta enormitate contractus, ut tibiae natibus adhaerentes forent penitus arefactae.
135.
1 Bartholomaeus de Narnii civitate, homo pauperrimus et egenus, cum sub umbra cuiusdam nucis quodam tempore obdormisset, evigilans ita contractum se reperit, quod nusquam poterat ambulare.
2 Crescente quoque sensim infirmitate, tibiacum pede subtilis, curva et arida facta est, incisionem ferri non sentiens, nec ignis adustionem aliquatenus pertimescens.
3 Sed verus amator pauperum et omnium egenorum pater, Franciscus sanctissimus nocte quadam sese illi per visionem (cfr. Dan 2,19) somnii manifestat, praecipiens ei ut ad balneum quoddam accedat, in quo, tantae miseriae pietate permotus, vult eum ab hac aegritudine liberare.
4 Sed expergefactus, nesciens quid faceret (cfr. Luc 9,33; Act 5,7), episcopo civitatis narravit per ordinem visionem.
5 Episcopus vero adhortans ut ad imperatum balneum properaret, signavit ac benedixit eum.
6 Coepit quoque baculo sustentatus ad locum utcumque, prout melius poterat, pertrahere semetipsum.
7 Cumque moestus pergeret, nimio labore confectus, audivit vocem dicentem sibi (cfr. Act 9,4): “Vade cum pace Domini; ego sum ille cui te vovisti”.
8 Appropinquans deinde ad balneum, quia nox erat, erravit a via et audivit vocem iterum dicentem sibi (cfr. Act 9,4), quod non recto itinere ambularet.
9 Quae et versus balneum eum direxit.
10 Cumque venisset ad locum et balneum fuisset ingressus, manum unam super pedem sensit imponi sibi et aliam super tibiam, ipsam quietius extendentem.
11 Continuo proinde liberatus, de balneo exsilivit, laudans et benedicens omnipotentiam Creatoris et beatum Franciscum servum eius, qui tantam ei gratiam contulit et virtutem.
12 Sex enim annorum spatio contractus et mendicus fuerat homo ille, ac plena aetate provectus.


II. - De caecis visum recipientibus.

136.
1 Mulier quaedam, Sibilia nomine, caecitatem oculorum per plures annos perpessa, ad sepulcrum viri Dei caeca tristis adducitur.
2 Recuperato vero pristino lumine, gaudens et exsultans domum revertitur.
3 Caecus quidam de Spello, coram tumulo sacri corporis, visum diu perditum reinvenit.
4 Alia vero mulier de Camerino, cum esset dextri oculi lumine privata ex toto, pannum quem beatus Franciscus tetigerat, parentes eius super perditum oculum posuerunt, et sic voto facto, de recuperato lumine Domino Deo et sancto Francisco gratias persolverunt.
5 Simile aliquid cuidam mulieri de Eugubio accidit, quae voto facto, lucem pristinam se rehabere laetatur.
6 Civis quidam de Assisio per quinquennium perdito lumine oculorum, quia cum adhuc viveret beatus Franciscus familiaris fuerat ei, semper cum oraret beatum virum, pristinam familiaritatem commemorans, ad tactum sepulcri eius exstitit liberatus.
7 Albertinus quidam de Narnio fere per annum oculorum lumen ex toto amiserat, ita quod palpebrae usque ad genas dependerent.
8 Qui beato Francisco se vovit, et statim, lumine reparato, ad gloriosum sepulcrum eius visitandum se praeparavit et venit.



III. - De daemoniacis.

137.
1 Vir erat in (cfr. Iob 1,1) civitate Fulginei, nomine Petrus, qui cum tempore quodam ad visitanda limina beati Michaelis archangeli, sive ex voto, sive ex poenitentia sibi pro peccatis iniuncta pergeret, ad fontem quemdam applicuit.
2 Qui cum ex lassitudine itineris sitiret, illius fontis aquam degustans, visum est sibi daemones imbibisse.
3 Sicque per tres annos, ab ipsis obsessus, horribilia visu et dictu pessima faciebat.
4 Veniens quoque ad tumbam sanctissimi patris, furentibus daemonibus et crudelissime discerpentibus eum, claro et manifesto miraculo ad tactum sepulcri eius mirifice liberatus est.
138.
1 Mulier quaedam in civitate Narnii, cum furia maxima duceretur et, mente perdita, horribilia faceret et inconvenientia loqueretur, apparuit ei tandem beatus Franciscus in visione (cfr. Num 12,6) dicens: “Facias tibi crucem!”.
2 Et respondente illa: “Non possum”, sanctus ipse signum crucis impressit ei, et omnem effugavit ab ea insaniae passionem et daemoniacam phantasiam.
3 Viri quoque multi et feminae, variis daemonum cruciati suppliciis et decepti praestigiis, ab ipsorum potestate sancti et gloriosi patris praeclaris meritis sunt erepti.
4 Verum quia illud hominum genus saepe solet implicare deceptio falsitatis, de his nos breviter expedientes, ad maxima transeamus.


IV. - De infirmis a morte revocatis, de turgido, de hydropico,
 de arthritico, de paralytico et aliis diversis infirmitatibus.

139.
1 Puer quidam Matthaeus nomine de civitate Tuderti, per octo dies quasi mortuus in lecto iacens (cfr. Mat 9,2), ore penitus intercluso et lumine oculorum sublato, cute vultus, manuum et pedum ipsius ad modum ollae totaliter denigrata, et de salute vitae huius ab omnibus desperatus, ad votum matris suae mirabili velocitate convaluit.
2 Emittebat enim marcidum sanguinem per os suum, per quod etiam credebatur emittere intestina.
3 Statim vero ut mater eius sancti Francisci nomen flexis genibus suppliciter invocavit, surgente ab oratione, coepit puer oculos aperire, lumen videre ac sugere mammas, et paulo post, decidente corio nigro, caro pristina rediit, et convalescentiam viresque resumpsit.
4 Protinus namque ut convalescere coepit, interrogavit eum mater eius dicens: “Quis te liberavit, fili?” Et ille balbutiendo respondebat: “Ciccu, Ciccu”.
5 Et iterum interrogabant: “Cuius es servus?” Qui et denuo respondebat: “Ciccu, Ciccu”.
6 Non enim poterat propter infantiam plene loqui, et ideo nomen beati Francisci sic loquens dimidiabat.
140.
1 Iuvenis quidam, cum in quodam loco altissimo moraretur, ex eodem loco corruens, loquelam et omnia membrorum officia perdidit.
2 Tribus quoque diebus non manducans, neque bibens, neque (cfr. Act 9,9; Mat 11,18) aliquid sentiens, mortuus credebatur.
3 Mater vero ipsius, nullorum medicorum requirens suffragium, a beato Francisco eius postulat sanitatem.
4 Et sic, voto facto, vivum eum recipiens et incolumem, laudare coepit omnipotentiam salvatoris.
5 Alius quidam, Mancinus nomine, infirmatus ad mortem et de liberatione sua penitus ab omnibus desperatus, invocato utcumque nomine beati Francisci, subita sanitate convaluit.
6 Puer quidam de Aretio, Galterius nomine, continuis febribus laborans et duplici apostemate cruciatus, ab omnibus medicis desperatus, voto parentum beato Francisco exhibito, concupitae restitutus est sanitati.
7 Alius vero morti propinquus, facta imagine cerea, priusquam perfecta esset, ab omni passione incontinenti exstitit liberatus.
141.
1 Mulier quaedam per plures annos in lecto infirmitatis suae decubans, nec se aliquo modo valens volvere vel movere, vovit se Deo et beato Francisco, et ab omni liberata aegritudine, adimplevit necessaria officia vitae suae.
2 In civitate Narniensi mulier quaedam erat, quae per octo annos manum sic habuit desiccatam, quod nihil cum ea poterat operari.
3 Tandem beatissimus pater Franciscus per visionem (cfr. Act 18,9) apparuit ei, et manum eius extendens in laboritio alteri adaequavit.
4 Iuvenis quidam, in eadem civitate, per decem annos gravissima infirmitate detentus, totus erat tumidus effectus, ita quod nulla ei prodesse poterat medicina.
5 Qui meritis beati Francisci, voto a matre sua emisso, statim recepit commodum sanitatis.
6 Erat in civitate Fanensi quidam hydropisis morbo detentus, cuius membra erant horribiliter tumefacta.
7 Qui per beatum Franciscum ab eadem infirmitate plene meruit liberari.
8 Civis quidam de Tuderto in tantum gutta arthritica gravabatur, quod nec sedere poterat, nec quiescere ullo modo.
9 Tantum ei dictae passionis vehementia frigus praestabat continuum, quod totus ad nihilum redigi videbatur.
10 Vocavit medicos, multiplicavit balnea, medicinas adhibuit multas, nec tamen ullo potuit horum remedio sublevari.
11 Die vero quadam, quodam sacerdote praesente, votum emisit ut sanctus Franciscus pristinam ei redderet sanitatem.
12 Sicque precibus ad ipsum sanctum fusis, mox se conspexit pristinae redditum sanitati.
142.
1 Mulier quaedam in Eugubii civitate paralytica iacens, tertio invocato nomine beati Francisci, ab infirmitate sua demissa est et sanata.
2 Quidam nomine Bontadosus, cum in pedibus et digitis sustineret gravissimam passionem, ita quod nec movere se poterat, nec ad partem aliquam declinare, cibo iam perdito atque somno, mulier quaedam die quadam venit ad eum, monens et suggerens ut, si ab hac infirmitate vellet citissime liberari, beato Francisco se devotissime devoveret.
3 Respondebat autem vir ille, nimio dolore correptus: “Non credo ipsum esse sanctum”.
4 Muliere vero pertinacius illi de voto suggerente, vir ille tandem vovit se in hunc modum: “Voveo me”, inquit, “sancto Francisco et ipsum credo sanctum, si me infra trium dierum terminum ab hac aegritudine liberabit”.
5 Qui meritis sancti Dei mox liberatus ambulavit, manducavit et requievit, dans gloriam omnipotenti Deo (cfr. Ioa 9,24; Rom 4,20).
143.
1 Vir unus cum esset in capite sagitta ferrea graviter vulneratus, et sagitta illa intrans per cassam oculi remansisset in capite, nullo poterat medicorum auxilio adiuvari.
2 Vovit se deinde devotione supplici sancto Dei Francisco, sperans se posse ipsius suffragio liberari.
3 Qui dum aliquantulum quiesceret et dormiret, dictum est ei a sancto Francisco in somnis (cfr. Gen 31,24), quod per posteriorem partem capitis faceret eam trahi.
4 Sicque, prout in somnis viderat (cfr. Gen 31,10), die sequenti faciens, sine difficultate magna exstitit liberatus.
144.
1 Homo quidam in castro Spelli, nomine Imperator, per duos annos rupturam adeo graviter passus est, quod per inferiores partes intestina omnia exterius defluebant.
2 Non enim per magnum temporis spatium ea intus reducere poterat, nec locare, ita quod eum habere unum plumatium oportebat, quo intestina interius retineret.
3 Recurrit ad medicos, ipsorum solatium petens, qui dum ab eo pretium insufficiens postularent, cum unius diei careret expensis et victu, de illorum auxilio penitus desperavit.
4 Convertit se tandem ad divinum auxilium, et merita beati Francisci coepit in via, in domo et ubicumque foret, suppliciter invocare.
5 Sicque factum est, ut in brevi temporis spatio, per Dei gratiam et beati Francisci merita, sanitati sit integrae restitutus.
145.
1 Frater quidam in Marchia de Ancona sub obedientia nostrae religionis militans, in iliis vel in costis gravissimum morbum fistulae tolerabat, ita quod ab omni curatione medicorum, ob immensitatem morbi, iam fuerat desperatus.
2 Petiit deinde a ministro suo, sub cuius obedientia morabatur, licentiam veniendi ad visitandum locum in quo corpus Patris beatissimi quiescebat, gerens fidem per ipsius sancti merita curationis suae se gratiam adepturum.
3 Minister vero ipsius eum veniret prohibuit, dubitans propter nives et pluvias quae tunc temporis erant, ne maius ex itineris fatigatione incurreret detrimentum.
4 Cumque de non habita licentia frater ille aliquantulum turbaretur, nocte quadam sanctus pater Franciscus adstitit ei, dicens: “Fili, noli de huiusmodi de caetero anxiari, sed exue te pelliceo quo indueris, et emplastrum proice cum superposita ligatura, observaque regulam tuam et liberaberis”.
5 Qui mane surgens, iuxta praeceptum eius omnia fecit, et de subita liberatione gratias egit Deo (cfr. Act 27,35).


V. - De leprosis mundatis.

146.
1 Apud Sanctum Severinum in Marchia de Ancona iuvenis quidam erat, nomine Acto, qui totus lepra infectus exsistens, medicorum iudicio leprosus ab omnibus habebatur.
2 Omnia enim membra eius tumefacta et ingrossata erant, et extensione ac inflatione venarum inconvenienti aspectu cuncta cernebat.
3 Non poterat ambulare, sed in lecto aegritudinis miser assidue iacens, parentibus suis dolorem atque tristitiam ingerebat.
4 Pater vero ipsius, dolore nimio quotidie sauciatus, quid de ipso ageret nesciebat.
5 Tandem venit in cor suum, ut beato Francisco ipsum modis omnibus devoveret, et ait ad filium suum: “Vis te, fili, vovere sancto Francisco, qui multis ubique coruscat miraculis, ut ei placeat te ab hac aegritudine liberare?” Qui respondens ait: “Volo, pater”.
6 Fecit statim pater eius apportari papyrum, et filii statura in longitudine ac grossitudine mensurata: “Erige te”, inquit, “fili, et beato Francisco te devove, et liberatione tibi donata, candelam sibi tuae longitudinis singulis annis, dum vixeris, apportabis”.
7 Qui ad iussum patris utcumque se erigens, iunctis manibus, coepit beati Francisci misericordiam suppliciter invocare.
8 Suscepta itaque mensura papyri et completa oratione, illico a lepra est sanatus, et surgens, dans gloriam Deo (cfr. Ioa 9,24; Rom 4,20) et beato Francisco, coepit cum gaudio ambulare (cfr. Col 1,10.11).
9 In civitate Fani iuvenis quidam, nomine Bonushomo, qui a medicis universis habebatur paralyticus et leprosus, a parentibus suis beato Francisco devote oblatus, mundatus a lepra et effugato morbo paralysis, plenam consecutus est sanitatem.


VI. - De mutis loquentibus et surdis audientibus.

147.
1 Apud Castrum Plebis puer unus erat pauperrimus et mendicus, qui ex toto mutus et surdus erat a nativitate (cfr. Ioa 9,1) sua.
2 Habebat namque linguam ita brevissimam atque curtam, quod multoties a pluribus exquisita, incisa penitus videretur.
3 Sero vero quodam accessit ad domum cuiusdam viri eiusdem castri, qui Marcus vocabatur, per signum, ut solent muti, ab eo petens hospitium.
4 Inclinavit enim caput ex latere, maxiliae supponens manum, ut per hoc intelligeretur quod nocte illa desiderabat hospitari cum eo.
5 Vir autem ille hilariter suscepit eum in domo sua (cfr. Iudt 6,19) et libenter tenuit eum secum, quia competenter noverat famulari iuvenis ille.
6 Bonae indolis (cfr. 3Re 11,28) erat puer, quia licet surdus et mutus esset a cunabulis, persignum tamen quaequae noverat imperata.
7 Coenante viro praedicto nocte quadam cum uxore sua et adstante puero coram eis, dixit uxori suae: “Hoc ego maximum miraculum reputarem, si beatus Franciscus huic auditum redderet et loquelam”.
148.
1 Et adiecit: “Voveo Domino (cfr. 2Re 15,7) Deo, quod si beatus Franciscus hoc dignabitur operari, propter amorem suum puerum hunc habebo charissimum et expensas ei conferam toto tempore vitae suae”.
2 Mirum certe! Completo voto, statim puer locutus est dicens (cfr. Gen 8,15): “Vivit sanctus Franciscus!”.
3 Et subsequenter respiciens rursum ait: “Video sanctum Franciscum hic superius stantem, qui venit ut loquelam impendat mihi”. Et adiecit puer: “Quid ergo iam populo dicam?”.
4 Respondit homo ille: “Laudabis Deum (cfr. Ps 68,31) et salvabis homines (cfr. Ps 35,7) multos”.
5 Surrexit denique homo ille gaudens et exsultans (cfr. Is 14,7) multum et, quod factum fuerat, coram omnibus publicavit.
6 Concurrunt omnes qui eum prius viderant non loquentem, et admi-ratione et stupore repleti (cfr. Act 3,10), laudes Deo et beato Francisco suppliciter retulerunt.
7 Crevit lingua illius et conveniens facta est ad loquendum, et quasi omni tempore puer fuisset locutus, coepit verba formata proferre.
149.
1 Alius quoque puer, nomine Villa, nec loqui poterat, nec ambulare.
2 Pro quo mater fidei voto ceream imaginem faciens, ad locum in quo beatus pater Franciscus requiescit magna cum reverentia deportavit.
3 Quae domum regrediens, ambulantem reperit filium et loquentem.
4 Homo quidam in episcopatu Perusii loquela et verbo privatus omnino, semper os ferens apertum, horribiliter oscitabat et anxiabatur.
5 Habebat enim guttur valde tumidum et inflatum.
6 Cumque pervenisset ad locum ubi requiescit sanctissimum corpus, et per gradus ad sepulcrum eius vellet attingere, sanguinem multum evomuit, et peroptime liberatus, coepit loqui et os claudere ac, sicut expedit, aperire.
150.
1 Mulier quaedam tam magnum dolorem in gutture patiebatur, quod prae nimio ardore lingua palato adhaerens, arida facta est.
2 Non enim poterat loqui, non comedere, neque bibere, et emplastris appositis medicinisque adhibitis, nullam infirmitatis alleviationem in his omnibus sentiebat.
3 Tandem in corde suo, quia loqui non poterat, devovit se sancto Francisco, et subito caro crepuit et de gula egressus est lapillus unus rotundus, quem manu suscipiens et omnibus ostendens, mox exstitit liberata.
4 In castro Graecii iuvenis quidam erat, qui auditum perdiderat, memoriam et loquelam, nec erat intelligens vel sentiens quidquam.
5 Parentes autem eius, quia magnam fidem habebant in sancto Francisco, ei supplici devotione dictum iuvenem devoverunt, qui expleto voto, cunctis quibus carebat sensibus, affluenter sanctissimi et gloriosissimi patris Francisci gratia est ditatus.
6 Ad laudem, gloriam et honorem Iesu Christi Domini Nostri, cuius regnum et imperium soli-dum et immobile perseverat per omnia saecula saeculorum. Amen.


EPILOGUS.

151.
1 Diximus pauca de miraculis beatissimi patris nostri Francisci, et plura omisimus, relinquentes volentibus sequi vestigia eius (cfr. 1Pet 2,21), novae benedictionis gratiam studium exquirendi, ut qui verbo et exemplo, vita et doctrina mundum omnem gloriosissime innovavit, mentes diligentium nomen Domini (cfr. Ps 118,132) semper dignetur supercaelestium charismatum novis imbribus irrigare.
2 Obsecro propter amorem pauperis Crucifixi et per sacra stigmata eius, quae beatus pater Franciscus portavit in corpore suo (cfr. Gal 6,17), universos ista legentes, videntes et audientes, ut coram Deo mei meminerint peccatoris (cfr. Gal 1,20; Luc 18,13). Amen.
3 Benedictio et honor (cfr. Apoc 5,13) et omnis laus sit soli sapienti Deo (cfr. Rom 16,27), qui ad gloriam suam semper omnia in omnibus sapientissime operatur (cfr. 1Cor 12,6). Amen. Amen. Amen.

 

 << OPUSCULUM PRIMUM

 

=================================================================================
Redi


Pagina principalis

                
            Summa Pagina

==================================================================================