Tractatus de miraculis Beati Francisci


Index

Caput I

Quod ortus religionis suae mirabilis fuit.

Caput II

De miraculo stigmatum et modus apparitionis Seraph ei apparentis.

Caput III

De dominio quod habuit super creaturis insensibilibus, et primo de igne.

Caput IV

De dominio quod habuit super sensibilibus creaturis.

Caput V

Qualiter desideriis sancti Francisci praesto fuit semper divina clementia.

Caput VI

De domina Iacoba de Septem Soliis.

Caput VII

De mortuis suscitatis per merita beati Francisci.

Capítulo VIII

Sobre as pessoas que ele libertou da boca da morte.

Caput IX

De hydropicis et paralyticis.

Caput X

De naufragis liberatis.

Caput XI

De carceratis et vinctis.

Caput XII

De liberatis a periculo partus et de non servantibus eius festum.

Caput XIII

De ruptis reparatis.

Caput XIV

De caecis et surdis et mutis.

Caput XV

De leprosis et sanguifluis.

Caput XVI

De insanis et daemoniacis.

Caput XVII

De contractis et confractis.

Caput XVIII

De quibusdam diversis miraculis.

Caput XIX

Finalis conclusio miraculorum beati Francisci.

 

 

Incipiunt Miracula beati Francisci


Caput I - Quod ortus religionis suae mirabilis fuit.

1
1 In primo narrationis ordine, quo sanctissimi patris nostri Francisci miracula scribenda suscepimus, illud ante omnia solemne miraculum decrevimus adnotare quo mundus admonitus, quo excitatus, quo territus.
2 Hoc siquidem fuit ortus religionis, fecunditas sterilis, partus multimodae gentis.
3 Cogitabat veterem mundum vitiorum scabredine sordescentem, ab apostolicis torpentes vestigiis ordines, nocteque peccatorum in suo cursu medium iter agente, silentium sacris disciplinis impositum, cum, ecce, repente in terram prosiliit (cfr. Sap 18,14.15) novus homo, subitoque novo exercitu apparente, miratae sunt gentes a signis apostolicae novitatis.
4 Mox in lucem producitur (cfr. Iob 28,11) sepulta quondam perfectio Ecclesiae primitivae, cuius legebat mundus magnalia, nec videbat exempla.
5 Cur proinde non dicantur primi novissimi (cfr. Mat 19,30), cum iam corda patrum in filios et filiorum in patres mirabiliter sint conversa (cfr. Mal 4,6; Luc 1,17)?
6 An contemnenda duorum Ordinum tam celebris et famosa legatio, nec alicuius magni de proximo eventuri praesagium?
7 Ab apostolorum tempore numquam tam insignis, numquam tam mirabilis monitio mundi.
8 Miranda deinde fecunditas sterilis.
9 Sterilis, inquam, et sicca paupercula ista religio, a qua procul abest omnis humiditas terrenorum.
10 Sterilis sane, quae nec metit, nec in horrea congregat (cfr. Mat 6,26), nec praegnantem in via Domini peram portat (cfr. Luc 9,3; Act 18,25).
11 Et tamen contra spem in spem credidit (cfr. Rom 4,18) sanctus iste, ut heres esset mundi (cfr. Iob 4,13), non considerans corpus suum emortuum nec sterilem vulvam Sarae (cfr. Rom 4,19), quin divina potentia gentem ex ea gigneret Hebraeorum.
12 Qui non refertis cellariis, non exuberantibus apothecis (cfr. Luc 12,24; Is 39,2), non possessionibus gubernatur amplissimis, sed eadem paupertate qua digna redditur caelo, mirabiliter nutritur in mundo.
13 O infirmum Dei, fortius hominibus (cfr. 1Cor 1,25), quod et cruci nostrae gloriam applicat et paupertati copiam subministrat!
14 Vidimus denique vineam istam brevissimo tempore dilatatam, a mari usque ad mare propaginosos palmites extendisse (cfr. Ps 79,12).
15 Undique concurrerunt gentes, profusae sunt turmae et ad mirabilis huius templi structuram (cfr. Mar 13,1) egregiam quasi subito vivi lapides (cfr. 1Pet 2,5) adunati.
16 Nec modo multiplicatam in filiis brevi tempore cernimus, sed clarificatam, dum multos iam ex iis quos genuit, martyrii palmam noverimus assecutos, et pro totius sanctitatis confessione perfecta plures sanctorum catalogo veneremur adscriptos.
17 Sed iam ad horum omnium caput, de quo nunc intendimus, sermo vertatur.


Caput II - De miraculo stigmatum et modus apparitionis Seraph ei apparentis.


2
1 Novus homo Franciscus novo et stupendo miraculo claruit, cum singulari privilegio, retroactis saeculis non concesso, insignitus apparuit, sacris videlicet stigmatibus decoratus, et configuratus in corpore mortis huius (cfr. Phip 3,10; Rom 7,24) corpori Crucifixi.
2 De quo quidquid humana lingua dicatur, minus erit a laude condigna.
3 Non est quaerenda ratio, quia mirabile, nec petendum exemplum, quoniam singulare.
4 Totum viri Dei studium, tam publicum quem privatum, circa crucem Domini versabatur; et a primaevo temporis quo Crucifixo coeperat militare, diversa circa eum crucis mysteria praefulserunt.
5 Cum enim in principio suae conversionis vitae huius illecebris valefacere decrevisset, orantem eum Christus de ligno crucis alloquitur, et ab ipsius ore imaginis vox ista dilabitur:
6 “Francisce”, inquit, “vade, repara domum meam, quae, ut cernis, tota destruitur”.
7 Ex tunc profundo charactere impressa fuit cordi eius memoria dominicae passionis, et alta in sese conversione reducta, liquefieri coepit anima eius, ut dilectus locutus est (cfr. Cant 5,6).
8 Nonne etiam in ipsa se cruce recludens, habitum poenitentiae sumpsit, crucis imaginem praeferentem?
9 Qui habitus licet pro eo quod magis esset aemulus paupertatis, magis suo proposito conveniret, plus tamen in eo sanctus crucis mysterium comprobavit,
10 qua-tenus ut mens eius intro Dominum crucifixum induerat, sic totum corpus eius crucem Christi (cfr. Gal 6,14) foris indueret,
11 et in quo signo Deus potestates aëreas debella-rat, in eodem suus exercitus Deo militaret.
3
1 Nonne frater Silvester de primis fratribus unus, vir consummatae per omnia disciplinae, vidit ex ipsius ore crucem auream prodeuntem, quae brachiorum extensione universum orbem mirabiliter consignabat?
2 Scriptum est (cfr. Mat 4,4) et fideli relatione probatum, qualiter frater ille Monaldus, vita, moribus et exercitiis clarus, cum beatus Antonius de crucis titulo praedicaret, vidit beatum Franciscum corporeo intuitu crucifixum.
3 Nonne: mos erat et primis fillis pia sanctione statutum, ut ubicumque crucis similitudinem cernerent, honorem ei debitae reverentiae consecrarent?
4 Familiare sibi signum Thau, prae caeteris signis, quo solo et missivas chartulas consignabat et cellarum parietes ubilibet depingebat.
5 Nam et vir ille Dei (cfr. 3Re 13,1) Pacificus, inspector caelestium visionum, magnum signum Thau carneis oculis super frontem beati patris inspexit, quod varie depictum fulgore aureo renitebat.
6 Quantum igitur et humana suadibili ratione et catholica acceptione dignum, ut qui sic mirando crucis erat amore praeventus, mirando etiam fieret crucis honore mirificus!
7 Propterea nihil de eo verius quam quod de crucis stigmatibus praedicatur.
4
1 Modus autem apparitionis hic fuit.
2 Duobus annis antequam spiritum redderet caelo, in eremitorio quod Alverna dicitur et est in provincia Tusciae, ubi devotae contemplationis secessibus iam iam totus caelesti gloriae (cfr. 2Tim 2,10) intendebat, vidit in visione (cfr. Ez 8,2.3) Seraph in cruce positum, sex alas habentem, supra se extensum, manibus et pedibus cruci affixum.
3 Duae alae supra caput elevabantur, duae ad volandum extendebantur, duae vero totum velabant corpus (cfr. Is 6,2).
4 Haec videns vehementer obstupuit, sed quid sibi vellet haec visio dum advertere nescit, mixtum moerore gaudium cor eius incurrit.
5 Laetabatur in gratioso aspectu, quo a Seraph conspici se videbat, sed crucis affixio terrebat eumdem.
6 Sollicita mente revolvit, quid posset hoc oraculum designare, et ad concipiendum aliquem intellectum spi-ritus eius anxius reddebatur.
7 Verum dum extra se circuiens, ab inventione defluit intellectus, protinus in seipso sibi ipsi manifestatur sensus.
8 Statim enim coeperunt in manibus eius et pedibus apparere si-gna clavorum, quemadmodum paulo ante virum supra se viderat in aere crucifixum.
9 Manus et pedes eius in ipso medio clavis confixae videbantur, clavorum capitibus in interiore parte manuum (cfr. Ioa 20,25) et superiore pedum apparentibus, et eorum acuminibus exsistentibus ex adverso.
10 Erantque clavorum capita in manibus et pedibus rotunda et nigra, ipsorum vero acumina oblonga et repercussa, quae de ipsa carne surgentia carnem reliquam excedebant.
11 Dextrum quoque latus, quasi lancea transfixum, rubra cicatrice obductum erat, quod saepe cum sanguinem emittebat, tunica et femoralia respergebantur sanguine sacro.
l2 Nam et angelicae puritatis homo Dei (cfr. 2Tim 3,17), Rufinus, eum semel filiali affectu scalperet sanctum patrem, manu illapsa plagam illam sensibiliter contrectavit.
13 Ad cuius tactum sanctus Dei non modicum doluit, et manum a se repellens, ut ei Dominus parceret (cfr. Gen 19,16) acclamavit.
5
1 Tandem eum interiectu duorum annorum felici fine vallem miseriae beata patria commutaret, perlato ad aures hominum rei huius eximiae tam stupendo praeconio, factus est concursus populorum multorum laudantium et glorificantium nomen Domini (cfr. Luc 2,13.20; Ps 85,9).
2 Catervatim tota civitas Assisii ruit, et omnis accelerat regio (cfr. Mat 8,34; 3,5), novum illud sitientes videre spectaculum, quod noviter Deus posuerat in hoc mundo (cfr. 2Cor 1,12).
3 Miraculi novitas planctum vertebat in iubilum, et corporeum visum in stuporem et ecstasim rapiebat.
4 Cernebant beatum corpus Christi stigmatibus decoratum, in manibus videlicet et pedibus non clavorum puncturas, sed ipsos clavos ex eius carne virtute divina mirifice fabrefactos, immo carni eidem innatos, qui dum a parte qualibet premerentur, protinus quasi nervi continui ad partem oppositam resultabant.
5 Latus quoque videbant sanguine rubricatum.
6 Vidimus ista qui ista dicimus, manibus contrectavimus (cfr. 1Ioa 1,1) quod manibus exaramus, lacrimosis oculis delinivimus quod labiis confitemur, tactisque sacrosanctis, quod semel iuravimus (cfr. Ps 88,36), omni tempore protestamur.
7 Plures nobiscum fratres, dum viveret sanctus, id aspexerunt, in morte vero ultra quam quinquaginta cum innumeris saecularibus venerati sunt.
8 Nulli sit ambiguitati locus, nulli sempiternae huius largitio bonitatis dubia videatur!
9 Atque utinam illo amore seraphico multa membra capiti cohaererent Christo (cfr. 1Cor 12,12; Eph 1,22), quo et in bello simili armatura invenirentur condigna, et in regno ad similem ordinem subvehenda!
10 Quis hoc sanae mentis (cfr. Mar 5,15) nisi ad Christi gloriam diceret pertinere?
11 Sed iam poena inflicta incredulis satisfaciat indevotis et ipsos devotos efficiat certiores.
6
1 Apud Potentiam, regni Apuliae civitatem, erat clericus quidam, Rogerius nomine, vir honorabilis et maioris ecclesiae canonicus.
2 Hic cum longa foret infirmitate quassatus, die quadam ecclesiam pro sanitate oraturus intravit, in qua erat imago beati Francisci depicta, gloriosa stigmata repraesentans.
3 Et accedens, coram imagine supplex ad orandum tota devotione prosternitur.
4 Verum oculos figens in stigmatibus sancti, cogitationes per inania trahit, et reptim subintrantem dubitationis aculeum rationis studio non repellit.
5 Nam illudente sibi hoste antiquo, dilacerato corde, coepit dicere apud se: “Esset hoc verum, ut tali claruisset iste sanctus miraculo, an suorum pia fuit illusio?
6 Simulata”, inquit, “fuit inventio, et fortassis a fratribus inventa deceptio.
7 Sensum hoc humanum excederet, et ab omni rationis iudicio procul esset”.
8 O dementiam hominis! Tanto propterea, insipiens, divinum illud venerari debebas humilius, quanto et a te minus poterat comprehendi.
9 Scire tuum erat, si ratione vigebas, quoniam facillimum Deo est novis semper mundum innovare miraculis, semper ad suam gloriam operari in nobis (cfr. 2Cor 4,12), quae non est in aliis operatus.
10 Quid plura? Cogitanti frivola durum a Deo vulnus infligitur, ut discat ex iis quae patitur (cfr. Heb 5,8) non blasphemare.
11 Subito in palma manus sinistrae percutitur, quia sinister erat, sonum audiens quasi cum spiculum prosilit de ballista.
12 Moxque tam vulnere saucius (cfr. 2Mac 14,45) quam sonitu stupefactus, chirothecam de manu trahit, quia chirothecatus erat.
13 Cumque nulla fuisset prius in palma percussio, conspexit in medio manus plagam quasi sagittae ictum, ex qua tanta vis procedebat ardoris, ut totus sibi videretur in ardore deficere.
14 Mirabile dictu! Nullum in chirotheca vestigium apparebat, ut latenti plagae cordis latentis poena vulneris responderet.
7
1 Clamat exinde per duos dies et rugit dolore saevissimo stimulatus, et increduli cordis velamen explicat universis.
2 Credere se veraciter in sancto Francisco stigmata sacra fuisse fatetur, et iurat contestans omnis dubitationis abscessisse phantasmata.
3 Orat suppliciter sanctum Dei (cfr. Mar 1,24) per sacra sibi stigmata subveniri, et multas preces multo impinguat sacrificio lacrimarum.
4 Mirum certe! incredulitate proiecta, sanationem mentis sanatio sequitur corporalis.
5 Omnis quiescit dolor, frigescit ardor, nullum remanet vestigium percussurae.
6 Fit homo humilis Deo, devotus sancto, et fratrum Ordini perpetua familiaritate subiectus.
7 Huius rei tam solemne miraculum iuramentis firmatum fuit et episcopi loci maxime roboratum.
8 Per omnia mirabilis Dei benedicta potentia, quae in Potentia civitate magnifica demonstravit!
8
1 Moris est Romanarum nobilium matronarum, sive sint viduae sive nuptae, maxime quibus generositatis privilegium divitiae servant et Christus suum infundit amorem, in propriis domibus seorsum habere camerulas aut diversorium aliquod orationibus aptum, in quo aliquam depictam habent iconam, et illius sancti imaginem quem specialiter venerantur.
2 Quaedam igitur domina, morum claritate ac parentum gloria nobilis, sanctum Franciscum in suum elegerat advocatum.
3 Cuius imaginem depictam habebat in secreto cubiculo, ubi Patrem in abscondito exorabat (cfr. Iudt 8,5; Mat 6,6).
4 Die quadam cum orationi devota incumberet, atque intentissimis oculis signa sacra perquireret, nec aliquatenus reperiret, cum dolore coepit vehementer mirari.
5 Sed non mirum si in pictura non erat quod pictor omiserat.
6 Per plures dies portat illud in corde suo (cfr. Luc 2,51) et nulli dicit mulier, frequenter imaginem cernens et semper dolens;
7 et ecce, subito die quadam signa illa mirifica in manibus apparuerunt velut in allis imaginibus poni solent, virtute divina supplente, quod humana fuerat arte neglectum.
9
1 Tremefacta mulier et nimium admirata, confestim ad se filiam vocat, quae matrem sancto proposito sequebatur, et ei quod factum fuerat indicans, diligenter perquirit (cfr. Luc 15,8), si absque stigmatibus usque nunc imaginem viderit.
2 Affirmat puella et iurat sic olim sine stigmatibus fuisse, et nunc vere cum stigmatibus apparere.
3 Verum quia mens humana semetipsam frequenter impellit ut cadat, et revocat in dubium veritatem, subintrat iterum cor mulieris dubitatio noxia, ne forte sic fuisset imago a principio (cfr. Ioel 2,2) consignata.
4 At Dei virtus (cfr. Act 8,10), ne primum contemnatur miraculum, addit secundum.
5 Continuo namque disparentibus illis signis, nudata privilegiis imago remansit, ut per sequens signum probatio fieret praecedentis.
6 Vidi maritatam hanc virtutibus plenam, vidi, fateor, sub saeculari veste animum Christo Domino consecratum.
10
1 In tantum ab ipso nativitatis exordio sensualibus rudimentis et grossis phantasmatibus humana ratio irretitur, ut imaginatione fluctivaga, quidquid credendum est, cogatur quandoque in dubium revocare.
2 Propter quod non modo sanctorum gesta mirifica difficile credimus, sed plerumque in rebus salutis multos patitur obices ipsa fides.
3 Frater enim quidam Ordine Minor, officio praedicator, vita solemnis, cui firmiter erat de sanctis stigmatibus persuasum, dum vel consueta sequitur vel extra miratur, incipit de sancti miraculo dubitationis scrupulo titillari.
4 Videres pugnam in suo animo constitutam, defendente ratione veritatis partem, ingerente semper contrarium phantasia.
5 Ponit ratio multis adminiculis coadiuta, sic esse ut dicitur, et cum caetera deficerent inductiva, creditae a sancta Ecclesia innititur veritati.
6 Coniurant ex opposito umbrae sensuales adversus miraculum, quod et toti videatur naturae contrarium, et omnibus saeculis inauditum (cfr. Ioa 9,32).
7 Quodam sero fatigatus hac lucta, cubiculum intrat, debilem secum perferens rationem, rigidam magis proterviam phantasiae.
8 Apparuit dormienti sanctus Franciscus pedibus lutulentis, humiliter durus et patienter iratus.
9 Et “quae sunt” ait, “ista in te conflictationum certamina? Quae dubitationum sordes? Vide manus meas (cfr. Ioa 20,27) et pedes meos!”.
10 Cumque ille manus videret confixas, lutulentorum pedum stigmata non videbat.
11 “Remove”, inquit, “lutum a pedibus meis et cognosce loca clavorum (cfr. Ioa 20,25)!
12 Apprehendens ille sancti pedes, lutum sibi videtur abstergere, locaque clavorum manibus contrectare (cfr. 1Ioa 1,1).
13 Continuo, ut evigilat frater, lacrimis irrigatur, et priores affectus quodammodo lutulentos publica confessione detergit.
11
1 Ne non magnae alicuius fuisse virtutis sacra illa stigmata invictissimi Christi militis (cfr. 2Tim 2,3), praeter illud specialis praerogativae signaculum et supremi amoris privilegium quod totus mundus admirari non desinit, reputentur, quantum sint illa signa arma potentia Deo, per unum quod accidit in Hispania, in regno Castellae videlicet, evidentioris potest novitate miraculi comprehendi.
2 Duo siquidem viri erant ab invicem diu inimicissima contentione iurgantes, quorum nulla amaritudini quies, nulla fervidarum iniuriarum esse poterat sempiterna sedatio, nec vel ad horam concepti doloris remedium quidem, nisi manu alterius alter morte crudelissima moreretur.
3 Loricatus igitur uterque cum pluribus adverso frequentes ponebat insidias, cum non posset scelus in publicum exerceri.
4 Accidit sero quodam, iam profundo exsistente crepusculo, virum quemdam vitae satis honestae, famaeque laudabilis, transire per viam in qua pro morte alteri inferenda alterius insidiae latitabant.
5 Cumque hic ad orandum, sicut solitus erat, post horam completorii ad ecclesiam fratrum festinus accederet, quoniam beato Francisco tota erat devotione substratus, insurrexerunt filii tenebrarum in filium lucis (cfr. 1The 5,5), quem fore credebant aemulum illum suum dudum ad internecionem quaesitum.
6 Quem ex omni parte letaliter gladiantes, seminecem reliquerunt.
7 Sed ultimo crudelissimus hostis in illius gutture gladium profunde infixit, nec valens illum retrahere, in vulnere dereliquit.
12
1 Accurritur undique, et usque ad caelum clamoribus datis, innocentis mortem tota deplorat vicinia.
2 Et quia vitalis spiritus (cfr. Sap 15,11) adhuc erat in homine, consilium invaluit medicorum, ne cultellus de gutture traheretur.
3 Forte confessionis gratia id agebant, ut posset saltem vel signo aliquo confiteri.
4 Nocte igitur tota usque ad matutinalem horam ad sanguinem extergendum et vulnera colligenda medici laborantes, propter ictus multiplices et profundos, a cura, cum nihil proficerent, destiterunt.
5 Stabant fratres Minores cum medicis circa lectum, nimio dolore completi, amici exitum praestolantes.
6 Et ecce, campana fratrum pulsavit ad matutinum.
7 Audiens uxor illius campanam, gemebunda currit ad lectum: “Mi domine”, inquit, “surge velociter (cfr. Act 12,7), vade ad matutinum, quoniam tua campana te vocat!”.
8 Statim qui mori credebatur, ingeminato pectoris murmure, stridula utcumque verba balbutiens nitebatur emittere.
9 Et manum elevans contra infixum gutturi gladium, innuere alicui ut illum extraheret, videbatur.
10 Mirabile certe! Gladius a loco subito avolans, videntibus omnibus, usque ad ostium domus, quasi manu iactatus viri robustissimi, prosilivit.
11 Erexit se homo et perfecta sanitate incolumis, quasi a somno surgeret, mirabilia Domini enarravit (cfr. Ps 25,7).
13
1 Tantus namque stupor corda omnium apprehendit (cfr. Luc 5,9; Act 1,24),ut quasi sine mente omnes effecti, quae fiebant phantastico visu crederent se videre.
2 Ad haec ille qui factus fuerat sanus: “Nolite timere (cfr. Luc 2,10)”, inquit, “nolite credere inane fore quod cernitis! quoniam sanctus Franciscus, cui semper devotus fui, modo a loco recessit et me integre ab omni plaga curavit.
3 Stigmata illa sua sacratissima meis plagis singulis superposuit, illorum suavitate cuncta vulnera delinivit; illorum contactu, ut cernitis, confracta omnia mirifice solidavit.
4 Dum enim murmurantis pectoris audiebatis impulsus, tunc caeteris plagis cum omni suavitate sanatis, videbatur pater sanctissimus, dimisso in gutture gladio, velle discedere.
5 Cui manu debili innuebam, quia non valebam loqui, ut gladium extraheret, mortis imminentis singulare periculum.
6 Quem statim apprehendens, ut omnes vidistis, valida manu proiecit.
7 Sicque ut prius stigmatibus sacris vulneratum guttur demulcens et liniens, ita perfecte sanavit, ut eadem appareat caro et quae fuit incisa et quae semper mansit intacta”.
8 Quis igitur ad ista non stupeat, quis quod de stigmatibus praedicatur aliud quem totum fuisse divinum confingat?


Caput III - De dominio quod habuit super creaturis insensibilibus, et primo de igne.


14
1 Tempore infirmitatis oculorum, coacto viro Dei (cfr. 1Re 2,27) ut mederi sibi pateretur, vocatur ad locum chirurgicus.
2 Veniens igitur ferreum instrumentum ad cocturas faciendas defert, iubetque igni submitti, donec igniatur et ipsum.
3 At beatus pater, corpus iam horrore concussum confortans, sic alloquitur ignem: “Frater mi, ignis, caeteris rebus aemulandi decoris, virtuosum, pulchrum et utilem te creavit Altissimus (cfr. Sir 1,8.9).
4 Esto mihi in hac hora propitius (cfr. Gen 33,10), esto curialis, quia olim te dilexi in Domino!
5 Precor Magnum Dominum qui te creavit (cfr. Ps 47,2; Deut 32,6), ut tuum modo calorem temperet, quo suaviter urentem valeam sustinere”.
6 Oratione finita, crucis signo ignem consignat, et deinceps intrepidus perstat.
7 Sumitur in manibus torrens et candidum ferrum, fugiunt fratres humanitate victi; laetus et alacer ferro se subicit sanctus.
8 Profundatur crepitans ferrum in tenera carne, et ab aure ad supercilium tractim coctura protrahitur.
9 Quantum irrogaverit ignis ille dolorem, eius qui melius novit sancti verba testantur.
10 Nam reversis qui fugerant fratribus, subridens dixit pater: “Pusillanimes et modici cordis, quare fugistis?
11 In veritate dico vobis (cfr. Luc 4,25), nec ignis ardorem sensi, nec ullum carnis dolorem”.
12 Et conversus ad medicum: “Si non est”, inquit, “caro bene decocta, imprime iterum!”.
13 Expertus medicus dissimiles casus in simili facto, divinum hoc miraculum extulit, dicens: “Dico vobis, fratres, vidi mirabilia hodie (cfr. Luc 5,26)”.
14 Forte ad innocentiam primam redierat, cui, cum volebat, mansuebantur immitia.
15
1 Volens quandoque beatus Franciscus ad quamdam eremum pergere, ut ibidem liberius contemplationi vacaret, quia debilis erat non modicum, a quodam paupere viro ad equitandum obtinuit asinum. 2
Cumque diebus aestivis virum Dei (cfr. 3Re 13,14) sequendo montana conscenderet rusticus asperioris et longioris viae itinere fatigatus (cfr. Ios 2,16; Ioa 4,6), antequam perveniret ad locum, ardore sitis deficit et lassatur.
3 Clamat post sanctum instanter, et ut sui misereatur (cfr. Deut 13,17) exorat; mori se asserit, nisi alicuius poculi beneficio recreetur.
4 Sanctus Dei (cfr. Luc 4,34), qui afflictis semper erat compatiens, absque mora prosilivit de asino, et fixis in terra genibus, palmas tetendit ad caelum (cfr. 2Par 6,13) orare non cessans (cfr. Col 1,9), donec se intellexit auditum.
5 “Festina”, inquit ad rusticum, “et illic aquam vivam invenies, quam tibi hac hora misericorditer Christus de lapide bibendam produxit”.
6 Stupenda Dei dignatio, quae servis suis tam facile se inclinat!
7 Bibit rusticus aquam de petra (cfr. Is 48,21; Ps 77,16) orantis virtute, et poculum hausit de saxo durissimo (cfr. Deut 32,13).
8 Aquae decursus (cfr. Ps 1,3) ibidem ante non fuit, nec, ut est diligenter quaesitum, deinceps potuit inveniri.
16
1 Galianum castrum est populosum et nobile in Valvensi dioecesi, in quo erat mulier quaedam Maria nomine, quae per difficiles huius saeculi vias ad Deum conversa (cfr. Act 14,14), sancto Francisco omni se subiecerat famulatu.
2 Haec cum in monte quodam omni aquarum ariditate damnato, una dierum accessisset, acera virentia purgatura, oblita secum aquam deferre, fervente nimium aestu, sitis deficere coepit ardoribus.
3 Quae cum iam operari nil posset, quasi exanimis in humo iacens, patronum suum sanctum Franciscum coepit animo invocare.
4 Sic igitur fatigata paululum obdormivit.
5 Et ecce sanctus Franciscus adveniens eam vocavit ex nomine (cfr. Is 40,26) “Surge”, inquit, “et bibe aquam, quae tibi divino munere et pluribus exhibetur!”.
6 Oscitavit mulier ad hanc vocem et somno repressa quievit.
7 Adhuc semel vocata, gravata nimium humo relabitur.
8 Tertio vero, sancti mandato non modicum confortata surrexit.
9 Et accipiens filicem quae iuxta se stabat, extraxit eam de terra. Cuius radicem cum totam madidam inspexisset, digito et parvulo ligno coepit fodere circumquaque.
10 Subito fossa repleta est aqua et parva stillula crevit in fontem (cfr. Est 10,6).
11 Bibit mulier et satiata oculos lavit, quibus longa aegritudine obumbratis nihil clare poterat intueri.
12 Illuminati sunt oculi eius (cfr. 1Re 14,27), et omni rugosa vetustate abolita, quasi nova sunt luce perfusi.
13 Festinat ad domum mulier et tam stupendum miraculum ad gloriam sancti Francisci denuntiat universis.
14 Exit fama (cfr. Mat 9,26) de miraculo, et usque ad alias regiones replet omnium aures.
15 Currunt undique multi variis detenti languoribus, et praemissa in con-fessione animarum salute (cfr. 1Pet 1,9), ibidem a suis cladibus liberantur.
16 Nam caeci recipiunt lumen, claudis redditur gressus, subtiliantur et turgidi, et variis aegritudinibus varia medicamina exhibentur.
17 Perseverat usque hodie fons ibi perspicuus, et in honore sancti Francisci ibidem oratorium est constructum.
17
1 Tempore quo apud eremum Sancti Urbani aegritudine gravissima laborabat, cum vinum ore languido postularet, nihil de vino quod sibi daretur respondetur adesse.
2 Iubet sibi aquam afferri, et allatam crucis signaculo benedixit.
3 Mox in alterum usum transiens elementum, saporem proprium exuit, induit peregrinum.
4 Vinum efficitur optimum quod fuerat aqua pura, et quod paupertas non potuit, sanctitas propinavit.
5 Ad eius gustum tanta facilitate convaluit homo Dei (cfr. 4Re 1,10), ut mirae sanationis mira illa conversio causa foret et mirae conversionis mira sanatio testis esset.
18
1 In provincia Reatina pestis invaluerat valde gravis, quae boves omnes sic crudeliter consumebat, ut bos in ea vix aliquis remaneret.
2 Viro cuidam timenti Deum (cfr. Iob 1,1) nocte per visionem innotuit, ut ad eremum fratrum festinanter accederet, et loturam manuum vel pedum beati Francisci, qui tunc temporis morabatur ibidem, accipiens omnes de ea boves aspergeret.
3 Mane surgens (cfr. Mar 16,9) homo ille, proprii commodi satis anxius, venit ad locum et, ignorante sancto, per fratres alios dictam loturam subripuit, quam super omnes boves iuxta mandatum ad se factum aspersit.
4 Cessavit ab illa hora, Dei gratia (cfr. Rom 5,15), pestilens morbus, nec ultra in terra illa praevaluit.
19
1 Per diversas regiones populorum multorum fervens devotio sancto Francisco panes et res comestibiles ad benedicendum saepius offerebat.
2 Quibus longo tempore divino munere sine corruptione aliqua reservatis, ad eorum gustum corpora morbida sanabantur.
3 Nam et probatum est pervalidas tonitruorum et grandinum tempestates horum virtute repelli.
4 Revera nonnullorum experientia protestatur qualiter per chordam qua cingebatur ipse et petiolas ab eius vestimentis dissutas, fugabantur morbi, fugiebant febres et diu cupita redibat salus.
5 Cum enim die Nativitatis Domini de ipso Bethlehemitico puero praesaepii memoriam celebraret, et universa olim circa puerum Iesum facta colludia mystice iteraret, inter plura magnalia quae ibidem a Deo sunt ostensa, fenum de praesaepio illo sublatum, quam multis fuit ad remedium sanitatis, maxime cum difficultate parientibus feminis et contagiosis animalibus universis.
6 His de creaturis insensibilibus praelibatis, pauca de sensibilium obedientia inferamus.


Caput IV - De dominio quod habuit super sensibilibus creaturis.


20

1 Nitebantur ipsae creaturae amoris vicem rependere sancto Francisco et gratitudine sua pro meritis respondere.
2 Quodam tem-pore, cum transitum faceret per vallem Spoletanam, prope Bevanium ad quemdam locum applicuit, in quo diversi generis avium maxima multitudo convenerat.
3 Quas cum sanctus Dei (cfr. Luc 4,34) vidisset, ob praecipuum Creatoris amorem quo omnes creaturas amabat, alacriter cucurrit ad locum, et eas velut rationis participes more solito salutavit.
4 Cumque aves non surgerent, usque ad eas accessit, et inter eas vadens vel veniens, cum tunica sua capita earum tangebat et corpora.
5 Interim gaudio et admiratione repletus, ut verbum Dei audirent sollicite admonuit, dicens: “Fratres mei volucres! multum debetis laudare Creatorem vestrum et ipsum diligere semper, qui plumis vos induit et pennas tribuit ad volandum.
6 Nam inter creaturas omnes liberas vos fecit, et aeris vobis contulit puritatem.
7 Non seminatis neque metitis (cfr. Luc 12,24), et sine vestra sollicitudine vos gubernat”
8 Ad haec aviculae, suo modo plurimum gestientes, coeperunt extendere colla, protendere alas, aperire ora, et in illum attente respicere.
9 Non sunt motae de loco, donec signo crucis facto, ipsis licentiam et benedictionem dedit.
10 Reversus ad fratres, quod olim non praedicaverat avibus, coepit se negligentiae incusare.
11 Ab illo ergo die, aves et bestias et etiam insensibiles creaturas ad laudem et Creatoris amorem sollicitus hortabatur.
21
1 Ad quoddam castrum, nomine Alvianum, semel praedicaturus accessit.
2 Congregato populo et indicto silentio, propter hirundines nidificantes in eodem loco multumque perstrepentes, penitus audiri non poterat.
3 Audientibus omnibus, locutus est eis dicens: “Sorores meae hirundines, iam tempus est ut (cfr. Tob 12,20) loquar et ego, quia vos usque modo satis dixistis!
4 Audite verbum Dei, tenentes silentium, donec sermo Domini compleatur (cfr. Ez 6,3; 2Par 36,21)”.
5 At illae tanquam rationis capaces subito tacuerunt, nec motae sunt de loco, donec fuit omnis praedicatio consummata.
6 Omnes qui viderunt stupore repleti glorificaverunt Deum (cfr. Act 3,10; Mat 9,8).
22
1 In civitate Parmensi scholaris quidam hirundinis tam importuna garrulitate infestabatur, ut in loco sibi ad meditandum necessario penitus esse non posset.
2 Qui aliquantulum motus, dicere coepit (cfr. Luc 4,21) “Haec hirundo una de illis fuit, quae, ut legitur, sanctum Franciscum praedicare aliquando, donec ei silentium imponeret (cfr. Mat 22,34), non permisit”.
3 Et conversus ad hirundinem ait: “In nomine sancti Francisci praecipio tibi, ut a me te capi permittas”.
4 Quae incontinenti in ipsius manibus advolavit.
5 Stupefactus scholaris pristinae libertati eam restituit, et eius garritum de caetero non audivit.
23
1 Per lacum Reatinum beatus Franciscus ad eremum de Graecio tendens, in quadam navicula residebat.
2 Cui piscator quidam unam aviculam obtulit fluvialem, ut de ipsa iucundaretur in Domino.
3 Quam beatus pater gaudenter suscipiens, apertis manibus, ut libere abiret illam cum mansuetudine invitavit.
4 Quae cum ire nollet, sed velut in nidulo in illius se manibus reclinaret, sanctus, erectis in caelum oculis, diu in oratione permansit.
5 Et quasi aliunde post longam moram ad se reversus (cfr. Act 12,11), dulciter praecepit aviculae, ut absque timore pristinae libertati se redderet.
6 Suscepta itaque cum benedictione licentia, gestu corporis quoddam praetendens gaudium libere avolavit.
24
1 In eodem lacu alia vice navicula vectus, cum pervenisset ad portum, oblatus est ei piscis magnus et vivus.
2 Quem more suo fraterno nomine vocans, ipsum reposuit iuxta navem.
3 Piscis vero coram sancto in aqua ludebat, de quo plurimum incundatus Christum Dominum collaudabat.
4 Non enim piscis discessit a loco, donec mandatum illi esset a sancto.
25
1 Cum beatus Franciscus, aspectum et colloquium hominum more solito fugiens, in quadam eremo commaneret, falco in loco illo nidificans magno se illi amicitiae foedere copulavit.
2 Nam semper horam nocturno tempore, in qua sanctus ad divina obsequia surgere solitus erat, cantu suo praeveniebat et sono.
3 Quod sancto gratissimum erat, eo quod tanta sollicitudine, quam circa eum gerebat, omnem ab eo desidiae moram excuteret.
4 Cum vero sanctus aliqua infirmitate plus solito gravaretur, parcebat falco, nec tam tempestivas indicebat vigilias.
5 Siquidem velut instructus a Deo (cfr. Luc 4,34), circa diluculum vocis suae campanam levi tactu pulsabat.
6 Creatoris praecipuum amatorem non mirum si venerantur reliquae creaturae.
26
1 Nobilis quidam de comitatu Senensi beato Francisco infirmanti phasianum unum transmisit.
2 Qui cum alacriter illum susciperet, non appetitu edendi sed more quo in talibus laetari semper solebat ob Creatoris amorem, dixit ad phasianum: “Laudatus sit Creator noster, frater phasiane!”.
3 Et ait ad fratres: “Tentemus iam nunc, si frater phasianus velit nobiscum morari, an ad loca solita et magis sibi congrua pergere”.
4 Et portans eum quidam frater de sancti mandato, longe illum in vinea posuit. Qui statim concito gressu ad cellam reversus est patris.
5 Iterum eum longius poni praecepit; qui pernicitate maxima ad cellae ostium rediit, et quasi vim faciens, sub tunicis fratrum, qui erant in ostio, introivit.
6 Iussit proinde illum sanctus diligenter nutriri, amplexans illum et dulcibus verbis demulcens.
7 Videns hoc medicus quidam, sancto Dei (cfr. Luc 4,34) satis devotus, petiit illum a fratribus, nolens eum comedere, sed illum ob reverentiam sancti nutrire.
8 Quid plura? Detulit eum secum ad domum; sed quasi injuriam passus (cfr. Sir 4,9), disiunctus phasianus a sancto, donec sine eius praesentia fuit, manducare penitus noluit.
9 Obstupefactus est medicus, et ad sanctum statim phasianum reportans, quae acciderant per ordinem cuncta (cfr. Est 15,9) narravit.
10 Mox ut in terrra positus, patrem suum phasianus inspexit, prolecta tristitia, manducare cum gaudio coepit.
27
1 Iuxta cellulam sancti Dei (cfr. Mar 1,24) apud Portiunculam, super ficum cicada residens consueta frequenter suavitate canebat. Ad quem quandoque beatus pater manum extendens, ad se benigne eam vocavit dicens: “Soror mea cicada, veni ad me!”.
2 Quae velut rationis compos, statim super manum eius ascendit.
3 Et ait ad eam: “Canta, soror mea cicada, et Dominum Creatorem tuo iubilo lauda!”.
4 Quae sine mora obediens, canere coepit, et tamdiu canere non cessavit, donec vir Dei (cfr. 4Re 4,9.16), eius cantibus suam laudem interserens, ut ad solitum revolaret locum ei mandavit.
5 In quo per octo dies continue quasi ligata permansit.
6 Sanctus vero cum descendebat de cella, eam semper manibus tangens, cantare iubebat, cuius iussionibus parere semper erat sollicita.
7 Et ait sanctus ad socios suos: “Demus iam licentiam sorori nostrae cicadae, quae satis hucusque sua laude laetos nos fecit, ne caro nostra vane pro huiusmodi glorietur (cfr. 1Cor 1,29; 2Cor 12,5)”.
8 Et statim ab eo licentiata recessit, nec ultra ibidem apparuit.
9 Cernentes haec omnia fratres perplurimum admirati sunt.
28
1 In vase quodam terreo, vir sanctus in quodam paupere loco morans, bibebat;
2 in quo post eius discessum apes arte mirabili favorum cellulas fabricant, divinam contemplationem, quem ibi hauserat, mirabiliter indicantes.
29
1 Vivus et integer apud Graecium sancto Francisco fuit oblatus lepusculus.
2 Qui liber iterum depositus, cum posset quo vellet effugere, vocante se sancto, in sinum illius propero cursu saltavit.
3 Quem sanctus benigne suscipiens, et ne se iterum capi permitteret dulciter monens, benedictione data, redire illum iussit ad silvam.
30
1 Simile quiddam de quodam cuniculo contigit, quod est valde indomesticum animal, cum in Perusini lacus insula morabatur vir sanctus.
31
1 Iter faciens aliquando vir Dei de Senis ad vallem Spoletanam, pervenit ad quemdam campum, in quo non parvus grex ovium pascebatur.
2 Quas cum benigne, ut erat solitus, salutasset, cucurrerunt omnes ad eum, levantes capita (cfr. Luc 21,28) sua et magnis balatibus salutationis rependentes applausum.
3 Vicarius eius attentiore considerationis oculo quod oves fecerant adnotavit, et cum aliis sociis tardiore vestigio sequens, dixit ad reliquos: “Num vidistis quid oves fecerunt sancto patri?
4 Revera”, inquit, “magnus est iste (cfr. Iob 1,1), quem bruta venerantur ut patrem, ratione carentia Creatoris sui recognoscunt amicum”.
32
1 Alaudae, aves amicae meridianae lucis et crepusculorum tenebras horrescentes, eo sero quo sanctus Franciscus de mundo transivit ad Christum, cum iam esset noctis secuturae crepusculum, venerunt super tectum domus
2 et diu cum magno rotantes strepitu, an gaudium an tristitiam suo modo cantando monstraverint, ignoramus.
3 Flebilis iubilus et iubilans fletus resonabat ab eis, sive quod filiorum plangerent orbitatem, sive quod patrem innuerent aeternae gloriae (cfr. Sir 31,10) propinquantem.
4 Custodes civitatis, qui sollicitis vigiliis custodiebant locum, pleni stupore ad admirationem caeteros invitarunt.


Caput V - Qualiter desideriis sancti Francisci praesto fuit semper divina clementia.

33
1 Non solum creatura viro isti serviebat ad nutum, sed Creatoris ubique providentia condescendebat ad placitum.
2 Praeoccupabat eius vota paterna illa clementia, et velut in se iactato praeventu sollicitudinis occurrebat.
3 Simul erant rerum defectus et suppletio, simul desiderium et proventus.
4 Sexto suae conversionis anno, desiderio martyrii flagrans, ad partes Syriae voluit transfretare.
5 Qui cum navem quamdam, ut illuc tenderet, intravisset, ventis contrariis flantibus, in partibus Sclavoniae cum caeteris navigantibus se invenit.
6 Videns autem. a tanto desiderio se fraudatum, facto modico temporis intervallo, nautas quosdam Anconam tendentes, ut eum secum transveherent, exoravit.
7 Verum hoc agere pertinacius recusantibus propter defectum expensarum, sanctus Dei, confidens plurimum de Domini bonitate, navem latenter cum socio introivit.
8 Adfuit subito divina providentia quidam a nemine cognitus, secum necessaria victus ferens.
9 Qui quemdam Deum timentem (cfr. Iob 1,1.8) de navi ad se vocavit, et ait ad eum: “Tolle tecum haec omnia et pauperibus his in navi latitantibus, necessitatis tempore (cfr. Sir 8,12) fideliter exhibebis”.
10 Sicque factum est, ut cum tempestate nimia exorta, per muitos dies laborantes in remigando (cfr. Mar 6,48) cibaria omnia consumpsissent, sola pauperis Francisci cibaria superessent.
11 Quae in tantum divina gratia et virtute multiplicata sunt ut, cum adhuc plurium dierum forent navigationis itinera, ex sui copia usque ad portum Anconae omnium necessitatibus subvenirent.
12 Videntes itaque se nautae per servum Dei Franciscum maris pericula evasisse, et per eum accepisse quod ei negaverant, gratias egerunt omnipotenti Deo (cfr. Sir 50,19), qui semper in servis suis mirabilem et amabilem se ostendit.
34
1 De Hispania regrediens sanctus Franciscus, cum non potuisset iuxta votum Marrochium proficisci, aegritudinem incurrit gravissimam.
2 Nam egestate cum languore afflictus et hospitio hos-pitis rusticitate pulsus, per triduum loquelam amisit.
3 Viribus tandem utcumque resumptis, per viam gradiens fratri Bernardo dixit se, si haberet, de una avicula comesturum.
4 Et ecce, per campum quidam eques accurrit, avem portans peroptimam; qui beato Francisco dixit: “Serve Dei, suscipe diligenter quod tibi clementia divina transmittit!”.
5 Suscepit cum gaudio (cfr. Tob 7,1) munus, et Christum sui habere curam intelligens, ipsum per omnia benedixit (cfr. Tob 13,1; 1The 5,23).
35
1 Cum in palatio episcopi Reatini iaceret infirmus, tunicula vetusta contectus pauperum pater (cfr. Iob 29,16), dixit semel uni de sociis, quem suum constituerat guardianum: “Vellem, frater, si posses, ut pannum mihi pro una tunica invenires”
2 Revolvit in mente sua frater haec audiens, quomodo pannum tam necessa-rium tamque humiliter postulatum acquirat.
3 In crastino (cfr. Iac 4,13.14) autem, summo diluculo, procedit ad portam, iturus in villam pro panno: et ecce homo quidam (cfr. Luc 22,10) iuxta ostium, volens loqui illi.
4 Qui dixit ad fratrem: “Amore Do-mini, frater, accipe a me pannum pro sex tunicis, et una quidem tibi retenta, reliquas pro anima mea distribue, sicut placet”.
5 Exhilaratus frater redit ad beatum Franciscum, et caelitus factam oblationem denuntiat.
6 Cui pater: “Accipe tunicas, quia in hoc missus est, ut meae necessitati taliter subveniret.
7 Gratias”, inquit, “illi qui solum de nobis videtur esse sollicitus (cfr. 1Re 9,5; Ps 39,18)”.
36
1 Commorantem beatum virum in eremitorio quodam medicus pro cura oculorum quotidie visitabat.
2 Quodam vero die dixit sanctus ad suos: “Invitate medicum et date illi optime manducare”.
3 Respondit ei guardianus: “Pater, cum rubore (cfr. Luc 14,9) dicimus, verecundamur ipsum invitare, tantum nunc pauperes sumus”.
4 Respondit sanctus dicens (cfr. Ioa 1,26): “Modicae fidei, quid vultis ut iterum dicam (cfr. Mat 14,31; 20,32)?”.
5 Medicus, qui adstabat dixit (cfr. Mar 14,70): “Et ego, fratres carissimi, penuriam vestram delicias reputabo”
6 Festinant fratres, et omnem cellarii copiam mensae imponunt, panis scilicet modicum (cfr. 2Par 18,26), vinique non multum, et ut lautius ederent, parum leguminis coquina transmittit.
7 Interim mensa Domini (cfr. Mal 1,7) servorum mensae compatitur; pulsatur ostium (cfr. Luc 13,25), accurrit frater, et ecce mulier quaedam canistrum offert plenum pulchro pane, piscibus et pastillis gammarorum refertum, melle et uvis desuper cumulatum.
8 Exsultat pauperum mensa his visis, et vilibus in crastinum reservatis, pretiosa hodie sumuntur in cibum.
9 Medicus vero suspirando locutus est dicens (cfr. Mat 14,27): “Nec vos, fratres, sicut debetis, nec nos saeculares huius cognoscimus sanctitatem”.
10 Satiati denique fuissent, nisi plus eos miraculum quem ferculum satiasset.
11 Sic paternus ille oculus nequaquam despicit (cfr. Prov 30,17) suos, quin potius maiore defectu mendicos maiore providentia nutrit.


Caput VI - De domina Iacoba de Septem Soliis.

37
1 Iacoba de Septem Soliis, claritate et sanctitate pari in urbe Romana, privilegium amoris praecipui meruerat apud sanctum.
2 Non mihi ad huius laudem repetendum genus illustre, familiae dignitas, amplae divitiae, non denique mira virtutum eius perfectio, longaeva continentia vidualis.
3 Cum itaque sanctus infirmitate illa decumberet, quae, omni languore concluso, felicem cursum exitu beatissimo consummavit (cfr. 2Tim 4,7), paucis ante mortem diebus, voluit mittere pro domina Iacoba Romam, ut si eum quem tam ardenter dilexerat exsulem, iam ad patriam redeuntem cernere vellet, festina sollicitudine properaret.
4 Scribitur littera, quaeritur nuntius pernicitate vigens, et inventus ad iter succingitur.
5 Confestim ad portam sonus auditur equorum, militum strepitus, celebritas comitivae.
6 Procedens unus sociorum ad ostium, ille qui nuntium instruebat, quem absentem quaerebat, praesentem invenit.
7 Totus in admiratione factus, citissime currit ad sanctum, et non se capiens prae gaudio (cfr. Luc 24,41), dixit: “Bona tibi, pater, nova denuntio”.
8 Cui protinus sanctus anticipa festinatione respondens: “Benedictus”, inquit, “Deus (cfr. Ps 65,20), qui dominam Iacobam fratrem nostrum direxit ad nos!
9 Aperite”, ait, “portas, et intrantem eam conducite, quia non est pro fratre Iacoba decretum de mulieribus observandum!”.
38
1 Fit inter nobiles hospites exsultatio magna, et inter blanditias spiritus profusio lacrimarum.
2 Et ut nil desit miraculo, invenitur mulier sancta portasse quidquid ad patris portandum exsequias facta prius littera continebat.
3 Nam cinerei coloris pannum, quo recedentis corpusculum tegeretur, cereos quoque plurimos, sindonem pro facie, pulvillum pro capite, et ferculum quoddam quod sanctus appetierat detulit, et omnia quae viri huius optaverat spiritus, suggesserat Deus.
4 Prosequar certae huius peregrinationis eventum, ne sine consolatione dimittam nobilem peregrinam.
5 Exspectat gentium multitudo, praesertim urbis populosa devotio, in brevi futurum sancti de morte natalem.
6 Sed romanae devotionis adventu sanctus fortior factus, plusculum auspicatur fore victurus.
7 Unde et domina illa licentiare decrevit reliquam comitivam, sola ipsa cum filiis et paucis scutiferis remansura.
8 Cui sanctus: “Noli”, inquit, “sed ego sabbato recedam, tu die dominica cum omnibus remeabis”.
9 Sicque factum est: hora condicta triumphantem introivit Ecclesiam, qui in militanti fortiter militarat.
10 Transeo populorum concursus, iubilantium voces, campanarum solemnia, profluvia lacrimarum; transeo filiorum fletus, carorum singultus, suspiria sociorum.
11 Ad illud veniam quod peregrinam, patris solatio destitutam, valeat consolari.
39
1 Seorsum igitur illa, tota madida lacrimis, clanculo ducitur, et proiecto inter brachia amici corpore: “Haeccine”, ait vicarius, “quem dilexisti vivum, teneas et defunctum!”.
2 Calidioribus illa super corpus lacrimis irrigata, flebiles voces et singultus ingeminat, et languidos iterans amplexus et oscula, solvit velamen ut videat revelatum.
3 Quid plura? Contemplatur pretiosum illud vas, in quo et thesaurus (cfr. Prov 20,15; 13,44) latuerat pretiosus, quinque margaritis ornatum.
4 Cernit illas quas sola Omnipotentis manus toto orbe mirandas fecerat caelaturas, atque insuetis plena laetitiis in amico mortuo reviviscit.
5 Illico non dissimulandum consulit, nec aliquatenus obtegendum inauditum miraculum, sed provido nimis consilio cunctis oculo ad oculum demonstrandum.
6 Certatim proinde omnes ad spectaculum currunt, quodque non fecerat Deus taliter omni nationi (cfr. Ps 147,20) in veritate comperiunt, in stupore mirantur.
7 Suspendo stilum, nolens balbutire quod explicare non possem.
8 Iohannes Frigia Pennates tunc puer, postea Romanorum proconsul et sacri palatii comes, quod illo tempore cum matre suis oculis vidit et manibus attrectavit (cfr. Iob 13,1; Gen 27,12; 1Ioa 1,1) libere hoc ipsum iurat, dubiis omnibus con-fitetur.
9 Redeat iam peregrina in patriam, praerogativa gratiae consolata, et nos post sancti mortem ad alia transeamus.


Caput VII - De mortuis suscitatis per merita beati Francisci.

40
1 Mortuos aggredior confessoris Christi meritis suscitatos, attentos quaerens audientes pariter et legentes.
2 Omittam in eorum recitatione circumstantias multas, aemulus brevitatis, et solemnitatibus admirantium tacitis, res solum mirabiles adnotabo.
3 In castro Montis Marani prope Beneventum, mulier quaedam stirpe nobilis, virtute nobilior, sancto Francisco peculiari devotione inhaeserat, et digno serviebat reverentiae famulatu.
4 Infirmitate gravata et tandem ad extremum perducta, viam universae carnis intravit (cfr. Ios 23,14).
5 Mortua circa solis occasum, differtur in crastinum sepultura, ut carorum numerosa societas conveniret.
6 Conveniunt clerici nocte ad exsequias et vigilias cum psalteriis decantandas, circumstat utriusque sexus orantium multitudo (cfr. 2Par 31,18).
7 Et ecce subito, cunctis cernentibus, erigit se mulier super lectum, et unum de adstantibus sacerdotem et patrinum suum vocat, dicens: “Volo confiteri, pater, audi peccatum meum!
8 Ego enim mortua sum, et duro eram carceri mancipanda, quoniam peccatum, quod tibi pandam, necdum ipsa confessa fueram.
9 Sed orante”, inquit, “pro me sancto Francisco, cui devotissima semper fui, redire ad corpus nunc indultum est mihi, ut, illo revelato peccato, veniam merear (cfr. Gen 4,13).
10 Et ecce vobis videntibus, postquam illud tibi detexero, ad promissam requiem properabo”.
11 Trementer ergo sacerdoti trementi confessa, absolutione recepta, quiete se in lecto collegit et in Domino feliciter obdormivit (cfr. Act 7,60).
12 Quis igitur dignis laudibus Christi pietatem extollat?
13 Quis confessionis virtutem et sancti merita dignis praeconiis valeat praedicare?
41
1 Ut confessionis admirabile Dei donum, totis ab omnibus amplexandum visceribus ostendatur, et quia, quod singularis meriti sanctus iste semper fuerit apud Christum dignissime praedicetur, referendum certe, quoniam dum in mundo viveret, et mire patuit, et post mortem Christus suus de ipso clarius demonstravit.
2 Cum enim beatus pater Franciscus praedicaturus semel accederet ad Ce1anum, miles quidam supplici eum devotione, omni cum instantia, secum ad prandium invitavit.
3 Qui multum renitens et renuens, coactione tandem vincitur importuna.
4 Venit igitur hora prandii et mensa splendide praeparatur.
5 Exsultat devotus hospes et universa familia pauperum hospitum iucundatur ingressu.
6 Stabat beatus Franciscus oculos levans ad caelum (cfr. Dan 4,31), et invitantem se hospitem clanculo vocat.
7 “ Ecce “, inquit, “frater hospes, tuis victus precibus, ut manducarem domum tuam intravi (cfr. Luc 7,14).
8 Meis cito monitis acquiesce, quoniam tu non hic sed alibi manducabis!
9 Confitere peccata (cfr. 1Ioa 1,9) tua omni devotione contritus, nec in te remaneat quidquam quod vera confessione non pandas.
10 Reddet tibi Dominus hodie vicem (cfr. Is 59,18) quoniam tanta devotione suos pauperes suscepisti”.
11 Acquievit extemplo vir ille sermonibus (cfr. 1Tim 6,3) sanctis, et vocato sancti Francisci socio, qui sacerdos erat, universa ei peccata vera confessione detexit.
12 Disposuit domui suae (cfr. Is 38,1), et verbum sancti complendum indubius exspectabat.
13 Intraverunt tandem ad mensam, et omnibus incipientibus manducare, post crucis signum pectori iam impressum, manum et ipse tremebundus extendit ad panem.
14 Sed antequam ad se manum extentam retraheret, inclinato capite, spiritum (cfr. Ioa 19,30) exhalavit.
15 O quam amanda confessio peccatorum!
16 Ecce, ut confiteri possit, mortuus suscitatur, et ne vivus perire valeat in aeternum (cfr. Ioa 10,28) confessionis beneficio liberatur.
42
1 Cuiusdam urbis Romae notarii puerulus vix septennis, matrem euntem ad ecclesiam Sancti Marci causa praedicationis puerili more sequi desiderans, dum a matre repellitur et pro repulsa spiritu anxiatur, per fenestram palatii, nescio quo diabolico instinctu, obruitur, et ultima quassatione collisus, communem omnibus mortis transitum experitur.
2 Mater quae nondum longe discesserat, ad sonitum corruentis praecipitium pignoris suspicata, dum celeri cursu domum revertitur, filium exanimem contemplatur.
3 Protinus sibi ipsi ultrices inicit manus, vicinia properat ad lamentum, medici vocantur ad mortuum. Sed numquid mortuum suscitabunt (cfr. Act 26,8)
4 Cesserat tempus prognosticis et diaetis, et de foro Dei factus iudicari a medicis poterat, iuvari non poterat.
5 Calore igitur et vita, sensu, motu et virtute privatus, mortuus a medicis indicatur.
6 Frater Rao de ordine Minorum in omni Roma notissimus praedicator, illuc se ad praedicandum conferens, propinquavit ad puerum, et fide plenus ait ad patrem:
7 “Credisne sanctum Dei Franciscum posse filium tuum a mortuis suscitare (cfr. Act 17,31) propter amorem quem semper habuit in Filium Dei, Dominum Iesum Christum (cfr. Act 8,37; 11,17)?”.
8 Respondit pater: “Credo firmiter et confiteor. Ero servus eius perpetuus et locum sanctum eius solemniter visitabo”.
9 Prostravit se frater ille cum socio in oratione, ac omnes ad orandum commonuit.
10 Quo facto, coepit puer aliquantulum oscitare, levare brachia et sese erigere.
11 Accurrit mater et filium amplexatur, pater non se capit prae gaudio (cfr. Luc 24,41), et omnis populus admiratione repletus altissima voce Christum magnificat et sanctum eius.
12 Statim coram omnibus ambulavit puer et optime vitae redditus est.
43
1 Cum fratres de Nuceria peterent quoddam plaustrum a quodam viro Petro nomine, quo aliquantulum indigebant, stulte respon-dit eis dicens: “Ego potius excoriarem duos ex vobis cum sancto Francisco, quam accommodarem vobis plaustrum”.
2 Poenituit sta-tim hominem verbum tantae blasphemiae protulisse, et percutiens os suum, misericordiam precabatur.
3 Timebat enim ne ultio sequeretur, sicut et fuit protinus subsecuta.
4 Nocte vidit in somnis (cfr. Gen 28,12) domum suam plenam viris et mulieribus, choreas cum magna iubilatione ducentibus.
5 Infirmatus est statim filius eius, nomine Gapharus, et pauco spatio lapso, spiritum exhalavit.
6 Versae sunt choreae, quas viderat, in funereos luctus, et iubilatio in lamentum.
7 Recordatus est blasphemiae quem in sancto Francisco spiraverat, et poena docuit quam gravis fuerit culpa.
8 Volutabatur per humum, et sanctum Franciscum invocare penitus non cessabat et dicebat: “Ego sum qui peccavi (cfr. 2Re 24,17), me flagellare debuisti.
9 Redde, sancte, iam poenitenti, quem abstulisti impie blasphemanti!
10 Tibi me reddo, tuis me obsequiis semper expono.
11 Nam et primogenita cuncta semper offeram tibi”.
12 Mira res! Ad haec verba surrexit puer et planctum prohibens, causam retulit suae mortis.
13 “Cum mortuus essem”, inquit, “venit beatus Franciscus, et duxit me per viam obscuram et longam valde.
14 Deinde posuit me in quodam viridario tam amoeno, tam delectabili, quod totus mundus ei comparari non posses.
15 Reduxit me postea per eamdem viam et dixit mihi: ‘Revertere ad patrem tuum et matrem suam; nolo enim te hic amplius detinere’.
16 Et ecce, sicut ei placuit, sum reversus”.
44
1 In civitate Capuae, dum puer quidam circa ripam Vulturni fluminis cum pluribus iocaretur incautus, de ipsa ora fluminis cecidit in profundum.
2 Quem fluminis impetus (cfr. Ps 45,5) celeriter vorans, sub sabulo mortuum sepelivit.
3 Proclamantibus pueris qui cum eo alluserant circa flumen, viri multi et mulieres ad locum velociter accesserunt, et de casu pueri edocti, flebiliter proclamabant: “Sancte Francisce, redde puerum patri et avo, servitiis desudantibus tuis!”.
4 Revera pater et avus pueri in quadam ecclesia in honore beati Francisci constructa pro posse suo deservierant.
5 Cumque universus populus suppliciter et devote merita beati Francisci invocaret, natator quidam procul adstans, clamoribus auditis, accessit.
6 Et comperto post longam horam puerum in flumine cecidisse, invocato Christi nomine (cfr. Act 22,16) et beati Francisci meritis, depositis vestibus, se nudum iactavit in flumen.
7 Qui cum locum ubi puer ceciderat penitus ignoraret, ripas et fundum fluminis huc et illuc coepit sollicite perscrutari.
8 Tandem voluntate divina locum invenit, in quo limus in modum sepulcri pueri cadaver obtexerat.
9 Quem effodiens et extra reportans, dolens defunctum inspexit.
10 Sane, licet populus qui adstabat videret mortuum iuvenem, flens et eiulans nihilominus proclamabat: “Sancte Francisce, redde puerum patri suo!”
11 Hoc ipsum et Iudaei qui convenerant, provocati naturali pietate, dicebant: “Sancte Francisce, redde puerum patri suo!”12 Beatus Franciscus, sicut ex effectu apparuit, devotione populi et precibus provocatus, puerum mortuum continuo suscitavit.
13 Qui cum, omnibus laetantibus pariter et mirantibus, surrexisset, portari se ad ecclesiam beati Francisci suppliciter postulavit, cuius se iuraverat gratia suscitatum.
45
1 In civitate Suessa, in vico qui “Ad columnas” dicitur, animarum perditor et corporum interfector diabolus quamdam domum diruit et subvertit.
2 Nam cum multos pueros, qui circa eamdem domum puerilibus lusibus alludebant, perimere niteretur, unum tantum absorbuit iuvenem, quem ruens domus subito interfecit.
3 Viri et mulieres, ruentis domus sonitu excitati, undique cucurrerunt, et elevantes hinc inde ligna, miserae matri mortuum filium reddiderunt.
4 Quae faciem crinesque dilanians, amarissimis repleta singultibus, lacrimarum rivulos educens, sicut poterat acclamabat: “Sancte Francisce, sancte Francisce, redde mihi filium meum!”.
5 Non solum autem ista, sed et omnes qui aderant, tam viri quam mulieres, amare flebant, dicentes: “Sancte Francisce, redde filium miserae matri!”.
6 Mater post horam a tam gravi dolore respirans, in se reversa, tale votum emisit: “O sancte Francisce, redde mihi miserrimae meum dilectum filium, et ego cingam altare tuum filo argenteo, novaque sindone illud operiam, et candelis totam tuam ecclesiam circumcingam!”.
7 Sicque ponentes cadaver in lecto, cum nox esset, ad sepeliendum eum diem crastinum exspectabant.
8 Circa vero mediam noctem coepit iuvenis oscitare, et calescentibus membris, antequam illucesceret dies, totus revixit et in laudis verba prorupit.
9 Populus universus et clerus, sanum eum et incolumem intuentes, beato Francisco gratias persolverunt.
46
1 In castro Pomarico, in montanis Apuliae posito, patri et matri unica erat filia, in tenera aetate tenere praedilecta.
2 Et quoniam successionem non sperabant aliam affuturam, illa totius amoris materia, illa omnis causa sollicitudinis erat eis.
3 Infirmata namque ad mortem, puellae pater et mater se mortuos reputabant.
4 Diebus igitur et noctibus, sollicitis nimis vigiliis circa puellae custodiam insistentes, mane quodam illam mortuam invenerunt.
5 Forte subreptione somni vel vigiliarum labore aliqua negligentia intervenit.
6 Orbata sic mater dulci prole, speque prolis amissa, videtur et ipsa mori.
7 Conveniunt parentes et convicini ad flebile nimis funus, et tumulare properant exanime corpus.
8 Iacet mater infelix ineffabilibus completa doloribus, et absorpta suprema tristitia de iis quae fiunt nihil advertit.
9 Interim sanctus Franciscus, uno tantum socio comitatus, visitat desolatam, et placitis affatur colloquiis.
10 “Noli flere”, inquit, “nam lucernae tuae penitus iam exstinctae (cfr. Luc 7,13; 2Re 21,17) lumen, ecce, restituam!
11 Surgit extemplo mulier, et quae sibi dixerat sanctus Franciscus omnibus manifestans, non permisit exstinctum corpus alibi deportari.
12 Et conversa mater ad filiam, invocans sancti nomen, eam vivam et incolumem allevavit.
13 Stuporem qui videntium corda replevit et parentum gaudium inexpertum alteri relinquimus exprimendum.
47
1 In Sicilia quidam iuvenis Gerlandinus nomine, de Ragusia oriundus, vindemiarum tempore ad vineas cum parentibus exiit.
2 Qui cum in vase vinario, ut utres compleret, sub torculari se immitteret, repente praegrandes lapides, motis in se lignorum struibus, cum quibus uvarum vinacia premebantur, caput eius funebri percussione quassarunt.
3 Festinat pater ad filium et desperans obrutum non adiuvat, sed eum sub onere, sicut corruit sic relinquit.
4 Accurrunt expeditius vinitores, magni clamoris vocem lugubrem audientes, et patrem miserum miserantes, filium extrahunt a ruina.
5 Et ponentes seorsum, exanime corpus involvunt, ac de sui humatione solliciti solum exsistunt.
6 Pater vero ipsius Iesu pedibus obnixe provolvitur, ut filium suum unicum per sancti Francisci merita, cuius tunc dies celebris imminebat, sibi reddere dignaretur.
7 Ingeminat preces, vovet officia pietatis, et sancti viri ossa se promittit celerrime visitare.
8 Interea sero mater occurrit, rabida nimis mortuum ruit in filium, et lugens ipsa caeteros movet ad luctum.
9 Continuo puer exsurgens plangentes obiurgat, et sancti Francisci suffragiis vitae se redditum allaetatur.
10 Porro qui confluxerant homines, voces laudum efferunt in excelsis, qui per sanctum suum a fune funeris mortuum liberavit.
48
1 Quemdam alium mortuum in Alamannia suscitavit, de quo dominus papa Gregorius, tempore translationis beati Francisci, fratres omnes qui ad translationem et capitulum convenerant, per apostolicas litteras certos reddidit et gaudentes.
2 Miraculi huius seriem quia ignoravi non scripsi, credens papale testimonium omnis asser-tionis excellere instrumentum.
3 Sed iam ad reliquos transeamus, quos ab ipsa fauce mortis eduxit.

Capítulo 8 – Sobre as pessoas que ele libertou da boca da morte.

49
1 Em Roma, um cidadão nobre, chamado Rodolfo, tinha uma torre bastante alta e, em cima da torre, conforme o uso, um guarda.
2 Uma noite o guarda dormiu profundamente lá no alto da torre e, como estava deitado numa armação de madeira posta bem na parte saliente da torre, ou porque se soltou a amarra de repente ou porque se quebrou lá em cima, ele foi jogado com os paus no precipício, caiu no teto do palácio, e daí chegou ao chão.
3 Com o forte ruído, toda a família acordou e o cavaleiro, suspeitando algum assalto, apareceu armado.
4 Vibrou a espada desembainhada sobre o homem prostrado, querendo ferir um adormecido, sem reconhecer que era o guarda.
5 Mas a esposa do cavaleiro, temendo que fosse seu irmão, que era inimigo de morte daquele homem, não o deixou ferí-lo, jogando-se sobre o caído para defende-lo.
6 Que admirável aquele sono profundo! O adormecido não acordou nem com os dois tombos nem com o enorme ruído.
7 Finalmente, sacudido por uma mão solicita, acordou e como se o estivessem tirando de um doce descanso, disse a seu senhor: “Por que estais perturbando o meu sono?
8 Nunca descansei tão suavemente, pois estava dormindo bem gostoso nos braços de São Francisco”.
9 Quando foi informado pelos outros sobre a queda, e se viu embaixo quando adormecera lá no alto, espantou-se de não ter percebido nada.
10 Logo prometeu diante de todos que faria penitência e, recebendo a licença de seu senhor, fez uma peregrinação.
11 A senhora fez um bonito paramento sacerdotal que deu aos frades que moravam em sua aldeia fora de Roma, para reverenciar e honrar o santo.
12 As Escrituras exaltam o mérito da hospitalidade, e os exemplos o provam.
13 De fato, o referido senhor, por reverência a São Francisco, recebera naquela noite dois frades menores, que também correram com os outros quando o criado caiu.
50
1 In castro Pophis, quod in Campania positum est, sacerdos quidam, Thomas nomine, ad re-parandum molendinum ecclesiae suae accessit cum pluribus.
2 Sub molendino autem gurges erat profundus, et canalis prominens copioso meabatur influxu.
3 Cum igitur sacerdos incautus deambulat secus extrema canalis, subito casu decidit in canalem, moxque impetu celeri cavilloso ligno intruditur, cuius impulsu volvitur molendinum.
4 Consertus iacebat in ligno, non valens aliquatenus se movere.
5 Super os eius, quia su-pinus erat, aquarum impetus in-fluebat, quo et auditus miserabiliter obtundebatur et visus.
6 Cor tantum ei, non lingua remanserat, quo sanctum Franciscum flebiliter invocabat.
7 Per magnum spatium sic illo iacente ac recurrentibus sociis de vita eius iam penitus desperatis: “Violenter”, inquit molendinarius, “revolvamus in contrarium molendinum, ut sic a se cadaver excutiat”.
8 Obnitentes igitur contrario molam revolvunt et eiectum in aquam inspiciunt palpitantem.
9 Dum sic semivivus adhuc per gurgitem volutatur sacerdos, adest quidam frater Minor, alba indutus tunica et fune succinctus, magnaque cum suavitate per brachium arreptum extra flumen educit, dicens: “Ego sum Franciscus, quem invocasti”.
10 Ille vero sic liberatus nimis obstupuit, et coepit huc atque illuc currere dicens: “Frater, frater!”.
11 Et ad circumstantes: “Ubi est ille? Qua via discessit?” 12Viri autem illi tremefacti ceciderunt proni in terram, glorificantes Deum (cfr. Num 14,5; Luc 2,20) et sanctum eius.
51
1 In provincia Capitanatae, pueri quidam de burgo Celani ad herbas metendas exierant sociatim.
2 Erat in campestribus illis vetus puteus, herbis in summo ore virentibus obumbratus, qui aquarum altitudinem per passus quatuor continebat.
3 Semotim igitur discurrentibus pueris, unus ex improviso decurrit in puteum.
4 Verum dum terrestre naufragium patitur, caeleste suffragium deprecatur. “Sancte Francisce”, inquit dum labitur, “adiuva me!”.
5 Caeteri huc et illuc se vertentes, dum puer alius non comparet (cfr. 3Re 18,45; Gen 37,30), clamore, circuitu et lacrimis requirebant.
6 Tandem ad os putei venientes, herbarum vestigio se tunc erigentium cognoscunt intro puerum fore lapsum.
7 Festinant gementes ad burgum, assumunt hominum turbam, redeunt ad omnium iudicio desperatum.
8 Demittitur unus per funem in puteum, et ecce puerum respicit aquarum superficie residentem, nihil passum penitus laesionis.
9 Extractus vero de puteo puer, dixit omnibus qui convenerant: “Quando subito cecidi, beati Francisci patrocinium invocavi, qui corruenti mihi statim praesen-tialiter adfuit, et manum porrigens leniter apprehendit, nec umquam deseruit, donec una vobiscum de puteo me eduxit”.
52
1 Cessatum erat a cura cuiusdam puellae de Ancona, letali aegritudine fatigatae, iam iamque ad eius transitum quaeque funerea parabantur.
2 Adest ei beatus Franciscus iam in ultimo spiritu constitutae, dicens ei: “Confide, filia (cfr. Mat 9,22), quia mei gratia es penitus liberata.
3 Et hanc quem tibi restituo sanitatem nemini dixeris (cfr. Mat 8,4) usque sero”.
4 Cum sero factum esset, erexit se subito super lectum, stupentibus et fugientibus qui adstabant (cfr. Mat 20,8; Mar 14,70).
5 Credebant exspiranti corpus invasisse daemonium, et recedente iam anima, pravum accedere successorem.
6 Audet mater accurrere propius, et contra daemonium, quod putabat, coniurationes multiplicans, nititur eam in lectulo reclinare.
7 Cui filia: “Ne, quaeso, mater, putes esse daemonium, quoniam hora tertia beatus Franciscus me ab omni morbo sanavit, praecipiens mihi, ut nulli hoc dicerem usque modo”.
8 Fit nomen Francisci causa stupendae laetitiae, quibus daemonium fuerat causa fugae.
9 Cogunt ipsa hora puellam de gallina comedere, sed renuens illa, quia maior erat quadragesima, respuit manducare
10 “Nolite”, inquit, ”timere (cfr. Mat 17,7)! Nonne videtis sanctum Franciscum albis indutum?
11 Ecce mandat mihi ut carnes non comedam, quia quadragesima est, et funeream tunicam mulieri tali, quae sedet in carcere, praecipit exhiberi.
12 Videte nunc, videte et aspicite recedentem!”.
53
1 Apud Neptunum tres mulieres erant in domo, quarum una devota fratribus nimis et sancto Francisco devotissima erat.
2 Vento concussa domus subruitur, duas opprimit (cfr. Iob 1,19), interficit, sepelit.
3 Adest protinus tacite invocatus beatus Franciscus, et devotam suam in nullo laedi permittit.
4 Murus enim cui mulier cohaerebat, ad eius mensuram sanus remansit, cui trabes ex alto corruens se taliter coaptavit, ut omne pondus ruentis excidii sustineret.
5 Homines ad ruinae sonitum concurrentes pro duabus interemptis lacrimas, pro viva fratrum amica sancto Francisco gratias persolverunt.
54
1 Apud Cornetum, Viterbiensis dioecesis non ignobili sed praepotens castrum, cum in loco fratrum campana quantitatis non modicae funderetur, et multi convenissent fratrum amici tali operi auxilium impensuri, peracta iam fusione, cum exsultatione magna convivari coeperunt.
2 Et ecce, puerulus quidam octennis, Bartholomaeus nomine, cuius pater et patruus fusioni devotissime insudarant, exenium quoddam convivantibus apportavit.
3 Subito ventus vehementissimus irruens, concusa domo (cfr. Iob 1,19), ipsum domus ostium, quod magnae molis erat atque mensurae, in ipsum puerulum turbine tanto proiecit, ut quem immane pondus subtus oppresserat, crederetur funebri collisione quassatus.
4 Sic enim totaliter iacebat sub pondere tumulatus, ut ex eo nihil exterius appareret.
5 Fusioni confusio et luctus moerentium succedit epulis convivantium (cfr. Iudas 12).
6 Avolant omnes a mensa, et patruus cum reliquis sanctum Franciscum advocans, currit ad tabulam.
7 Pater vero, qui rigescentibus membris se movere non poterat prae dolore (cfr. Is 65,14), votis et voce sancto Francisco filium offerebat.
8 Levatur funestum pondus desuper puerum, et ecce, quem credebant mortuum, quasi suscitatus a somno, laetus apparuit, nullius signum afferens laesionis.
9 Successit confusioni refusio gaudiorum, et interruptis epulis exsultatio magna nimis (cfr. Luc 1,14; Gen 15,1).
10 Testatus est ipse mihi, nullum vitae sensum remansisse in eo, donec sub pondere iacuit.
11 Igitur cum quatuordecim esset annorum factus est frater Minor, homo postea litteratus et facundus in ordine praedicator.
55
1 Puerulus de eodem castro fibulam argenteam, quam ei pater in manu posuerat, deglutivit, quae sibi sic omnes meatus gutturis interclusit, ut non posset modo aliquo respirare.
2 Flebat pater amarissime, homicidam filii se reputans et per terram volutabatur (cfr. Mat 9,19) ut amens.
3 Discerptis crinibus, totam se dilaniabat mater miserabilem plorans eventum.
4 Omnes amici tanti doloris participes efficiuntur, sanum iuvenem repentina morte sic rapi.
5 Invocat pater sancti Francisci merita, votum spondet ut filium liberet.
6 Et ecce, subito proiecit puer de ore fibulam, sancti Francisci nomen cum omnibus benedicens.
56
1 Quidam de castro Ceperani, nomine Nicolaus, in manus inimicorum crudelium incidit (cfr. Iudc 15,18) die quadam.
2 Qui ferali rabie dum vulnera vulneribus superaddunt, usque adeo super miserum saevire non cessant, donec vel exstinctum crederent vel protinus exstinguendum.
3 Denique semivivo relicto (cfr. Luc 10,30), cruore madentes abscedunt.
4 Clamaverat autem praedictus Nicolaus, cum primos exciperet ictus, altissima voce: “Adiuva me, sancte Francisce! succurre mihi, sancte Francisce!”.
5 Quam vocem plures a remotis audierant, et tamen auxilium ferre non poterant.
6 Reportatus domum totus suo sanguine volutatus, clamat se mortem non incurrere, nec sentire dolores, quoniam sanctus Franciscus sibi succurrerat, et ut poenitentiam ageret (cfr. Mar 6,12) a Domino impetrarat.
7 Sic revera lotus a sanguine, cito contra humanam spem exstitit liberatus.
57
1 Homines de Lentino lapidem praegrandem absciderunt de monte, qui superponendus erat altari cuiusdam ecclesiae beati Francisci, iam in proximo consecrandae.
2 Cum autem fere quadraginta homines lapidem vehiculo superponere niterentur, repetitis saepius viribus, super quemdam hominem lapis cecidit et ipsum in modum sepulcri obtexit.
3 Sed cum mente confusi, quid facerent ignorarent, maior pars hominum desperata discessit.
4 Viri decem qui remanserant lugubri voce invocabant sanctum Franciscum, ne in suo servitio sic desperate mori ho-minem pateretur.
5 Semivivus sepultus iacebat homo et vitalis spiritus (cfr. Sap 15,11) qui inerat, ad sancti Francisci suspirabat auxilium.
6 Resumpto tandem corde, viri illi lapidem tanta facilitate deponunt, ut nullus dubitaret manum adfuisse Francisci.
7 Surrexit homo incolumis, et plene revixit qui quasi mortuusfuerat (cfr. Luc 15,24);
8 lumen recuperat oculorum, qui prius habuerat obscuratum, ut sic omnibus daretur intelligi, quid in desperatis rebus opera valent Francisci.
58
1 Apud Sanctum Severinum in Marchia simile accidit memo-ria dignum.
2 Cum lapis maximus de Constantinopoli ductus pro fonte sancti Francisci apud Assisium construendo, rapido cursu multorum viribus traheretur, cecidit quidam sub ipso, qui non solum credebatur defunctus, sed totaliter comminutus.
3 Cui statim, ut sibi visum fuit et veritas prodidit, adstitit sanctus Franciscus, et lapidem sublevando, absque aliqua laesione proiecit.
4 Sicque factum est, ut quod visu fuit horribile, fieret omnibus admirabile.
59
1 Bartholomaeus, Gaietanus civis, cum ad constructionem cuiusdam ecclesiae beati Francisci nimium desudaret, et quamdam trabem vellet aedificio applicare, non bene locata trabes cecidit et cervicem eius graviter conquassavit.
2 Nimio namque cruore manante, tenui spiritu palpitans, a quodam fratre viaticum postulavit.
3 Quod frater invenire ex instanti non valens, quia mori subito credebatur, beati Augustini verbum illi protulit dicens: “Crede, et manducasti”.
4 Sequenti igitur nocte beatus Franciscus cum undecim fratribus illi apparuit, et inter ubera portans agniculum, ad lectum eius accessit vocavitque eum ex nomine dicens: “Noli timere, Bartholomaee, non praevalebit adversum te (cfr. Gen 4,17) inimicus, qui te pro meo servitio voluit impedire, quia ecce, sanus exsurges!
5 Hic est agnus quem tibi dari petebas, quem et propter bonum desiderium suscepisti.
6 Nam et frater utile consilium (cfr. 2Re 17,24) tibi dedit”.
7 Et sic per vulnera manum ducens, ad opus quod coeperat eum redire praecepit.
8 Qui valde mane consurgens, et iis qui eum seminecem reliquerant incolumis et sanus apparens, admirationem intulit et stuporem.
9 Putabant revera omnes propter insperatam salutem phantasma (cfr. Mar 6,49) videre, non hominem, non carnem sed spiritum intueri.
10 Verum quia de construendis aedificiis ad sancti huius honorem mentio facta est, unum ponere hic miraculum satis mirabile dignum duxi.
60
1 Cum duo de Minoribus fratribus quodam tempore, pro fabricanda ecclesia in honore sancti patris Francisci in castro Praescriptii, dioecesis Sipontinae, fatigationem non modicam assumpsissent, nec suppeterent necessaria pro aedificio faciendo, nocte quadam cum ad reddendas laudes surrexissent a somno (cfr. Iudc 16,14) cadentium lapidum sonum: atque collusionem audire coeperunt.
2 Et cum se ad invicem hortarentur, ut accederent ad videndum, exeuntes foras (cfr. Mat 10,14), cernunt homi-num maximam turmam qui certatim lapides congregabant.
3 Ibant omnes cum silentio et redibant, universi albis vestibus candidati.
4 Coadunatorum lapidum magna congeries ostendit rem non fuisse phantasticam, cum usque ad complementum operis indefectibiliter successissent.
5 Nam et hominum in carne viventium (cfr. Gal 2,20) patrantium talia omnis fuit ablata suspicio, cum undique diligenter quaesito, nullus inventus fuerit qui talia cogitasset.
61
1 Filius cuiusdam nobilis, in Castro Sancti Geminiani, valido languore detentus, omni ulterius desperata salute, ad extremum usque perductus est.
2 Rivus sanguinis ab oculis emanabat, sicut ex vena brachii assolet ebullire; caeterisque propinquae mortis veris indiciis in reliquo corpore apparentibus, visus est emigrasse.
3 Congregatis ex more ad planctum parentibus et amicis, ordinato funere, de sola agitur sepultura.
4 Interea pater lugentium turba circumdatus, cuiusdam prius auditae recordatus est visionis.
5 Et currens veloci gressu ad ecclesiam Sancti Francisci, quae in eodem castro constructa erat, cingulo suspenso ad guttur, cum omni humilitate coram altari se prostravit in terram (cfr. Iudt 10,20).
6 Sicque vota vovens et multiplicans preces (cfr. 1Re 1,11; Iob 40,22), suspiriis et gemitibus meruit apud Christum sanctum Franciscum habere patronum.
7 Reversus statim pater ad filium et sanitati restitutum inveniens, luctum in gaudium (cfr. Lam 5,15) commutavit.
62
1 In Sicilia, de vico Platiae cuiusdam iuvenis anima ecclesiasticis debitis commendata, per sancti patris suffragium, dum ei a quodam suo avunculo voveretur, ab ipso mortis introitu revocatur.
63
1 In eodem burgo, cum quidam juvenis Alexander dictus, super altam rupem cum sociis funem traheret, rupto fune de rupe praecipitatus, mortuus, ut putabatur, effertur.
2 Quem cum pater ipsius, lacrimis et singultibus plenus, sancto Christi Francisco voveret, sanum et incolumem eum recepit.
64
1 Eiusdem oppidi mulier, hecticis passionibus laborans, ad extremum perducta, commendationis animae beneficio fungitur;
2 sed a circumstantibus pater sanctissimus invocatur, et continuo restituitur sanitati (cfr. Mat 12,13).
65
1 Apud Rete, dioecesis Cusentinae, contigit duos pueros castri eiusdem in scholis morantes rixari, et alterum ab altero in pectore vulnerari tam graviter, quod stomacho valde laeso, cibus indigestus per vulnus exiret, et nullum posses idem puer nutrimentum tenere.
2 Nam neque digerebatur cibus, neque aliquo receptaculo tenebatur, sed per dictum vulnus indigestus exibat.
3 Nullo autem sibi medico suffragari valente, parentes una cum ipso, ad monitionem cuiusdam fratris, ei qui vulnus intulerat pepercerunt, et beato Francisco voverunt, quod si puerum vulneratum letaliter et a medicis desperatum a fauce mortis eriperet, eum ad suam ecclesiam mitterent, et ipsam candela in circuitu cingerent.
4 Facto autem voto, puer ita totaliter et mirifice liberatus est, quod iudicatum fuit a medicis de Salerno non minus miraculum, quem si esset a mortuis suscitatus.
66
1 Ad Montem Traphanum dum pro suis negotiis insimul duo accedunt, alter eorum usque ad mortis exitum (cfr. Ps 67,21) infirmatur.
2 Ad cuius solatium medici advocati concurrunt, sed ad eius sanitatem nihil proficiunt.
3 Socius autem incolumis sancto Francisco huiusmodi vota vovet (cfr. Ps 131,2), ut, si aeger eius meritis suscipiat sanitatem, festum ipsius annuum in missarum solemniis observaret.
4 Emissis itaque votis, in domum regrediens, infirmum quem sine voce et sensu reliquerat et debitum dissolutionis putaverat iam subisse, pristinae saluti reperit resti-tutum.
67
1 Puer quidam de civitate Tuderti, per octo dies quasi mortuus in lecto iacens (cfr. Mat 9,2), ore penitus intercluso et lumine oculorum sublato, cute vultus, manuum et pedum ad modum ollae totaliter denigrata, de sua salute ab omnibus desperatus, ad votum matris suae mirabili velocitate convaluit.
2 Qui licet infantulus loqui nesciret (cfr. Ier 1,6), a beato se liberatum Francisco tamen balbutiendo dicebat.
68
1 Iuvenis quidam cum in quodam loco altissimo moraretur, ex eodem loco corruens, loquelam et omnia membrorum officia perdidit;
2 tribus quoque diebus non manducans, neque bibens (cfr. Mat 11,18; Act 9,9), neque aliquid sentiens, mortuus credebatur.
3 Mater vero ipsius, nullorum medicorum requirens suffragium, a beato Francisco eius postulat sanitatem.
4 Et sic voto facto, vivum eum recipiens et incolumem, laudare coepit omnipotentiam Creatoris.
69
1 Puer unus de Aretio, Gualterius nomine, continuis febribus laborans et duplici apostemate cruciatus, ab omnibus medicis desperatur.
2 Qui, voto parentum beato Francisco exhibito, concupitae restitutus est sanitati.


Caput IX - De hydropicis et paralyticis.

70
1 In Fanensi civitate, quidam hydropisis morbo detentus, per beatum Franciscum ab eadem infirmitate plene meruit liberari.
71
1 Mulier quaedam de civitate Eugubina, paralytica in lecto iacens (cfr. Mat 9,2), cum pro sua liberatione beati Francisci nomen tertio invocaret, ab infirmitate sua dimissa est et sanata.
72
1 Puella quaedam de Arpino, Soranae dioecesis, a morbo paralytico ita tenebatur obsessa, quod dissoluta in membris et per nervos contorta, omnibusque humanis actibus privata, potius videbatur vexari a daemonio quem humano spiritu vegetari.
2 Tanta namque ipsius morbi oppressa fuerat laesione, quod videbatur omnino ad prima cunabula rediisse.
3 Tandem mater eius, divinitus inspirata, ipsam ad ecclesiam beati Francisci iuxta Vicum Album positam, portavit in cunis, et fusis ibidem lacrimis et precibus multiplicatis, ab omni infirmitatis periculo liberata, priori aetati reddita est et saluti.
73
1 In eodem castro iuvenis quidam cum paralysi esset detentus, ita quod ei clauserat oris ostium et oculos fecerat indirectos, a matre ad iam dictam ecclesiam est portatus.
2 Cumque modo aliquo iuvenis ille se movere non posset, matre pro ipso suppliciter exorante, priusquam veniret ad propria, redditus est pristinae sanitati.
74
1 In Podio Bonizi puella quaedam, nomine Ubertina, cum caduco morbo tam graviter quam incurabiliter laboraret, parentes ipsius, iam de humano remedio desperantes, beati Francisci obnixe suffragia flagitarunt.
2 Pari proinde consensu voventes beatissimi patris per annos singulos vigiliam ieiunare et in die solemnitatis ipsius aliquot pascere pauperes, si filiam suam a tam insolenti aegritudine relevaret, emisso voto, puella plene liberata convaluit, noxii morbi post hoc nullam sentiens laesionem.
75
1 Petrus Mancanella, Gaietanus civis, per paralysis morbum brachium perdidit atque manum, os retortum gerens usque ad aurem.
2 Qui cum se consiliis exponeret medicorum, visum amisit pariter et auditum.
3 Tandem beato Francisco suppliciter se devovit, et sic ab omni dicta infirmitate beatissimi viri meritis exstitit liberatus.
76
1 Civis quidam de Tuderto in tantum arthritica gravabatur, quod propter vehementiam passionis quiescere penitus non valebat.
2 Tandem cum ad nihilum redigi videretur, nullo iam medicorum remedio sublevatus, coram quodam sacerdote ad beatum Franciscum clamavit, et emisso voto, sanitatem pristinam impetravit.
77
1 Quidam nomine Bontadosus, cum in pedibus tam gravem sustineret dolorem, quod penitus se movere non posset, cibo perdito atque somno, a muliere quadam suasum est ei, ut beato Francisco suppliciter se voveret.
2 Qui nimio dolore correptus, cum eum non esse sanctum se credere diceret, muliere nihilominus pertinacius suggerente, vovit se in hunc modum:
3 “Voveo me” inquit, “sancto Francisco et ipsum credo esse sanctum, si me infra trium dierum terminum ab hac aegritudine liberabit”.
4 Qui mox ipso mirante surrexit, reversa quae abierat sospitate.
78
1 Mulier quaedam per annos plures in lecto infirmitatis suae decubans, cum se aliquo modo movere non posset, a beato Francisco sanata implevit officia vitae suae.
79
1 Iuvenis quidam in civitate Narnii per decem annos gravissima est infirmitate detentus, ita totus tumidus factus quod nulla potuit medicina curari.
2 Quem mater sancto Francisco devovit, et statim ab eo suscepit commodum sanitatis.
80
1 In eadem civitate mulier quaedam per octo annos manum habuit desiccatam, nil cum ea operis facere valens.
2 Cui beatus Franciscus in visione (cfr. Dan 4,10) apparuit, et manum eius extendens, in laborando reliquae adaequavit.


Caput X - De naufragis liberatis.

81
1 In magno maris periculo positi quidam nautae, cum per milliaria decem a portu Barelitano distarent, ingravescente nimium tempestate, iam de vita dubii ancoras submiserunt.
2 Verum spiritu procellarum (cfr. Ps 10,7) mari ferventius tumescente, fractis funibus et relictis ancoris, incerto et inaequali cursu per aequora vagabantur.
3 Tandem nutu divino mari placato, ad resumendas ancoras, quarum sarta superius enatabant, toto se conamine paraverunt.
4 Tentant proinde totis viribus laborare pro ancoris extrahendis.
5 Omnium sanctorum invocato subsidio et multis iam sudoribus liquescentes, nec unam per totam diem resumere potuerunt.
6 Aderat nauta quidam Perfectus nomine, nullo bono perfectus, contemptor omnium quae Dei sunt (cfr. Mat 22,21);
7 qui mente adversa cum derisione dixit ad socios: “Sanctorum omnium invocastis auxilium et, ut videtis, nullus est qui succurrat.
8 Invocemus istum Franciscum, qui novellus est sanctus, ut cum suo capucio in mari se mergat et ancoras perditas reddat.
9 Quamdam auri unciam demus ecclesiae suae, quae de novo construitur in Ortona, si ipsum senserimus adiutorem”.
10 Consenserunt irrisori caeteri cum timore, et irrisorem obiurgantes firmaverunt votum.
11 Statim in momento, sine aliquo adminiculo nataverunt ancorae super aquas, quasi ferri natura versa foret in ligneam levitatem.
82
1 Peregrinus quidam, invalidus corpore nec mente sanus propter phrenesim quem fuerat passus, cum uxore navi residens, de ultramarinis partibus veniebat.
2 Qui cum, necdum perfecte liber a morbo, sitis anxiaretur ardoribus, deficiente iam aqua, coepit alta voce clamare: “Ite fidenter, haurite poculum mihi! quia beatus Franciscus vasculum meum aqua replevit”.
3 Mirum certe! Invenerunt vas aqua repletum, quod vacuum et inane (cfr. Gen 1,2) dimiserant.
4 Alia vero die post haec, cum tempestate suborta operiretur navis fluctibus (cfr. Mat 8,24) et procellis quateretur pervalidis, ita ut iam naufragari timerent, coepit idem infirmus subito clamore vociferari per navem:
5 “Surgite omnes”, inquit, “et beato Francisco venienti occurrite! Ecce ad salvandum nos adest”.
6 Sicque cum voce magna et lacrimis in faciem procidens adoravit (cfr. Ioa 9,38).
7 Statim ad sancti visionem omnem sospitatem resumpsit infirmus, et maris fuit tranquillitas (cfr. Mat 8,26) subsecuta.
83
1 Frater Iacobus Reatinus, cum in navicula residens vellet fluvium transvadare, sociis primo positis super ripam, postremo se ad exitum praeparabat.
2 Sed modica illa navis rate per infortunium revoluta, rectore natante, frater submersus est in profundum (cfr. Mat 18,6).
3 Invocabant fratres extra positi affectuosis vocibus beatum Franciscum, et ut filio succurreret lacrimosis precibus compellabant.
4 Submersus etiam frater, de ventre gurgitis nimis immensi, cum ore non posset, corde clamabat, ut poterat.
5 Et ecce, auxiliante sibi patris praesentia, per profundum sicut per aridam ambulabat, et de-mersam naviculam capiens, cum ea pervenit ad littus.
6 Mirabile dictu! Vestimenta eius madidata non sunt, nec aquae gutta proxi-mavit ad tunicam.
84
1 Per lacum Reatinum viri duo et totidem feminae cum uno puero navigantes, in alteram partem casu vergente navicula et subito aqua repleta, propinquare videbantur ad mortem.
2 Clamantibus omnibus et de morte iam certis, clamavit et illarum mulier una confidentia magna valde (cfr. Mat 2,10): “Sancte Francisce”, ait, “qui mihi vivens in carne (cfr. Phip 1,22) familiaritatis beneficium indulsisti, confer nunc de caelo suffragium perituris”.
3 Adfuit extemplo vocatus sanctus, et plenam aqua naviculam cum omni salute devexit ad portum.
4 Ensem quemdam secum in navem portaverant, qui miraculosa supernatans inter undas naviculam sequebatur.
85
1 Quidam nautae Anconitani, procellosa tempestate iactati, submersionis periculum iam videbant.
2 Cumque sic desperati de vita, sanctum Franciscum suppliciter invocarent, lumen in mari magnum apparuit et cum ipso lumine tranquillitas concessa divinitus.
3 Pro voto nobile quoddam pallium obtulerunt et liberatori suo gratiarum innumeras actiones.
86
1 Frater Bonaventura nomine, cum duobus viris per lacum quemdam navigans, confracta ex parte navicula, propter aquae influentis impetum submersi sunt.
2 Qui cum ‘de profundo lacu’ sanctum invocarent Franciscum, subito aqua plena navicula cum eis devenit ad portum.
3 Sic et quidam frater de Esculo, submersus in flumine, sancti Francisci meritis exstitit liberatus.
87
1 Quidam Pisanus, de parochia Sanctorum Cosmae et Damiani, sua confessione confirmavit, quod cum esset cum multis in quadam navi in mari, tempestate magna navis illa impulsa, cuidam monti appropinquabat frangenda.
2 Quod videntes nautae, pontem quemdam de antennis et tabulis compegerunt, et ibi se cum aliis qui erant in navi tamquam in quodam refugio susceperunt.
3 Sed Pisanus praedictus, non bene se regens in ponte praedicto, vehementi unda percussus in mare iactatur (cfr. Mat 21,21).
4 Et quia natare nesciebat, nec ab aliis iuvari valebat, profundum maris desperabiliter petiit.
5 Cumque, loqui non valens, corde se beato Francisco devotius commendaret, subito de profundo maris quasi manu quadam levatur, et ad pontem reductus iam dictum, a naufragio cum aliis liberatur.
6 Navis autem monti collisa penitus est confracta.


Caput XI - De carceratis et vinctis.

88
1 In Romania Graecum cuiusdam domini servientem contigit de furto fallaciter accusari.
2 Quem dominus terrae in arcto carcere mandat includi et graviter vinculari, postmodum definitiva sententia pede truncandum.
3 Laborat apud dominum uxor pro innocentis liberatione sollicita; sed non acquiescit precibus viri obstinata duritia.
4 Recurrit domina supplex ad sanctum Franciscum et eius pietati voto commendat insontem.
5 Protinus adest miserorum adiutor, et virum in carcere positum dum manibus apprehendit, solvit vincula, carcerem frangit, innocentem foras educit: “Ego sum”, ait ille, “cui domina tua te devote commisit”.
6 Cumque ille timore corriperetur magno et pro descensu altissimae rupis voraginem circuiret, subito, nesciens qualiter, se in plano invenit; mox reversus ad dominam suam miraculi retulit veritatem.
7 Statim illa ceream fecit pro voto imaginem, quem coram sancti pictura suspendit omnibus intuendam.
8 Turbatus propterea vir iniquus (cfr. Prov 16,29), dum uxorem manu percutit, morbo ipse percussus graviter infirmatur, a quo liberari nullatenus potuit, donec culpam confessus sanctum Dei Franciscum devotis laudibus extulit.
89
1 In Massa Sancti Petri cuidam militi debebat pecuniae quantitatem pauperculus quidam; cumque prae inopia facultas non suppeteret persolvendi, captus est debitor a milite repetente.
2 Misereri sibi orat suppliciter, et dilationem quaerens amore sancti Francisci, precibus intermissis, credebat ut famosum sanctum revereretur miles.
3 Spernit superbus miles preces oblatas, et sancti amorem velut inane quid inaniter vilipendit.
4 Nam cervicose respondens: “Tali te”, ait, “loco recludam, et tali retrudam carcere, ubi nec Franciscus nec aliquis poterit te iuvare”.
5 Tentavit quod dixit. Carcerem adinvenit obscurum, in quo hominem vinculatum coniecit.
6 Paulo post adfuit sanctus Franciscus, et fracto carcere ruptisque compedibus, illaesum hominem reduxit ad propria.
7 Portat denique homo ille vincula supradicta ad ecclesiam beati Francisci apud Assisium, ut in quibus expertus fuerat patris clementiam, in eis potestatem mi-rificam demonstraret.
8 Sic fortitudo Francisci, militem praedata superbum, captivum qui se sibi subiecerat, liberavit a malo (cfr. Mat 6,13; 2Tim 4,18).
90
1 Quinque officiales cuiusdam magni principis, per suspicionem capti, non solum duris vinculis innectuntur, sed arctiori mancipantur custodiae carcerali.
2 Qui cum beatum Franciscum audirent ubique coruscare miraculis, ei se devotissime commiserunt.
3 Apparuit igitur nocte quadam uni eorum sanctus Franciscus et liberationis beneficium repromisit.
4 Exhilaratus ille qui viderat visionem, repromissam gratiam indicat concaptivis.
5 Lacrimantur et gaudent, licet in tenebris, vota vovent (cfr. 1Re 1,11) et preces multiplicant (cfr. Iob 40,22).
6 Coepit statim unus eorum quodam osse tutissimae turris murum impetere, cui tenax commixtio tanta facilitate cedebat, ac si cinerea compago fuisset.
7 Perfosso iam muro tentat exire, et vinculis comminutis, unus post unum liber egreditur.
8 Praecipitium restabat immensum, si volebant evadere; sed dux eorum audax Franciscus dedit audaciam descendendi.
9 Igitur incolumes recedentes abierunt securi, magnis praeconiis huius sancti magnalia praedicantes.
91
1 Albertus de Aretio, cum in vinculis arctissimis teneretur pro debitis iniuste ab eo petitis, suam innocentiam sancto Francisco humiliter commendavit.
2 Ordinem fratrum plurimum diligebat, et sanctum inter sanctos speciali venerabatur affectu.
3 Dixerat autem creditor suus voce blasphema quod nec Deus nec Franciscus posset: eum de suis manibus liberare (cfr. Dan 3,17).
4 Factum est itaque in vigilia sancti Francisci, cum vinctus ille nihil comedisset, sed ob sancti amorem victum suum cuidam tribuisset egeno, nocte veniente, apparuit ei vigilanti sanctus Franciscus.
5 Ad cuius ingressum vincula de pedibus et catenae de manibus ceciderunt (cfr. Act 12,7).
6 Sponte aperta sunt (cfr. Act 12,10) ostia et prosilierunt tabulae de solario, et liber abscessit homo ad propria rediens.
7 Implevit ex tunc votum ieiunans vigiliam sancti Francisci, et cereo quem annuatim offert, annuatim unam unciam superaddidit.
92
1 Iuvenis quidam de contrata Civitatis Castelli, de incendio accusatus, cum in carcere duro compeditus iaceret, suam causam humiliter sancto Francisco commisit.
2 Qui cum nocte quadam et vinculis et custodibus iaceret adstrictus, vocem audivit dicentem sibi: “Surge velociter (cfr. Act 9,4; 12,7) et perge quo vis, quia tua vincula sunt soluta”.
3 Perfecit absque mora mandatum, et e carcere foras eductus, versus Assisium iter arripuit, liberatori suo laudis sacrificium (cfr. Ps 49,14) oblaturus.
93
1 Residente in sede beati Petri domino Gregorio papa nono, haereticorum persecutio in diversis partibus necessario exorta est.
2 In qua quidam Petrus nomine, de civitate Alifia, de haeresi accusatus, Romae captus est inter eos.
3 Hunc dominus papa Gregorius ad custodiendum tradidit episcopo Tiburtino.
4 Quem sub poena sui episcopatus accipiens, cum compedibus alligavit.
5 Verum quia simplicitas eius innocentiam praetendebat, mitiori custodiae datus erat.
6 Quidam nobiles civitatis, ut fertur, poenam a domino papa indictam, episcopum incurrere cupientes, propter inveteratum odium contra eum, latenter dicto Petro fugiendi consilium porrexerunt.
7 Quibus ipse assentiens, nocte quadam evadens, longe cito fugit.
8 Quo comperto, episcopus graviter tulit, et poenam pavidus exspectans, non minus inimicorum impletum desiderium doluit.
9 Diligentem proinde curam adhibuit, et circumquaque missis exploratoribus, illum miserum reinveniens, velut ingratum custodiae arctissimae de caetero mancipavit.
10 Carcerem fecit parari obscurum, muris fortibus circumdatum; intus vero tabulis grossis eum fecit compingi et clavis ferreis colligari.
11 In compedibus (cfr. Ps 149, 8) ferreis multarum librarum pondere gravibus illum misit, victum ei praebens in pondere et poculum in mensura (cfr. Ez 4,16).
12 Iam omni spe liberationis sibi de caetero interclusa, quia Deus innocentiam perire (cfr. Iob 4,7) non patitur, pietate sua Deus illi cito succurrit.
13 Coepit homo ille beatum Franciscum ad sui miserendum multis fletibus et precibus invocare, eo quod audierat solemnitatis eius vigiliam iam adesse.
14 Fidem magnam habebat homo ille in sancto Francisco, quoniam, ut aiebat, haereticos audierat contra ipsum nimium oblatrasse.
15 Instante iam nocte suae festivitatis, circa diei crepusculum, beatus Franciscus in carcerem miseratus descendit, et illum suo nomine vocans, ut cito surgeret imperavit.
16 Qui timore perterritus (cfr. 1Par 10,4), quisnam esset interrogans, beatum Franciscum adesse audivit.
17 At ille consurgens, custodem advocans, dixit: “Nimio terrore (cfr. Gen 45,3) perturbor, quoniam adest quidam, qui me surgere iubet et sanctum Franciscum se esse dicit”.
18 Custos autem illi respondit: “Iace, miser, in pace et dormi! Insanis enim, quia non bene hodie manducasti”.
19 Verum cum sanctus Dei adhuc illi ut surgeret imperaret, adveniente iam meri-die, vincula pedum suorum confracta super terram conspexit velociter cecidisse.
20 Et conversus ad carcerem, videbat tabulas clavis ultro prosilientibus aperiri, et apertum iter sibi ad exeundum praeberi.
21 Solutus ille, obstupefactus fugere nesciebat, sed ad ianuam clamans custodes omnes perterruit.
22 Qui cum eum liberatum a vinculis episcopo nuntiassent, putans illum fugisse episcopus, nondum audito miraculo, de loco in quo sedebat, timore percussus, quia infirmus fuerat, cecidit.
23 Sed cum rei ordinem intelligeret, ad carcerem devotus accessit, et manifeste Dei virtutem cognoscens (cfr. Mar 5,30), ibidem Dominum adoravit (cfr. Gen 24,26).
24 Vincula denique coram domino papa et cardinalibus delata fuerunt; qui videntes quod factum fuerat (cfr. Luc 23,47), plurimum admirati benedixerunt Deum (cfr. Dan 13,60).
94
1 Guidaloctus de Sancto Geminiano falso accusatus fuit quod veneno interemerat quemdam virum et quod iterum de veneno eodem filium eiusdem viri et universam familiam eius proposuerat enecare.
2 Captus proinde a potestate terrae, gravissimis vinculis aggravatus, in quamdam ruinosam turrim deiectus est.
3 Excogitante igitur potestate, qualibus poenis ipsum faceret interire, ut crimen obiectum eliceret per tormenta, equuleo volubili tandem illum suspendi praecepit.
4 Sicque aggravans super eum multa pondera ferri, ad defectum usque perduxit.
5 Pluries eum iussit deponi et iterum elevari, ut poena poenae succedens citius ad confessionem criminis illum adduceret.
6 Sed spiritu innocentiae laetabatur in vultu, nullam moestitiam praetendens in poenis.
7 Deinde accensus est ignis sub ipso non modicus, nec propterea capillus eius laesus est, cum capite dependeret ad terram.
8 Tandem bullienti oleo superfusus, quia innocens erat et se a principio commiserat beato Francisco, ridens haec omnia superavit.
9 Nocte enim illa, cum mane ad puniendum deberet adduci, sancti Francisci praesentia exstitit visitatus, et immenso fulgore luminis circumdatus, usque mane, repletus gaudio (cfr. Ps 125,2) et fiducia multa, in illa claritate permansit.
10 Benedictus Deus (cfr. Ps 65,20), qui non sinit innocentes perire (cfr. Iob 4,7) et in diluvio aquarum multarum (cfr. Ps 31,6) in se sperantibus praesto est (cfr. 1Re 12,13).


Caput XII - De liberatis a periculo partus et de non servantibus eius festum.

95
1 Comitissa quaedam in Sclavonia, sicut nobilitate illustris, sic et aemula probitatis, erga sanctum Franciscum devotione flagrabat, erga fratres vero sedula pietate.
2 Tempore partus duris pervasa doloribus, tanta fuit angustia circumventa, ut prolis futurus ortus praesens videretur matris occasus.
3 Non videbatur infantem eniti posse ad vitam nisi exspiraret e vita, nec tali nisu parere sed perire.
4 Subvenit cordi eius Francisci fama, virtus et gloria (cfr. Apoc 19,1); excitatur fides, devotio inflammatur.
5 Convertit se ad auxilium efficax, ad fidum amicum, ad devotorum solatium, refugium afflictorum.
6 “Sancte Francisce”, inquit, “pietati tuae supplicant omnia viscera mea (Cfr. Phim 12), et mente voveo quod explicare non possum”.
7 Mira celeritas pietatis! Finis dicendi finis fuit dolendi, parturiendi meta, pariendi principium.
8 Statim enim omni cessante pressura, partum edidit cum salute.
9 Non fuit immemor voti, non propositi refuga.
10 Ecclesiam quamdam pulcherrimam construi fecit, et constructam ad sancti huius honorem fratribus assignavit.
96
1 In partibus Romanis Beatrix quaedam nomine, vicina partui, cum per dies quatuor foetum in ventre portaret exstinctum, multis infelix actitabatur angustiis et exitialibus doloribus urgebatur.
2 Mortuus foetus matrem cogebat ad mortem, et nondum partum abortivum publicum matris periculum pariebat.
3 Tentat medicorum auxilium, experimentum fallax, sed omne humanum remedium laborabat in vanum (cfr. Ps 126,1).
4 Sic de primis maledictionibus copiosius aliquid declinabat in miseram, ut sepulcrum facta conceptus (cfr. Ier 20,17), sepulcrum pro certo proximum exspectaret (cfr. Iob 3,21.22).
5 Fratribus tandem Minoribus per internuntios tota se devotione committit, et suppliciter aliquid de sancti Francisci reliquiis fide plena deposcit.
6 Contigit nutu divino aliquantulum inveniri de chorda qua fuerat sanctus quandoque praecinctus.
7 Moxque ut super dolentem posita chorda fuit, omnis facillime solutus est dolor, mortis causa mortuus foetus emissus, pristina sanitas restituta.
97
1 Cuiusdam de Carvio nobilis viri uxor, nomine Iuliana, pro filiorum morte annos trahebat lugubres et eventus plorabat continue infelices.
2 Filios quos pepererat omnes terra receperat, et novellos surculos festina fuerat secuta securis.
3 Cum igitur quatuor mensium conceptum haberet in utero (cfr. Mat 1,23), plus moerori quam gaudio indulgebat, timens ne falsa de ortu laetitia sequenti frustraretur moestitia de occasu.
4 Ecce autem nocte quadam dormienti sibi mulier quaedam apparebat in somnis (cfr. Mat 1,20), formosum puerulum gestans in manibus, illumque laetissime sibi offerens, dicebat eidem: “Accipe, domina, puerum istum quem sanctus Franciscus tibi transmittit!”.
5 At illa, quasi nolens recipere quem statim perdere oporteret, recusabat dicens: “Quare puerum istum volo, quem statim ut caeteros mori scio?”.
6 Cui illa: “Tolle”, ait, “quia quem tibi mittit sanctus Franciscus vita vivet (cfr. Ez 18,8.19)”.
7 Talia cum inter se iam tertio replicassent, oblatum puerum domina suscepit in manibus.
8 Evigilat statim a somno et viro suo recitat visionem.
9 Exhilaratur uterque gaudio magno, et pro suscipienda prole multiplicant vota sua.
10 Impletur denique tempus pariendi, et peperit (cfr. Luc 1,57) femina masculum, qui vitalibus florens aetatibus, mortuorum funera compensavit.
98
1 Apud Viterbium partui propinqua mulier, morti propinquior, visceralibus tormentata doloribus et tota calamitosa infortuniis mulierum.
2 Consuluntur medici, mulieres edoctae vocantur; sed nihil proficientibus, desperatio sola restabat.
3 Invocat afflicta beatum Franciscum, et inter alia festum eius celebraturam se, quamdiu vixerit, pollicetur.
4 Liberata confestim mulier partum cum gaudio terminat. Sed assecuta quod voluit, obliviscitur quod promisit.
5 Ad lavandum enim pannos die sancti Francisci vadit, hesterni voti non immemor sed contemptrix.
6 Statim vero dolor insolitus irruit super eam (cfr. Iob 20,22), et poena commonita domum revertitur.
7 Sed cessante dolore, quia de illis erat quae per horam decies immutantur, dum cernit vicinas operibus datas, aemula temeritate peiora quam prius operari praesumit.
8 Subito brachium dextrum ad laborem extensum revocare non potest, sed inflexibile tenet et aridum.
9 Studet cum reliquo illud erigere, sed simili maledictione illud arescit.
10 Cibatur iam infelix a filio, nec per se ad reliqua potest assurgere.
11 Stupens vir eius, et causam percunctatus eventus, accipit fidem mentitam sancto Francisco causam esse tormenti.
12 Sed timore correptis (cfr. Act 10,4) viro cum femina et sine dilatione reintegrantibus votum, misertus est sanctus, quia misericors semper fuit (cfr. Bar 3,2), et membra poenitenti restituit, quae abstulerat contemnenti.
13 Sic poena peccatum vulgante, exemplum fit mulier omnibus qui vota non servant, et timor iis qui sanctorum festa violare praesumunt.
99
1 In civitate Tiburtina, cuiusdam iudicis uxor, cum sex filias peperisset, nimio furore (cfr. Est 1,12) turbata, decrevit a viro ulterius abstinere, nolens culturae insistere, cuius fructus penitus displiceret.
2 Horrebat mulier semper parere feminas, et virilis sexus desiderio fatigata, Dei quoque placitum arguebat.
3 Non est aegre ferendum iudicium, quod omnipotentis Dei (cfr. Apoc 16,14) legibus fertur in homines.
4 Itaque cum indignatione per annum se a viro proprio separavit.
5 Paulo post poenitentia ducta, viro suo reconciliari (cfr. Mat 27,3; 1Cor 7,11) praecipitur, suasa a confessore, ut a beato Francisco filium postularet, cui postmodum Francisci nomen imponeret, cuius eum meritis suscepisset.
6 Concepit non multo post mulier illa et geminos ei parere dedit, qui pro uno solo fuerat exoratus.
7 Horum unus Franciscus, alter vero Blasius est vocatus.
100
1 In civitate Cenomanensi nobilissima quaedam ignobilem habebat famulam, quam in festo sancti Francisci ad opus servile (cfr. Lev 23,7) cogebat.
2 At illa mente nobilior, propter diei reverentiam facere recusabat.
3 Sed praevaluit timor humanus divino timori, et ad mandatum, licet invita, puella se subicit.
4 Extendit manus ad colum, et digiti fusum accipiunt (cfr. Prov 31,19). Sed statim manus rigent doloribus, et immensis ardoribus digiti cruciantur.
5 Publicatur culpa per poenam, dum doloris acerbitas silentium non admittit.
6 Currit ad filios sancti Francisci famula, revelat offensam, poenam ostendit, veniam postulat.
7 Processionaliter itaque fratres ad ecclesiam vadunt, et pro illius salute sancti Francisci clementiam deprecantur.
8 Incolumis illa statim efficitur, filiis precantibus patrem; sed adhaeret manibus vestigium combusturae.
101
1 In Campania maiore simile quiddam evenit.
2 Mulier quaedam in vigilia beati Francisci, cum a convicinis mulieribus foret saepius increpata, quod propter festum tantum non quiesceret a labore, pervicacissime opus suum protraxit ad vesperum, laborare non cessans.
3 Sed post opus repente debilitatis manibus et nullis iam aptis officiis, stupore ac dolore corripitur.
4 Protinus surgit et reverendum festum quod contempserat, solemne denuntians, in manu sacerdotis solemniter vovit festum sancti reverenter se perpetuo custodire.
5 Quae, voto emisso, ad quamdam ecclesiam in honore sancti Francisci constructam adducitur, et in ea pristinam multis fletibus recuperat sanitatem.
102
1 In villa Oleti mulier quaedam, cum a vicina moneretur, ut festum excoleret sancti Francisci, nec in eo aliquid operaretur, nimium procaciter respondit, dicens:
2 “Si de qualibet arte unus sanctus exsisteret, dierum numerum numerus sanctorum excederet”.
3 Quo verbo stulto prolato, ultione divina protinus insanivit, et per dies multos ratione et memoria caruit, donec precibus aliquorum ad beatum Franciscum fusis, illius insania conquievit.
103
1 In castro Pillei, de provincia Campaniae, in festo sancti Francisci mulier quaedam laboritium suum sollicite exercebat.
2 Sed a quadam nobili de hoc graviter redarguta, cum ab omnibus veneratione divina coleretur: “Parum”, inquit, “restat ut compleam opus meum; videat Dominus (cfr. 2Par 24,22), si offendo!”.
3 Statim in filia, quae prope sedebat, cernit grave iudicium.
4 Obliquabatur os puellae usque ad aures, et oculi, velut exire compulsi, miserabiliter torquebantur.
5 Accurrunt undique mulieres, et matris impietati pro innocenti filia maledicunt.
6 Illico prosternit se humi dolore completa, festivum spondens annuatim ducere diem, et in eo pascere pauperes ob reverentiam sancti huius.
7 Quievit sine mora vexatio filiae, postquam mater, quae peccaverat, compuncta est de offensa.
104
1 Matthaeus de Tolentino filiam habebat nomine Franciscam.
2 Qui pro eo quod se fratres ad locum alium transferebant, non modicum conturbatus, filiam suam, Francisci nomine spoliatam, Matthaeam instituit appellari.
3 Verum spoliata nomine spoliata fuit protinus sanitate.
4 Nam quia res in patris contemptum et filiorum odium agebatur, infirmata est gravissime filia et ad mortis perducta periculum.
5 Itaque cum acerbo dolore super filiae transitum torqueretur, increpatus ab uxore de odio servorum Dei et nominis sancti contemptu, festina devotione primum recurrit ad nomen, et revestivit filiam quo primo eam titulo spoliarat.
6 Tandem ad locum fratrum cum paternis gemitibus delata puella pristinam recepit cum nomine sanitatem.
105
1 Mulier quaedam de Pisis, nesciens se esse praegnantem, cum fundaretur in ea civitate ecclesia Sancti Francisci, tota die laboribus insudavit ibidem.
2 Cui sanctus Franciscus, cum duobus fratribus cereos coram eo portantibus, nocte apparuit dicens (cfr. 2Par 1,7): “Ecce, filia, concepisti et paries filium (cfr. Luc 1,31).
3 Gaudebis de ipso, si meum sibi dederis nomen”.
4 Venit ergo tempus pariendi et peperit filium (cfr. Luc 1,57).
5 “Henricus”, ait socrus, “pro tali consanguineo nostro vocabitur”.
6 “Nequaquam”, ait mater, “sed vocabitur (cfr. Luc 1,60) Fran-ciscus”.
7 Derisit socrus nobile nomen, quasi rusticum foret.
8 Paucis igitur elapsis diebus, cum esset puerulus baptizandus, elanguit usque ad mortem.
9 Contristata est domus et versum est eis gaudium in moerorem (cfr. Iac 4,9).
10 Nocte vero matre prae angustia vigilante, venit sanctus Franciscus cum duobus fratribus sicut primo, et quasi turbatus inquit ad feminam:
11 “Nonne tibi dixi, quia non gaudebis de filio, nisi meum sibi nomen imponas?”.
12 At illa clamare coepit et iurare nullum sibi aliud imposituram nomen.
13 Tandem et sanatus et baptizatus puer, Francisci fuit nomine decoratus.
14 Cui data est gratia ne ploraret, sed innocenter puerilia iura transiret.
106
1 Mulier quaedam in Tuscia, de partibus Aretinis, cum per septem dies partus discrimina sustineret, et iam in nigredinem versa foret, ab omnibus desperata, votum fecit sancto Francisco et eius coepit moriens auxilium invocare.
2 Voto emisso, celeriter obdormivit, apparuitque ei sanctus Franciscus et eam suo nomine Adelasiam vocans, utrum suam cognoscat faciem, sciscitatur ab ea.
3 Qua respondente: “Vero ego te, pater, agnosco”, subintulit sanctus: “Scis dicere: Salve, regina misericordiae?”
4 Respondente: “Scio, pater”, “Incipe”, ait sanctus, “et antequam compleas, paries cum salute!”.
5 Haec dicens sanctus voce magna clamavit (cfr. Mat 27,46), clamando discessit.
6 Ad quam vocem evigilat mulier et cum timore coepit dicere: Salve, regina.
7 Cumque ‘illos misericordes oculos’ precaretur, statim, necdum completa, pulchrum infantem peperit cum gaudio et salute.
107
1 In Sicilia mulier quaedam, cum beati Francisci diem solemnem adesse cognosceret, a servili opere (cfr. Lev 23,7) abstinere non curans, coram se vas pistorium praeparavit.
2 In quo cum farinam poneret et eam exsertis brachiis coacervaret, mox farina conspersa cruore comparuit.
3 Mulier hoc stupida cernens, convicinas clamare coepit.
4 Quae quanto magis illuc ad spectaculum confluunt, eo in massa ipsa venae sanguinis plus accrescunt.
5 Poenitet mulierem fecisse quod fecerat, et votum vovet (cfr. Ps 131,2), ut in festo eius de caetero servile opus facere non praesumat.
6 Promissione itaque sic firmata, cruentatio sanguinis recessit a massa.
108
1 Sancto adhuc in carne vivente, cum mulier quaedam in partibus Aretii gravida esset, et veniente tempore partus, incredibili occupata pressura, in pariendo diebus plurimis laboraret, accidit beatum Franciscum tunc temporis ad eremum quamdam, propter infirmitatem corporis equo deductum, transire.
2 Exspectantibus omnibus ut per locum illum haberet transitum, in quo mulier torquebatur, iam ipso in eremo commorante, frater quidam cum equo, cui sanctus insederat per illam villulam repedavit.
3 Verum incolae loci, sanctum Franciscum non esse percipientes, contristati nimis (cfr. Tob 10,3) coeperunt quaerere inter se (cfr. Luc 22,23) si posset res aliqua inveniri quam manu pro-pria servus Domini attrectasset.
4 Et invenientes freni habenas, quas manu tenuerat ipse, frenum ab equi ore velociter extraxerunt.
5 Cuius habenas mulier supra se positas sentiens, omni remoto periculo, cum gaudio peperit et salute.


Caput XIII - De ruptis reparatis.

109
1 Frater Iacobus de Yseo vir in Ordine nostro satis celeber et famosus, de seipso testimonium (cfr. Ioa 1,15) dicens, ad gloriam patris nostri, pro sanitatis beneficio agit gratias sancto Dei.
2 Hic, cum puer esset tenellus in domo paterna, fracturam incurrit corporis valde gravem, defluentibus quae sunt abdita corporis et quae in arcanis natura locaverat ad loca non sua, cum durae molestia laesionis.
3 Dolebant pater et sui qui noverant causam, et cum saepe medicorum iuvamenta tentarent, in nullo proficere videbantur.
4 Coepit tandem juvenis, divino afflatus spiritu, de salute animae (cfr. 1Pet 1,9) cogitare, et Deum studiosa mente requirere, qui sanat contritos corde et alligat contritiones eorum (cfr. Ps 146,3).
5 Itaque Ordinem sancti Francisci devotus intravit, nulli tamen qua urgebatur infirmitatem detexit.
6 Verum aliquantisper moram in Ordine faciente (cfr. Mat 25,5), cum ad notitiam fratrum juvenis pervenisset infirmitas, moti fratres voluerunt eum, licet dolentes, remittere ad parentes.
7 Sed pueri constantia tanta fuit, ut coactionem vinceret importunam.
8 Curam proinde habuerunt fratres de iuvene, donec, gratia confortatus (cfr. Luc 2,40) et probis moribus redolens bonum virum, curam animarum inter eos suscepit et laudabiliter regularem exercuit disciplinam.
9 Factum est autem cum corpus beati Francisci transferretur ad locum, adfuit tunc dictus frater translationis gaudiis cum multitudine caeterorum.
10 Et appropinquans tumbae, in qua corpus quiescebat patris sanctissimi, pro iam inveterata infirmitate coepit orare diutius.
11 Subito miro modo ad loca debita partibus re-vocatis, sanatum se sentiens, succinctorium deposuit et ex tunc ab omni dolore praeterito penitus liber fuit.
110
1 Pisanus quidam, cum secreta ventris (cfr. Prov 20,27) ad pudenda loca cuncta emitteret, per acerbo dolore et monstruoso pudore contra seipsum rem diabolicam cogitavit.
2 Nam in ultimo desperationis gurgite devolutus, disposuit seipsum, ut ultra non viveret, laqueo enecare.
3 Interim tamen, cum nondum exstinctae conscientiae pungeretur aculeo, coepit sancti Francisci nomen memoriae suae imprimere et ore, licet debiliter, invocare.
4 Continuo totius maledicti propositi celerem conversionem obtinuit, et enormis plagae curationem subitam impetravit.
111
1 Filius cuiusdam de castro Cisternae in Maritima enormiter genitalium fractura gravatus, nullo artificio retinere poterat intestina.
2 Nam lumbare, quod solet talibus obviare fracturis, novas et multiplicas fracturas effecit.
3 Cruciabantur infelices parentes, et horrendum huius mali spectaculum convicinis et notis flendi materiam ministrabat.
4 Tentatis omnibus remediorum curis et nihil proficientibus umquam, sancto Francisco mater et pater filium devoverunt.
5 Portantes ergo illum die sancti Francisci ad ecclesiam suo honore constructam apud Velletrum, proiecerunt illum coram imagine sancti, et vota voventes cum reliqua populi multitudine multas pro eo lacrimas obtulerunt.
6 Cum igitur evangelium cantaretur, et illud proferretur quod: absconsa sapientibus parvulis revelantur (cfr. Mat 11,25), subito lumbare confringitur, remedia non proficientia dissolvuntur.
7 Confestim cicatrix obducitur et omnis optata sanitas reparatur.
8 Fit ibi clamor magnus laudantium Dominum (cfr. Luc 2,3) et venerantium sanctum eius.
112
1 Apud Ciccanum, castrum Campaniae, cum Nicolaus capellanus matutinali hora ecclesiam introiret, repentino casu (cfr. Ez 26,16) tam miserabiliter corruit, quod ad pudenda loca intestina omnia defluxerunt.
2 Accurrunt clerici et caeteri convicini, et elevantes eum, ad lectulum reportarunt.
3 Per octo dies sic immobilis iacuit, ut nec ad requisita naturae surgere posset.
4 Vocatis medicis et artis suae productis auxillis, augetur dolor, nec sanatur, sed exaggeratur infirmitas.
5 Locum indebitum quem repleverant abominabilia monstra cum tanto viri dolore tenebant, quod per octo dierum numerum miser homo non poterat manducare.
6 Desperatus iam vir et adiudicatus morti, ad beati Francisci se convertit auxilia.
7 Erat ei filia quaedam religiosa et timens Deum (cfr. Act 10,2), quam pro se hortatur sancti Francisci suffragium implorare.
8 Exit ad modicum foras filia benedicta (cfr. Ioa 18,29; Rut 3,10), et orationi incumbens, lacrimis plena, pro patre orat ad patrem.
9 Magna orationis virtus! Statim vocat ea