Speculum Perfectionis

 

 

PROLOGUS 

CAPITULUM I 
DE PERFECTIONE PAUPERTATIS.

Caput 2. Et primo qualiter beatus Franciscus declaravit voluntatem et intentionem suam quam habuit a principio usque ad finem super observantiam paupertatis.
Caput 3 Qualiter respondit ministro volenti habere libros de licentia ejus, et qualiter ministri, ipso ignorante, fecerunt removeri de regula capitulum de prohibitionibus evangelii.
Caput 4 De novitio volente habere psalterium de licentia ejus.
Caput 5. De paupertate servanda in libris et lectis, aedificiis et utensilibus.
Caput 6 Qualiter fecit exire omnes fratres de quadam domo quae dicebatur esse domus fratrum.
Caput 7. Qualiter voluit destruere quamdam domum quem fecerat populus Assisii apud Sanctam Mariam de Portinncula.
Caput 8. Qualiter increpavit vicarium suum quia faciebat ibi aedificar unam domunculam pro dicendo officio.
Caput 9. Quod nolebat stare in cella curiosa vel quae diceretur esse sua.
Caput 10. De modo capiendi loca in civitatibus et aedificandi in eis, secundum intentionem beati Francisci.
Caput 11. Quomodo fratres fuerunt sibi contrarii in faciendo loca et aedificia paupercula maxime praelati et scientiati.
Caput 12. Quod reputabat furtum acquirere eleemosynas vel uti eis ultra necessitatem.
Caput 13. Qualiter Christus dixit ei quod nolebat fratres habere aliquid in communi nec in speciali.
Caput 14. De exsecratione pecuniae et qualiter punivit fratrem qui tetigit pecuniam.
Caput 15. De vitanda mollitie et multitudine tunicarum et habenda patientia in necessitatibus.
Caput 16. Quod nolebat satisfacere suo corpori de iis quibus putabat alios fratres indigere.
Caput 17. Quod verecundabatur videre aliquem pauperiorem se.
Caput 18. Qualiter induxit et docuit primos fratres ut irent pro eleemosyna quia verecundabantur.
Caput 19. Quod nolebat fratres esse providos et sollicitos de crastino.
Caput 20. Qualiter reprehendit fratres verbo et exemplo qui paraverant mensam sumptuose in die nativitatis Domini propter ministrum qui aderat.
Caput 21 Qualiter dominus Ostiensis ploravit et aedificatus foitide paupertate fratrum tempore capituli.
Caput 22. Qualiter milites invenerunt necessaria petendo eleemosyna ostiatim, juxta consilium beati Francisci. 
Caput 23. Qualiter ivit pro eleemosyna priusquam intraret ad mensam cardinalis.
Caput 24. De fratre qui nec orabat, nec laborabat et bene comedebat.
Caput 25. Qualiter exivit cum fervore ad quemdam pauperem qui ibat cum eleemosynis laudando Deum.
Caput 26. Quod revelatum fuit sibi a Domino ut vocarentur fratres Minores et quod annuntiarent pacem et salutem.

CAPITULUM II
DE CARITATE ET COMPASSIONE ET CONDESCENSIONE AD PROXIMUM.

Caput 27. Et primo qualiter condescendit fratri qui moriebatur fame comedendo cum ipso, admonens fratres ut discrete paenitentiam agerent.
Caput 28 Qualiter condescendit fratri infirmo comedendo uvas cum eo.
Caput 29. Qualiter nudavit se et socium ut vestiret pauperculam vetulam.
Caput 30. Quod reputabat furtum non dare mantellum magis egenti.
Caput 31. Qualiter dedit pauperi mantellum novum cum pacto.
Caput 32. Qualiter quidam pauper virtute eleemosynae beati Erancisci remisit injurias et odium domino suo. 
Caput 33. Qualiter misit mantellum mulieri pauperculae quae patiebatur in oculis sicut ipse.
Caput 34. Qualiter dedit tunicam fratribus petentibus eam amore Dei
Caput 35. Qualiter voluit occulte dare pauperi petiam.
Caput 36. Qualiter dixit fratri Aegidio, priusquam esset reeeptus, ut daret mantellum suum cuidam pauperi.
Caput 37. De paenitentia quam dedit fratri qui male judicavit quemdam pauperem.
Caput 38. De testamento novo quod fecit dari mulieri pauperi matri duorum fratrum.

CAPITULUM III
DE PERFECTIONE SANCTAE HUMILITATIS ET OBEDIENTIAE IN SEIPSO 
ET IN FRATRIBUS SUIS.

Caput 39. Et primo qualiter resignavit officium praelationis et instituit generalem ministrum fratrem Petrum Cathanii.
Caput 40. Qualiter resignavit etiam socios suos nolens habere socium specialem.
Caput 41. Quod propter malos praelatos renuntiavit officium praelationis.
Caput 42. Quod humiliter acquirebat carnes pro infirmis, et monebat eo esse humiles et patientes.
Caput 43. De humili responsione beatorum Francisci et Dominici, quando fuerunt simul interrogati utrum vellent fratres suos esse praelatos in ecclesia.
Caput 44. Quod pro fundamento humilitatis voluit omnes fratres servire leprosis.
Caput 45. Quod de omnibus bonis verbis et operibus quis volebat soli Deo attribui gloriam et honorem.
Caput 46. Quod usque ad mortem voluit habere guardianum unum de sociis quis et vivere in subjectione.
Caput 47. De perfecto modo obediendi quem ipse docebat.
Caput 48. Qualiter assimilavit perfectum obedientem corpori mortuo.
Caput 49. Quod periculosum est niinis cito praecipere per obedientiam et praecepto obedientiae non obedire.
Caput 50. Qualiter respondit fratribus suadentibus ei ut peteret privilegium quo possent libere praedicare.
Caput 51. De modo quem tenebant tunc fratres in reconciliando se invicem quando unus turbabat alterum.
Caput 52. Qualiter Christus conquestus fuit fratri Leoni socio beati Francisci de ingratitudine et superbia fratrum.
Caput 53. Qualiter humiliter et vere respondit cuidam doctori ordinis Praedicatorum interroganti eum de verbo scripturae.
Caput 54. De humilitate et pace habenda cum clericis.
Caput 55. Qualiter acquisivit humiliter ecclesiam Sanctae Mariae de Angelis ab abbate Sancti Benedicti de Assisio, et voluit fratres semper ibi habitare et conversari humiliter.
Caput 56. De humili reverentia quem ostendebat circa ecclesias scopando et purgando eas.
Caput 57. De rustico qui invenit eum humiliter scopantem ecclesiam et, conversus, intravit ordinem et fuit sanctus frater.
Caput 58. Qualiter punivit seipsum comedendo in scutella cum leproso, quia fecerat illi verecundiam.
Caput 59. Qualiter fugavit daemones cum verbis humilitatis.
Caput 60. De visione fratris Pacifici quem vidit et audivit sedem Lucifer reservari humili Francisco.
Caput 61. Qualiter fecit se trahi nudum cum fune ligato ad collum coram populo.
Caput 62. Quod volebat omnibus esse notum quidquid consolationis recipiebat corpus ejus.
Caput 63. Qualiter accusavit se statim de vana gloria quam habuit dando eleemosynam.
Caput 64. Qualiter descripsit statum perfectae humilitatis in seipso.
Caput 66. Qualiter docuit quosdam fratres lucrari animas latronum per humilitatem et caritatem.
Caput 67. Qualiter ex verberatione daemonum cognovit plus placere Deo quod staret in locis pauperculis et humilibus quam cum cardinalibus.
Caput 68. Qualiter reprehendit fratres volentes ire per viam sapientiae et scientiae suae et non per viam humilitatis, et praedixit eis reformationem et reductionem ordinis ad primum statum.
Caput 69. Qualiter praescivit et praedixit quod scientia debebat esse occasio ruinae ordinis, et qualiter prohibuit uni sociorum ne intenderet studio praedicationum.
Caput 70. Quod tempore tribulationis futurae qui intrabunt ordinem erunt benedicti, et qui erunt probati erunt meliores praedecessoribus quis.
Caput 71. Qualiter respondit socio suo, quaerenti cur non corrigebat excessus qui fiebant in ordine tempore suo.
Caput 72. Quod orationibus et lacrimis humilium et simplicium fratrum convertuntur animae quae videntur converti propter scientiam et praedicationem aliorum.
Caput 73. Quod volebat et docebat praelatos et pracdicatores debere exercere se in oratione et operibus humilitatis.
Caput 74. Qualiter ad verecundiam suam docuit fratres cognoscere quando ipse erat servus Dei et quando non.
Caput 75. Quod voluit omnino quod fratres omnes laborarent interdum manibus suis.

CAPITULUM IV
DE ZELO IPSIUS AD PROFESSIONEM REGULAE ET AD TOTAM RELIGIONEM.

Caput 76. Et primo qualiter laudabat regulae professionem, et volebat fra-tres scire eam et loqui de ea et mori cum ea.
Caput 77. De sancto laico qui fuit martyrisatus tenendo regulam in mani-bus.
Caput 78. Quod voluit religionem semper esse sub protectione et correctione Ecclesiae.
Caput 79. De quatuor praerogativis quas Dominus donavit religioni et nuntiavit eas beato Francisco.
Caput 80. De conditionibus quas dixit esse necessarias generali ministro et sociis ejus.
Caput 81. Qualiter locutus fuit sibi Dominus dum nimis affligeretur propter fratres qui declinabant a perfectione.
Caput 82. De singulari zelo quem habuit ad locum Sanctae Mariae de Portiuncula et de constitutionibus quas fecit ibi contra verba otiosa.
Caput 83. Qualiter admonuit fratres ut nunquam dimitterent ipsum locum.
Caput 84. De praerogativis quas Dominus fecit in loco Sanctae Mariae de Angelis.

CAPITULUM V
DE ZELO IPSIUS AD PERFECTIONEM FRATRUM.

Caput 85. Et primo qualiter descripsit eis fratrem perfectum.
Caput 86. Qualiter describebat oculos impudicos ut induceret fratres ad honestatem.
Caput 87. De tribus verbis quae reliquit fratribus ad conservandam perfectionem ipsorum.
Caput 88. De amore quem ostendit fratribus prope mortem dando singulis buccellam panis sicut fecit Christus.
Caput 89. Qualiter timebat ne fratres incurrerent aliquam turbationem propter infirmitates suas.
Caput 90. Qualiter admonuit sorores sanctae Clarae.

CAPITULUM VI
DE CONTINUO FERVORE AMORIS ET COMPASSIONIS AD PASSIONEM CHRISTI.

Caput 91. Et primo quod non curabat de suis infirmitatibus propter amorem passionis Christi.
Caput 92. Qualiter inventus fuit ire plangendo alta voce passionem Christi.
Caput 93. Qualiter solatia quae aliquando faciebat exterius vertebantur in lacrimas et compassionem Christi.

CAPITULUM VII
DE ZELO IPSIUS AD ORATIONEM ET DIVINUM OFFICIUM 
ET AD SERVANDAM LAETITIAM SPIRITUALEM IN SE ET IN ALIIS.

Caput 94. Et primo de oratione et divino officio.
Caput 95. Qualiter in se et in allis semper dilexit laetitiam spiritualem in-teriorem et exteriorem.
Caput 96. Qualiter reprehendit socium qui erat tristis in facie.
Caput 97. Qualiter docebat fratres satisfacere necessitatibus corporis ne oratio amittatur.

CAPlTULUM VIII
DE QUIBUSDAM TENTATIONIBUS QUAS PERMISIT EI DOMINUS.

Caput 98. Et primo qualiter daemon intravit pulvinar quod habebat sub capite.
Caput 99. De gravissima tentatione quam habuit ultra duos annos.
Caput 100. De tentatione quam habuit per mures de qua consolatus est eum Dominus et tunc certificavit eum de regno suo.

CAPITULUM IX
DE SPIRITU PROPHETIAE.

Caput 101. Et primo qualiter praedixit pacem fiendam inter episcopum et potestatem Assisii virtute laudis quam fecerat de creaturis, quam fecit cantari a sociis suis coram illis.
Caput 102. Qualiter praevidit casum fratris qui nolebat confiteri sub specie silentii.
Caput 103. De illo qui plorabat coram beato Francisco ut reciperetur ad ordinem.
Caput 104. De vinea sacerdotis quae fuerat spoliata uvis occasione beati Francisci.
Caput 105. De militibus Perusii qui impediebant praedicationem suam.
Caput 106. Qualiter praevidit occultam tentationem et tribulationem cujusdam fratris.
Caput 107. De iis quae praedixit de fratre Bernardo, et qualiter impleta fuerunt omnia.
Caput 108. Qualiter prope mortem suam misit beatae Clarae quod videret ipsum et impletum fuit post mortem ejus.
Caput 109. Qualiter praedixit corpus suum esse honorandum post mortem.

CAPITULUM X 
DE DIVINA PROVIDENTIA CIRCA IPSUM IN REBUS EXTERIORIBUS.

Caput 110. Et primo qualiter Dominus providit fratribus sedentibus ad mensam pauperculam cum medico.
Caput 111. De pisce quem appetebat in infirmitate sua.
Caput 112. De cibo et panno quos appetebat circa mortem suam.

CAPITULUM XI 
DE AMORE IPSIUS AD CREATURAS ET CREATURARUM AD IPSUM.

Caput 113. Et primo de amore quem habuit specialiter ad aves quae vocantur laudae capellutae, quia per eas figurabat bonum religiosum.
Caput 114. Quod volebat suadere Imperatori ut faceret specialem legem quod in Nativitate Domini homines bene providerent avibus et bovi et asino et pauperibus.
Caput 115. De amore et obedientia ignis ad ipsum quando fecit sibi fieri cocturam.
Caput 116. Quod noluit exstinguere nec permittere exstingui ignem qui comburebat bracas suas.
Caput 117. Quod nunquam voluit portare unam pellem, quia non permisit eam comburi ab igne.
Caput 118. De singulari amore quem habuit ad aquam et petras et ligna et flores.
Caput 119. Qualiter commendabat solem et ignem prae allis creaturis.
Caput 120. Haec est laus de creaturis quam fecit quando Dominus certificavit eum de regno suo.

CAPITULUM XII 
 DE MORTE IPSIUS ET LAETITIA QUAM OSTENDIT QUANDO SCIVIT 
PRO CERTO SE ESSE MORTI PROPINQUUM.

Caput 121. Et primo qualiter respondit fratri Heliae arguenti ipsum de tanta laetitia quam ostendebat.
Caput 122. Qualiter induxit medicum ad dicendum sibi quantum poterat vivere.
Caput 123. Quod statim cum audivit se cito moriturum fecit sibi cantari laudes quas fecerat.
Caput 124. Qualiter benedixit civitati Assisii quando portabatur ad Sanctam Mariam ut moreretur ibi.

 

 

Incipit Speculum Perfectionis status fratris Minoris.


Prologus


1 Postquam secunda regula quam fecerat beatus Franciscus per dita fuit, ascendit in quemdam montem (cfr. Ex 24,18; Mat 5,1) cum fratre Leone de Assisio et fratre Bonizo de Bononia, ut faceret aliam regulam quam Christo docente scribi fecit.
2 Congregati autem simul plures ministri ad fratrem Heliam, qui erat vicarius beati Francisci, dixerunt sibi: “Audivimus quod iste frater Franciscus facit unam novam regulam, timemus ne faciat eam ita asperam quod non possimus eam servare.
3 Volumus ergo quod vadas ad eum et dicas ei quod nolumus esse obligati ad illam regulam. Faciat eam pro se et non pro nobis”.
4 Quibus frater Helias respondit quod nolebat ire, timens reprehensionem beati Francisci. Tunc illis instantibus quod iret, dixit se nolle ire sine ipsis. Et tunc omnes simul iverunt.
5 Cumque esset frater Helias prope locum ubi stabat beatus Franciscus, vocavit eum frater Helias. Quo respondente et vidente ministros praedictos, dixit beatus Franciscus: “Quid volunt isti fratres?”.
6 Et frater Helias ait: “Isti sunt ministri qui audientes quod facis novam regulam; et, timentes quod facias eam nimis asperam, dicunt et protestantur quod nolunt esse obligati ad eam; facias eam pro te et non pro eis”.
7 Tunc beatus Franciscus vertit faciem suam ad caelum et loquebatur Christo sic: “Domine, nonne bene dixi tibi quod ipsi non crederent mihi?”.
8 Tunc audierunt omnes vocem Christi respondentis in aere: “Francisce, nihil est in regula de tuo sed totum est meum quidquid est ibi; et volo quod regula sic servetur ad litteram, ad litteram, ad litteram, sine glosa, sine glosa, sine glosa”.
9 Et addidit: “Ego scio quantum potest humana infirmitas et quantum volo eos juvare. Qui ergo nolunt eam servare exeant de ordine”.
10 Tunc beatus Franciscus vertit se ad fratres illos et dixit eis: “Audistis! Audistis! Vultis quod iterum faciam vobis dici?”. Tunc ministri seipsos inculpantes confusi et territi recesserunt].


CAPITULUM I 

DE PERFECTIONE PAUPERTATIS.

Caput 2.
Et primo qualiter beatus Franciscus declaravit voluntatem et intentionem suam quam habuit a principio usque ad finem super observantiam paupertatis. 


1 Frater Ricerius de Marchia nobilis genere sed nobilior sanctitate, quem beatus Franciscus magno diligebat affectu, quadam die visitavit beatum Franciscum in palatio episcopi Assisii, et inter alia quae locutus est cum eo de facto religionis et de observantia regulae, interrogavit eum specialiter de hoc, dicens:
2 “Dic mihi, pater, intentionem tuam quam habuisti a principio quando coepisti habere fratres, et intentionem quam habes nunc et credis habere usque ad diem mortis tuae;
3 ut valeam certificari de tua intentione et voluntate prima et ultima: utrum scilicet nos fratres clerici qui tot libros habemus, possimus eos habere, licet dicamus quod sunt religionis?”.
4 Dixit ei beatus Franciscus: “Dico tibi, frater, quod haec fuit et est prima et ultima mea intentio et voluntas, si fratres mihi credidissent, quod nullus fratrum deberet habere nisi vestimentum, sicut regula nostra nobis concedit cum cingulo et femoralibus”.
5 Si autem aliquis frater voluerit dicere: cur beatus Franciscus tempore suo non fecit ita strictam paupertatem observari a fratribus, sicut dixit fratri Ricerio, nec ita observandam mandavit,
6 nos qui cum ipso fuimus (cfr. 2Pet 1,18) ad hoc respondemus sicut audivimus ab ore ejus, quoniam ipse dixit fratribus haec et alia plurima; et etiam in regula fecit plura scribi,
7 quae cum assidua oratione et meditatione a Domino postulabat pro utilitate religionis, affirmans ea penitus esse secundum Domini voluntatem;
8 sed, postquam ostendebat ea fratribus, videbantur eis gravia et importabilia (cfr. Mat 23,4) ignorantibus tunc quae ventura erant in religione post mortem ejus.
9 Et quia valde timebat scandalum in se et in fratribus, nolebat cum eis contendere, sed condescendebat invitus voluntati eorum et coram Domino se excusabat.
10 Sed, ut non reverteretur ad Dominum vacuum verbum (cfr. Is 55,11) suum quod in ore ejus ponebat (cfr. Ex 4,15) pro utilitate fratrum, volebat illud in se implere, ut mercedem inde consequeretur a Domino. Et finaliter in hoc quiescebat et consolabatur spiritus ejus.

Caput 3
Qualiter respondit ministro volenti habere libros de licentia ejus, et qualiter ministri, ipso ignorante, fecerunt removeri de regula capitulum de prohibitionibus evangelii.


1 Quodam autem tempore, quando beatus Franciscus reversus fuit de ultra marinis partibus, quidam minister loquebatur secum de capitulo paupertatis, volens inde cognoscere suam voluntatem et intellectum;
2 maxime quia tunc erat scriptum in regula quoddam capitulum de prohibitionibus sancti evangelii, videlicet: Nihil tuleritis in via (Luc 9,3). etc.
3 Et respondit ei beatus Franciscus: “Ego sic intelligo quod fratres nihil debeant habere nisi vestimentum cum corda et femoralibus, sicut dicit regula. Et qui necessitate coguntur possint portare calciamenta.”.
4 Et dixit ad eum minister: “Quid faciam ego qui tot libros habeo, qui valent ultra quinquaginta libras?”. Hoc autem dixit quia vo-lebat eos habere de conscientia sua, quia cum reprehensione conscientiae habebat tot libros, sciens beatum Franciscum ita stricte intelligere capitulum paupertatis.
5 Et ait illi beatus Franciscus: “Nec volo, nec debeo, nec possum venire contra conscientiam meam et professionem sancti evangelii quam professi sumus”. Audiens haec minister effectus est tristis (cfrMat 19,22).
6 Videns autem beatus Franciscus ipsum ita turbatum, cum magno fervore spiritus dixit ei in persona omnium fratrum: “Vos vultis videri ab hominibus fratres Minores, et vocari (cfr. Mat 23,5.7) observatores sancti evangelii, operibus autem vultis habere loculos (cfr. Ioa 12,6)!”.
7 Verumtamen licet ministri scirent quod secundum regulam fratres tenerentur sanctum evangelium observare, nihilominus fecerunt removeri de regula illud capitulum ubi dicitur: “Nihil tuleritis in via (Luc 9,3)”, etc., credentes se propter hoc non teneri ad observantiam perfectionis evangelii.
8 Quapropter beatus Franciscus cognoscens hoc per Spiritum sanctum, coram quibusdam fratribus dixit: “Putant fratres ministri Deum et me decipere. Immo, ut sciant omnes fratres se teneri ad observandam perfectionem sancti evangelii, volo quod in principio et in fine regulae sit scriptum quod fratres teneantur sanctum evangelium Domini nostri Jesu Christi firmiter observare.
9 Et ut fratres sint semper inexcusabiles (cfr. Rom 1,20) ex quo ipsis annuntiavi et annuntio ea quae Dominus pro salute mea et sua posuit in ore (cfr. Ex 4,15; Is 51,16) meo, volo ipsa operibus ostendere coram Deo et, ipso cooperante, in perpetuum observare”.
10 Unde ipse ad litteram observavit totum sanctum evangelium, a principio ex quo coepit habere fratres usque ad diem mortis suae.

Caput 4.
De novitio volente habere psalterium de licentia ejus. 


1 Alio quoque tempore quidam frater novitius qui sciebat legere psalterium, licet non bene, obtinuit a generali ministro licentiam habendi ipsum.
2 Sed quia audiverat quod beatus Franciscus nolebat fratres suos esse cupidos de scientia et libris, non contentabatur illud habere sine licentia beati Francisci.
3 Cum ergo venisset beatus Franciscus ad locum ubi erat ille novitius, dixit ei novitius: “Pater, mihi esset magna consolatio habere psalterium; sed licet generalis minister illud mihi concesserit, tamen vellem ipsum habere de conscientia tua”.
4 Cui beatus Franciscus respondit: “Carolus imperator, Orlandus et Oliverius et omnes palatini et robusti viri qui potentes fuerunt in proelio, persequendo Infideles cum multo sudore et labore usque ad mortem, habuerunt de illis victoriam memorialem;
5 et ad ultimum ipsi sancti martyres sunt mortui pro fide Christi in certamine; nunc autem multi sunt qui ex sola narratione eorum quae illi fecerunt volunt recipere honorem et humanam laudem.
6 Ita, et inter nos sunt multi qui solum recitando et praedicando opera quae sancti fecerunt volunt recipere honorem et laudem”.
7 Ac si diceret: “Non est curandum de libris et scientia sed de operibus virtuosis, quia scientia inflat et caritas aedificat (cfr. 1Cor 8,1)”.
8 Post autem aliquot dies, cum sederet ad ignem beatus Franciscus, idem novitius iterum 1ocutus est ei de psalterio.
9 Et ait illi beatus Franciscus: “Postquam habueris psalterium, concupisces et volueris habere breviarium. Et postquam habueris breviarium sedebis in cathedra tanquam magnus praelatus, et dices fratri tuo: Apporta mihi breviarium”.
10 Hoc autem dicens beatus Franciscus cum magno fervore spiritus, accepit cum manu de cinere, et posuit super caput suum, et ducendo manum super caput suum in circuitu, sicut ille qui lavat caput, dicebat: “Ego breviarium! Ego breviarium!”. Et sic reiteravit multoties ducendo manum per caput. Et stupefactus et verecundatus est frater ille.
11 Postea dixit ei beatus Franciscus: “Frater, ego similiter tentatus fui habere libros, sed ut de hoc scirem Domini voluntatem, tuli librum ubi erant evangelia Domini scripta, et oravi Dominum ut in prima apertione libri ostenderet mihi de hoc suam voluntatem.
12 Et oratione finita in prima apertione libri occurrit mihi illud verbum sancti evangelii: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis (Luc 8,10).
13 Et ait: Tot sunt qui libenter ascendunt ad scientiam quod beatus erit qui se fecerit sterilem amore Damini Dei”.
14 Elapsis autem pluribus mensibus, cum esset beatus Franciscus apud locum Sanctae Mariae de Portiuncula, juxta cellam, post domum, in via, praedictus frater iterum locutus est ei de psalterio.
15 Cui beatus Franciscus dixit: “Vade et facias de hoc sicut dicet tibi minister tuus”. Quo audito, frater ille coepit redire per viam unde venerat.
16 Beatus autem:Franciscus, remanens in via, coepit considerare id quod dixerat illi fratri. Et statim clamavit post eum dicens: “Exspecta me, frater, expecta!”.
17 Et ivit usque ad ipsum, et ait illi: “Revertere mecum, frater, et ostende mihi locum ubi dixi tibi quod faceres de psalterio sicut diceret tibi minister tuus”.
18 Cum ergo pervenissent ad locum illum, beatus Franciscus genuflexit coram fratre illo, et dixit: “Mea culpa, frater, mea culpa;
19 quia quicumque vult esse frater Minor non debet habere nisi tunicam, sicut regula sibi concedit, et cordam et femoralia; et qui manifesta necessitate coguntur, calciamenta”.
20 Unde quotquot fratres veniebant ad ipsum pro habendo consilio ejus super hujusmodi, hoc modo respondebat eisdem.
21 Quapropter saepe dicebat: “Tantum habet homo de scientia quantum operatur, et tantum est religiosus bonus orator quantum ipse operatur; nam arbor tantum ex fructu cognoscitur (cfr. Mat 12,33; Luc 6,44)”.

Caput 5.
De paupertate servanda in libris et lectis, aedificiis et utensilibus.


1 Docebat fratres beatissimus pater in libris testimonium Domini (cfr. Ps 18,8) quaerere non pretium, aedificationem non pulchritudinem. Paucos haberi volebat et in communi (cfr. Act 2,44; 4,32), eosque ad fratrum indigentium necessitatem esse paratos.
2 In stratis et lectis ita abundabat copiosa paupertas ut qui super paleis haberet panniculos semisanos pro thalamo reputaret.
3 Docebat insuper fratres suos habitacula paupercula facere et casellas ligneas, non lapideas, easque vili schemate construi et aedificari volebat. Et non solum domorum arrogantiam odiebat, verum etiam utensilia multa vel exquisita plurimum perhorrebat.
4 Nihil in mensis, nihil in vasis quod mundanum videretur et quo mundi recordaretur amabat, ut omnia paupertatem clamarem, omnia peregrinationem et exsilium decantarent.

Caput 6.
Qualiter fecit exire omnes fratres de quadam domo quae dicebatur esse domus fratrum. 


1 Transiens autem per Bononiam, audivit domum fratrum noviter ibi esse constructam. Qui, statim ut audivit quod domus illa dicebatur esse fratrum, gressum vertit et de civitate exivit, atque mandavit districte quod omnes fratres exirent festinanter, et ibi nullatenus habitarent.
2 Exierunt ergo omnes, ita ut etiam infirmi non remanerent ibidem, sed cum aliis sunt ejecti; donec dominus Hugo, Ostiensis episcopus et legatus in Lombardia, praedictam domum esse suam publice praedicavit.
3 Et frater existens infirmus, qui de eadem domo tunc fuit eiectus, testimonium perhibet de iis et scripsit haec (cfr. Ioa 21,24).

Caput 7.
Qualiter voluit destruere quamdam domum quem fecerat populus Assisii apud Sanctam Mariam de Portiuncula. 


1 Appropinquante tempore capituli generalis, quod fiebat omni anno apud Sanctam Mariam de Portiuncula, considerans populus Assisii quod fratres quotidie multiplicabantur et omnes quolibet anno ibi conveniebant, — quia non habebant nisi unam parvam casellam, coopertam de palea, cujus parietes erant ex viminibus et luto,
2 habito concilio suo, in paucis diebus, cum festinatione et devotione maxima fecerunt ibi magnam domum ex lapidibus et calce constructam, sine consensu beati Francisci et ipso absente.
3 Cumque rediret beatus Franciscus de quadam provincia et venisset illuc ad capitulum, miratus est valde de illa domo ibidem constructa; et timens ne occasione illius domus alii fratres, in locis in quibus morabantur et moraturi erant, facerent similiter fieri magnas domos,
4 et quia volebat quod ille locus semper esset forma et exemplum omnium aliorum locorum ordinis, antequam finiretur capitulum, ascendit super tectum (cfr. Luc 5,19) domus illius, et praecepit fratribus ut ascenderent.
5 Et simul cum ipsis fratribus coepit projicere in terram lastas ex quibus erat cooperta domus illa, volens illam usque ad fundamenta destruere.
6 Quidam autem milites Assisii, qui erant ibi ad custodiam loci, propter multitudinem forensium qui convenerant ad videndum capitulum fratrum,
7 videntes quod beatus Franciscus cum aliis fratribus volebat dissipare domum illam, statim iverunt ad ipsum et dixerunt ei: “Frater, haec domus est de communitate Assisii; et nos sumus hic pro ipsa communitate. Unde interdicimus tibi ne destruas domum nostram”.
8 Audiens hoc, beatus Franciscus dixit illis: “Ergo, si vestra est domus, nolo tangere eam”. Et statim ille et alii fratres descenderunt de ea.
9 Quapropter ex tunc populus civitatis Assisii statuit ut quicumque esset potestas civitatis teneretur ipsam facere reparari. Et quolibet anno, usque ad magnum tempus, servatum fuit hoc statutum.


Caput 8.
Qualiter increpavit vicarium suum quia faciebat ibi aedificar unam domunculam pro dicendo officio. 


1 Alio quoque tempore, vicarius beati Francisci coepit facere aedificari ibidem unam parvam domum, ubi fratres, possent quiescere et dicere horas suas;
2 quia propter multitudinem fratrum venientium ad locum illum, non habebant fratres, ubi possent dicere officium.
3 Nam omnes fratres de ordine concurrebant illuc, et nullus recipiebatur ad ordinem nisi ibi.
4 Cumque jam domus esset quasi completa, rediit ad locum illum beatus Franciscus, et manens in cella audivit rumorem laborantium ibi; et advocans socium suum interrogavit quid operabantur illi fratres. Cui socius narravit omnia sicut erant.
5 Statim autem fecit vocari vicarium suum, et ait illi: “Frater, locus iste est forma et exemplum totius religionis, et ideo prius volo quod fratres hujus loci tolerent tribulationes et incommoda amore Domini Dei,
6 et alii fratres qui huc veniunt, reportent bonum exem-plum paupertatis ad loca sua, quam si isti haberent consolationes suas plenarie, et alii sumerent exemplum aedificandi in locis suis,
7 dicentes: In loco Sanctae Mariae de Portiuncula, qui est primus locus ordinis, fiunt talia et tanta aedificia, bene possumus nos etiam aedificare in locis nostris”.

Caput 9.
Quod nolebat stare in cella curiosa vel quae diceretur esse sua. 


1 Quidam frater valde spiritualis, et familiaris multum beato Francisco, in eremitorio ubi manebat, fecit fieri quamdam cellam, aliquantulum remotam, in qua posset stare ad orationem beatus Franciscus, quando iret illuc.
2 Cum autem venisset ad locum illum beatus Franciscus, ille frater duxit eum ad cellam. Cui dixit beatus Franciscus: “Nimis est pulchra cella ista!”.
3 Erat enim solum de lignis dolatis cum securi et dolabro. “Si ergo vis quod maneam ibi, facias sibi fieri unum vestimentum interius et exterius de filicibus et ramis arborum”.
4 Nam quanto domus et cellae erant magis pauperculae tanto libentius morabatur ibidem. Quod cum fecisset frater ille, mansit ibi beatus Franciscus per aliquot dies.
5 Quadam vero die, egresso ipso de cella illa, quidam frater ivit ad videndum eam, et postea venit ad locum ubi erat beatus Franciscus.
6 Quem videns beatus Franciscus, dixit illi: “Unde venis, frater?”.—At ille ait: “Venio de cella tua”. — Et dixit ei beatus Franciscus: “Ex quo dixisti ipsam esse meam, alius stabit deinceps ibi,
et non ego”.
7 Nos vero qui cum ipso fuimus (cfr. 2Pet 1,18) saepe audivimus eum dicentem illud verbum: Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Mat 8,20; Luc 9,58).
8 Et iterum dicebat: “Dominus quando stetit in carcere, ubi oravit et jejunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus (cfr. Mat 4,2), non fecit ibi fieri cellam nec domum, sed sub saxo montis perniansit”.
9 Et ideo, exemplo ejus, nec domum, nec cellam voluit habere quae diceretur sua, nec fecit fieri unquam.
10 Immo, si aliquando contigisset quod ipse a casu dixisset fratribus: “Ite et aptate illam cellam”, nolebat postea manere in ea propter illud verbum sancti evangelii: Nolite solliciti esse (Mat 6,24; Luc 12,22), etc.
11 Nam et circa mortem suam in testamento suo scribi voluit quod omnes cellae et domus fratrum essent de lignis et luto tantum, ad conservandum melius paupertatem et humilitatem.

Caput 10.
De modo capiendi loca in civitatibus et aedificandi in eis, secundum intentionem beati Francisci. 


1 Quodam tempore cum esset apud Senas pro infirmitate oculorum, dixit ei dominus Bonaventura, qui dederat terram fratribus in qua locus fuit aedificatus: “Quid tibi videtur de loco isto, pater?”.
2 Et ait illi beatus Franciscus: “Vis ut dicam tibi quomodo loca fratrum deberent aedificari?”. — Respondit: “Volo, pater”.
3 Et dixit beatus Franciscus: “Cum fratres vadunt ad aliquam civitatem, ubi locum non habent, et inveniunt ibi aliquem qui velit eis dare tantam terram quod possint locum aedificare et habere hortum et omnia ne cessaria,
4 primo debent considerare quanta terra sufficiat eis, attendentes semper sanctam paupertatem et bonum exemplum quod tenemur in omnibus exhibere”.
5 Hoc autem dicebat quia nullo modo volebat quod fratres in domibus, vel ecclesiis, vel hortis, vel aliis rebus quibus utebantur, modum excederent paupertatis,
6 nec aliqua loca jure proprietatis possiderent, sed in eis semper tanquam peregrini et advenae (cfr. 1Pet 2,11) morarentur;
7 et propterea volebat ut fratres non in magna quantitate in locis collocarentur, quia sibi difficile videbatur in magna multitudine paupertatem observari.
8 Et haec fuit intentio ejus ab initio suae conversionis usque ad finem ut paupertas in omnibus penitus servaretur.
9 “Considerata ergo terra fratribus necessaria pro loco, deberent ire ad episcopum illius civitatis, et dicere ei: Domine, talis homo vult nobis dare tantam terram, amore Dei et salutis animae suae, ut possimus ibi locum aedificare.
10 Unde ad vos recurrimus primo, quia estis pater et dominus animarum totius gregis vobis commissi, et nostrarum, et omnium fratrum qui morabuntur in loco isto; volumus ergo cum benedictione Dei et vestra ibi aedificare”.
11 Hoc autem dicebat quia fructum animarum quem fratres volunt facere, melius peragunt cum pace clericorum, lucrando eos et populum, quam scandalizando eos, licet populum lucrentur.
12 Et ait: “Dominus nos vocavit in adjutorium fidei suae et praelatorum et clericorum sanctae Ecclesiae.
13 Et ideo tenemur, quantum possumus, ipsos semper diligere honorare et venerari. Nam vocantur fratres Minores, quia sicut nomine ita et exemplo et opere prae ceteris hominibus huius saeculi humiles esse debent.
14 Et quia ab initio meae conversionis posuit Dominus in ore episcopi Assisii verbum suum (cfr. Ex 4,15; Is 51,16) ut mihi consuleret bene et confortaret in servitio Christi.
15 Propter hoc et multa alia excellentia quae in praelatis considero, non tantum episcopos sed pauperculos sacerdotes volo diligere et venerari et tenere eos pro meis dominis.
16 Deinde, accepta benedictione ab episcopo, vadant et faciant mitti magnam carbonariam in circuitu terrae quam pro loci aedificatione acceperunt, et ponant ibi bonam sepem pro muro in signum sanctae paupertatis et humilitatis.
17 Postea faciant fieri domos pauperculas ex luto et lignis et aliquas cellulas, in quibus fratres aliquando possint orare et laborare pro maiori honestate et vitanda otiositate.
18 Ecclesias etiam parvas fieri faciant; non enim debent facere fieri magnas ecclesias causa praedicandi populo, nec alia occasione, quoniam major humilitas et melius exemplum est cum vadunt ad alias ecclesias ad praedicandum.
19 Et si aliquando praelati et clerici, religiosi vel saeculares, ad loca ipsorum venerint, domus pauperculae, cellulae et ecclesiae parvulae eorum praedicabunt illis, et ipsi aedificabuntur plus de hujusmodi quam de verbis”.
20 Et ait: “Multoties fratres faciunt fieri magna aedificia, rumpendo sanctam nostram paupertatem, in murmurationem et malum exemplum proximorum;
21 et quandoque occasione melioris et sanctioris loci vel maioris concursus populi, propter cupiditatem et avaritiam dimittunt illa loca et aedificia vel destruunt ea et faciunt alia magna et excessiva;
22 unde illi qui dederunt eleemosynas ibi et alii, hoc videntes, scandalizantur plurimum et turbantur.
23 Quapropter melius est ut fratres faciant parva et paupercula aedificia, observando professionem suam et dando bonum exemplum proximis, quam faciant contra professionem suam, dando malum exemplum aliis.
24 Nam si fratres aliquando dimitterent paupercula loca occasione honestioris loci minus scandalum inde esset”.


Caput 11.
Quomodo fratres fuerunt sibi contrarii in faciendo loca et aedificia paupercula maxime praelati et scientiati. 


1 Cum beatus Franciscus constituisset ut ecclesiae fratrum essent parvae et domus eorum fierent solum ex lignis et luto, in signum sanctae paupertatis et humilitatis,
2 volens hoc incipere reformari in loco Sanctae Mariae de Portiuncula, maxime de domibus constructis ex lignis et luto, ut hoc esset memoriale sempiternum omnibus fratribus praesentibus et futuris, eo quod erat primus et principalior locus de toto ordine,
3 quidam fratres in hoc fuerunt sibi contrarii, dicentes quod in aliquibus provinciis ligna sunt cariora quam lapides; ita quod non videbatur eis bonum quod domus fierent ex lignis et luto.
4 Sed beatus Franciscus nolebat contendere cum eis, maxime quia erat prope mortem et graviter infirmabatur.
5 Unde tunc in testamento suo fecit scribi: “Caveant fratres ut ecclesias et habitacula et omnia alia quae pro ipsis construuntur penitus non recipiant, nisi sint sicut decet sanctam paupertatem, semper ibi hospitantes sicut advenae et peregrini”.
6 Nos vero, qui cum ipso fuimus (cfr. 2Pet 1,18) quando scripsit regulam et fere omnia alia sua scripta, perhibemus testimontum (cfr. Ioa 21,24; 3Ioa 12) quod plura fecit scribi in regula et in aliis suis scriptis in quibus multi fratres fuerunt sibi contrarii, maxime praelati et sapientes nostri,
7 quae hodie essent valde utilia et necessaria toti religioni, sed quia ipse multum timebat scandalum, condescendebat non voluntarie voluntatibus fratrum.
8 Saepe tamen dicebat hunc sermonem: “Vae illis fratribus qui sunt mihi contrarii in hoc quod cognosco firmiter esse de voluntate Dei pro utilitate majori et necessitate totius religionis, licet invitus condescendam voluntati eorum!”.
9 Unde saepe etiam dicebat nobis sociis suis: “In hoc est dolor meus et afflictio mea quod in iis quae cum multo labore orationis et mediationis obtineo a Deo per misericordiam suam pro utilitate praesenti et futura totius religionis,
10 et ab ipso sum certificatus quod secundum voluntatem ejus sunt, aliqui fratres ex auctoritate suae scientiae et falsae providentiae sunt mihi contrarii et evacuant ea, dicentes: Ista sunt tenenda et observanda et ista non”.

Caput 12.
Quod reputabat furtum acquirere eleemosynas vel uti eis ultra necessitatem. 


1 Dicebat beatus Franciscus ista verba frequenter fratribus quis: “Non fui latro de eleemosynis acquirendo eas vel utendo eis ultra necessitatem.
2 Semper minus accepi quam me contingeret, ne alii pauperes defraudarentur portione sua, quia contrarium facere furtum esset”.

Caput 13.
Qualiter Christus dixit ei quod nolebat fratres habere aliquid in communi nec in speciali. 


1 Cum fratres ministri suaderent ei ut aliquid concederet fratribus, saltem in communi, ita quod tanta multitudo haberet ad quod recurreret, beatus Franciscus in oratione vocavit Christum et consuluit eum super hoc.
2 Qui statim respondit ei, dicens: “Ego auferam omnia in speciali et in communi (cfr. Act 2,44; 4,32); huic enim familiae semper ero paratus providere quantumcumque crescat, et semper eam fovebo quamdiu sperabit in me (cfr. Ps 21,5)”.

Caput 14.
De exsecratione pecuniae et qualiter punivit fratrem qui tetigit pecuniam. 


1 Verus amicus et imitator Christi Franciscus omnia quae mundi sunt (cfr. 1Cor 7,33) perfecte despiciens, super omnia exsecrabatur pecuniam; et ad fugiendam ipsam tanquam diabolum fratres suos semper verbo et exemplo induxit.
2 Haec enim ab ipso sollertia data erat fratribus ut stercus et pecuniam uno amoris pretio ponderarent.
3 Accidit ergo die quadam (cfr. Gen 39,11) ut saecularis quidam ecclesiam Sanctae Mariae de Portiuncula oraturus intraret, et oblationis causa pecuniam poneret juxta crucem; quam, illo recedente, frater quidam, simpliciter manu contingens, projecit eam in fenestram.
4 Cum autem dictum fuisset hoc beato Francisco, frater ille deprehensum se videns, statim recurrit ad veniam; et, humo prostratus se obtulit ad verbera.
5 Arguit eum sanctus et de pecunia tacta durissime increpavit, jussitque eum ore proprio levare pecuniam de fenestra et extra sepem loci portare, et ponere eam ore proprio super stercus asini.
6 Dum autem frater ille gratanter impleret jussum repleti sunt omnes videntes et audientes timore maximo, et ex tunc magis comtempserunt pecuniam stercori asini comparatam, atque novis exemplis quotidie animabantur ad ipsam penitus contemnendam.

Caput 15.
De vitanda mollitie et multitudine tunicarum et habenda patientia in necessitatibus. 


1 Indutus homo iste virtute ex alto (cfr. Luc 24,49) plus interius igne calescebat divino quam exterius corporeo tegumento. Exsecrabatur vestitos triplicibus et qui praeter necessitatem mollibus vestibus utebantur in ordine.
2 Necessitatem vero quam non ratio sed voluptas ostentat, signum exstincti spiritus (cfr. 1The 5,19) asserebat: “Spiritu, inquit, tepido et paulatim a gratia frigescente, necesse est carnem et sanguinem (cfr. Gal 1,16; Mat 16,17) quae sua sunt quaerere (cfr Phip 2,21)”.
3 Et dicebat: “Quid enim restat, quando anima caret spiritualibus deliciis, nisi ut caro convertatur ad suas? Et tunc animalis appetitus necessitatis articulum palliat, tunc sensus carnis conscientiam format.
4 Si adest fratri meo vera necessitas et statim satisfacere properat, quid mercedis accipiet (cfr. Gen 29,15)? Accidit enim occasio meriti sed displicuisse sibi studiose probavit. Ipsas namque indigentias non patienter ferre nihil alind est nisi Aegyptum repetere”.
5 Denique nulla occasione volebat fratres habere plures quam duas tunicas, quas tamen concedebat consutis petiis suffultari.
6 Exquisitos pannos horrendos esse dicebat, et acerrime mordebat contrarium facientes; atque ut suo exemplo tales confunderet, semper super tunicam suam saccum asperum consuebat (cfr. Iob 16,16); unde etiam in morte jussit exsequialem tunicam operiri sacco.
7 Fratribus autem quos urgebat infirmitas vel alia necessitas indulgebat aliam tunicam mollem subtus ad carnem, ita tamen quod foris in habitu semper asperitas et vilitas servaretur.
3 Dicebat enim cum dolore maximo: “Adhuc tantum laxabitur rigor et dominabitur tepor quod filii pauperis patris non verebuntur portare etiam scarleticos pannos solo colore mutato”.

Caput 16.
Quod nolebat satisfacere suo corpori de iis quibus putabat alios fratres indigere. 


1 Cum maneret beatus Franciscus apud eremitorium Sancti Eleutherii de contra Reate, propter magnum frigus repetiavit tunicam suam et tunicam socii sui interius quibusdam petiis,
2 quia non portabat nisi unam tunicam, scilicet habitualem; ita quod corpus ejus inde coepit aliquantulum consolari.
3 Et parum post, cum reverteretur ab oratione, cum magna laetitia dixit socio suo: “Me oportet esse formam et exemplum omnium fratrum,
4 et ideo, licet corpori meo sit necesse habere tunicam repetiatam, tamen considerare me oportet alios fratres meos, quibus istud idem necesse est, et ipsi forsitan non habent nec habere possunt.
5 Unde in hoc me oportet condescendere eis ut ego patiar easdem necessitates quas et ipsi patiuntur, ut hoc videntes in me, magis patienter valeant sustinere”.
6 Quot enim et quantas necessitates suo corpori denegaverit, ut fratribus daret bonum exemplum, et ipsi magis patienter suas indigentias tolerarent, nos qui cum eo fuimus (cfr. 2Pet 1,18) non possumus verbis vel litteris explicare.
7 Nam postquam fratres coeperunt multiplicari, in hoc summum et praecipuum studium habuit ut magis operibus quam verbis fratres doceret quid deberent agere vel vitare.

Caput 17.
Quod verecundabatur videre aliquem pauperiorem se. 


1 Cum semel obviasset cuidam pauperculo homini, considerans ejus paupertatem, dixit socio suo: “Magnam verecundiam intulit nobis paupertas istius et multum reprehendit paupertatem nostram;
2 nam maxima verecundia est mihi cum invenio aliquem pauperiorem me, cum sanctam paupertatem elegerim pro mea domina et pro meis deliciis et divitiis spiritualibus et corporalibus,
3 et vox ista insonuerit toti mundo, scilicet quod professus sum paupertatem coram Deo et hominibus”.

Caput 18.
Qualiter induxit et docuit primos fratres ut irent pro eleemosyna quia verecundabantur. 


1 Cum coepisset beatus Franciscus habere fratres, tantum laetabatur de conversione illorum et quod Dominus dederat ei societatem bonam, atque in tantum diligebat et venerabatur eos quod non dicebat eis ut irent pro eleemosynis;
2 maxime quia videbatur ei quod verecundabantur ire: unde, parcens illorum verecundiae, quotidie solus ibat pro eleemosyna.
3 Cumque nimis fatigaretur ex hoc, maxime quia fuerat homo delicatus in saeculo et debilis secundum naturam, atque prae nimia abstinentia et afflictione adhuc erat magis debilitatus,
4 consideransque quod tantum laborem solus portare non poterat et quod ipsi ad hoc idem erant vocati, licet verecundarentur hoc facere, quia etiam hoc nondum plene cognoscebant, nec erant ita discreti quod dicerent: Nos etiam volumus ire pro eleemosyna;
5 dixit eis: “Carissimi fratres et filioli mei, nolite verecundari ire pro eleemosyna quia Dominus pro nobis se fecit (cfr. 2Cor 8,9) pauperem in hoc mundo, cujus exemplo elegimus viam verissimae paupertatis.
6 Haec est enim hereditas nostra quam acquisivit et reliquit nobis Dominus Jesus Christus et omnibus qui suo exemplo volunt vivere in sanctissima paupertate.
7 In veritate dico vobis quod multi ex nobilioribus et sapientioribus hujus saeculi venient ad istam congregationem, et pro magno honore et gratia habebunt ire pro eleemosyna.
8 Ite ergo confidenter et animo gaudenti pro eleemosyna cum benedictione Dei; et magis libere et gaudenter ire debetis pro eleemosyna quam ille qui de una nummata afferret centum denarios;
9 quoniam offeretis illis amorem Dei a quibus petetis eleemosynam, dicentes: Amore Domini Dei facite nobis eleemosynam, cujus comparatione nihil est caelum et terra”.
10 Quia vero pauci adhuc erant fratres, non poterat illos binos mittere, sed unumquemque separatim misit (cfr. Luc 10,1) per illa castella et villas.
11 Et factum est, cum redirent cum eleemosynis quas invenerant, unusquisque ostendebat beato Francisco eleemosynas suas, quas acquisiverat. Et dicebat unus alteri: “Ego majorem eleemosynam acquisivi quem tu”.
12 Et ex hoc gavisus est beatus Franciscus cernens eos ita hilares et jucundos; et ex tunc quilibet libentius petebat licentiam eundi pro eleemosyna.

Caput l9.
Quod nolebat fratres esse providos et sollicitos de crastino. 


1 Eodem tempore cum esset beatus Franciscus cum fratribus suis quos tunc habebat, in tanta puritate vivebat cum eis ut sanctum evangelium in omnibus et per omnia ad litteram observarent,
2 ab illa scilicet die qua revelavit ei Dominus ut ipse et fratres ejus viverent secundum formam sancti evangelii.
3 Unde prohibuit fratri qui faciebat coquinam fratribus ne poneret legumina de sero in aqua calida, quando debebat ea dare fratribus ad manducandum die sequenti, sicut consuetum est:
4 ut observarent illud verbum sancti evangelii: Nolite solliciti esse de crastino (cfr. Mat 6,34).
5 Et ita frater ille differebat ponere ea ad mollificandum post matutinum, quando jam inchoatus erat ipse dies in quo debebant manducari.
6 Propter quod per longum tempus multi fratres in pluribus locis hoc observaverunt, nolentes plures eleemosynas acquirere vel recipere quam essent eis necessariae per unum diem, maxime in civitatibus.

Caput 20.
Qualiter reprehendit fratres verbo et exemplo qui paraverant mensam sumptuose in die nativitatis Domini propter ministrum qui aderat. 


1 Cum quidam minister fratrum venisset ad beatum Franciscum causa celebrandi festum nativitatis Domini cum eo in loco fratrum de Reate,
2 fratres, occasione ministri et festi, paraverunt mensas aliqualiter honorifice et curiose ipso die nativitatis, superponentes tobaleas pulchras et albas et vasa vitrea.
3 Descendens autem beatus Franciscus de cella ad comedendum vidit mensas in alto positas et ita curiose paratas.
4 Tunc statim ivit secreto, et tulit capellum et baculum cujusdam pauperis qui illuc venerat ipso die, et advocans unum de sociis suis submissa voce, exivit foras ostium loci, ignorantibus fratribus de domo.
5 Socius autem remansit intus juxta ostium; fratres vero interim intraverunt ad mensam, nam beatus Franciscus ordinaverat ut fratres non exspectarent eum quando non veniebat statim hora comestionis.
6 Cumque stetisset aliquantulum foras, pulsavit ostium, et socius ejus statim aperuit ei; et veniens, cum capello post dorsum et baculo in manibus, ivit ad ostium domus in qua fratres comedebant, sicut peregrinus et pauper, et clamavit dicens: “Amore Domini Dei facite eleemosynam isti pauperi peregrino et infirmo!”.
7 Minister autem et alii fratres statim cognoverunt eum. Et respondit illi minister: “Frater, nos etiam pauperes sumus, et cum simus multi, necessariae sunt nobis eleemosynae quas habemus;
8 sed amore illius Domini quem nominasti intres domum, et dabimus tibi de eleemosynis quas Dominus dedit nobis”.
9 Et cum intrasset et staret ante mensam fratrum, minister dedit ei scutellam in que comedebat et de pane similiter. Et accipiens, humiliter sedit in terra, juxta ignem, coram fratribus sedentibus ad mensam.
10 Et suspirans, dixit ad fratres: “Cum viderem mensam honorifice et curiose paratam, consideravi quod non erat mensa Pauperum religiosorum qui quotidie vadunt ostiatim pro eleemosyna;
11 nobis enim, carissimi, magis convenit sequi exemplum humilitatis et paupertatis Christi quam aliis religiosis, quia ad hoc vocati sumus et professi sumus coram Deo et hominibus.
12 Unde modo videtur mihi quod sedeam sicut frater Minor: nam festivitates Domini et aliorum sanctorum magis honorantur cum inopia et paupertate, per quam ipsi sancti lucrati sunt caelum, quam cum curiositate et superfluitate, per quam anima elongatur a caelo”.
13 Ex hoc autem verecundati sunt fratres, considerantes quod ipse puram veritatem dicebat. Et quidam ex eis coeperunt fortiter lacrimari, attendentes quomodo sedebat in terra, et quod ita sancte et honeste voluit eos corrigere et docere.
14 Admonebat enim fratres ut ita humiles et honestas mensas haberent quod inde saeculares possent aedificari, et si aliquis pauper superveniret vel invitaretur a fratribus, posset sedere aequaliter juxta eos, et non pauper in terra et fratres in alto.

Caput 21.
Qualiter dominus Ostiensis ploravit et aedificatus foitide paupertate fratrum tempore capituli. 


1 Dominus Ostiensis, qui fuit postea papa Gregorius, cum venisset ad capitulum fratrum apud Sanctam Mariam de Portiuncula, intravit domum ut videret dormitorium fratrum, cum multis militibus et clericis.
2 Et videns quod fratres jacebant in terra, et nihil habebant subtus, nisi modicum de palea et quasdam cultras pauperculas et fractas quasi totas et cervicalia nulla, coepit fortiter lacrimari coram omnibus,
3 dicens: “Ecce hic dormiunt fratres! Nos vero miseri tot superfluitatibus utimur! Quid ergo erit de nobis (cfr. Mat 19,27) ?”
4 Unde ipse et omnes alii fuerunt valde aedificati. Mensam etiam nullam vidit ibi, quia fratres comedebant in terra; nam quamdiu vixit beatus Franciscus omnes fratres semper comedebant in terra in loco illo.

Caput 22.
Qualiter milites invenerunt necessaria petendo eleemosyna ostiatim, juxta consilium beati Francisci.

1 Cum beatus Franciscus esset in loco Bagnareae, super civitatem Nucerii, coeperunt pedes ejus fortius intumescere ex infirmitate hydropisis, et graviter infirmatus est ibi.
2 Quod cum audissent homines de Assisio, venerunt festinanter quidam milites ad locum illum ut ducerent ipsum Assisium, timentes ne ibi moreretur, et alii haberent sanctissimum corpus ejus.
3 Dum autem ducerent eum, requieverunt in quodam castro de comitatu Assisii, ut ibi pranderent; et beatus Franciscus quievit in domo cujusdam pauperis hominis qui libenter et laetanter suscepit eum.
4 Milites vero iverunt per castrum ut emerent sibi necessaria et non invenerunt. Et reversi sunt ad beatum Franciscum, dicentes ei quasi solatiando: “Oportet, fratres, ut detis nobis de eleemosynis vestris, quia nihil habere possumus ad emendum!”.
5 Et ait illis beatus Franciscus cum magno fervore spiritus: “Ideo non invenistis quia confiditis in vestris muscis (id est in denariis), et non in Deo (cfr. Mat 27,43)!
6 Sed revertimini ad domos per quas ivistis quaerendo ad emendum; et deposita verecundia quaeratis ibidem eleemosynas amore Domini Dei: et Spiritu sancto inspirati dabunt vobis abundanter”.
7 Iverunt ergo et petierunt eleemosynas, sicut dixit eis beatus Franciscus; et cum magna laetitia et abundantia dederunt eis de rebus quas habebant illi a quibus eleemosynas postulabant.
8 Et cognoscentes hoc eis accidisse miraculose, cum magno gaudio ad beatum Franciscum laudantes Dominum sunt reversi (cfr. Luc 24,52-53; Act 1,12).
9 Sic itaque beatus Franciscus pro magna nobilitate et dignitate habebat, secundum Deum et secundum mundum petere eleemosynas amore Domini Dei;
10 quia omnia quae Pater caelestis pro utilitate hominis creavit, propter amorem dilecti Filii sui dignis et indignis post peccatum gratis pro eleemosyna sunt concessa.
11 Dicebat enim quod libentius et jucundius debet petere servus Dei eleemosynas amore Domini Dei quam ille qui pro sua largitate et curialitate iret dicendo.
12 “Quicumque dabit mihi talem nummatam valentem unum solum denarium, dabo sibi mille marcas auri: nam servus Dei, petendo eleemosynam offert amorem Dei illis a quibus petit, in cujus comparatione omnia quae sunt in caelo et in terra nihil sunt”.
13 Unde antequam fratres essent multiplicati, et etiam postquam multiplicati fuerunt, cum iret per mundum praedicando et invitaretur ab aliquo, quantumcumque nobili et divite, ut comederet et hospitaretur apud eum;
14 semper, hora comestionis, ibat pro eleemosyna, priusquam iret ad domum illius, propter bonum exemplum fratrum et dignitatem dominae paupertatis.
15 Et multoties dicebat ei qui invitaverat ipsum: “Ego nolo dimittere dignitatem meam regalem et hereditatem ac professionem meam et fratrum meorum (videlicet ire pro eleemosyna ostiatim)”.
16 Et aliquando ibat cum eo ipse qui invitaverat eum, et eleemosynas quas acquirebat beatus Franciscus ille accipiebat, et propter ejus devotionem pro reliquiis reponebat.
17 Qui scripsit haec, vidit hoc multoties et testimontum perhibet de iis (cfr. Ioa 21,24)

Caput 23.
Qualiter ivit pro eleemosyna priusquam intraret ad mensam cardinalis. 


1 Quodam tempore cum beatus Franciscus visitasset dominum Ostiensem, qui postea fuit papa Gregorius, in hora comestionis, quasi furtive, ivit pro eleemosynis ostiatim; et cum reversus fuisset, jam intraverat ad mensam dominus Ostiensis cum multis militibus et nobilibus.
2 Accedens autem beatus Franciscus, posuit super mensam coram cardinali illas eleemosynas quas invenerat, et intravit ad mensam juxta ipsum, quia volebat quod semper beatus Franciscus sederet ad mensam juxta eum.
3 Et verecundatus fuit inde aliquantulum cardinalis, eo quod iverat pro eleemosynis et posuerat eas super mensam, sed nihil dixit ei tunc propter recumbentes.
4 Cumque comedisset aliquantulum, beatus Franciscus accepit de suis eleemosynis et cuilibet militi et capellanis domini cardinalis misit parum ex parte Domini Dei.
5 Qui omnes cum magna reverentia et devotione accipiebant, extrahentes sibi caputia et infulas; et alii comedebant, et alii reponebant propter ejus devotionem.
6 Ex hoc autem gavisus est valde dominus Ostiensis, propter illorum devotionem, maxime quia illae eleemosynae non erant de pane frumenti.
7 Post comestionem vero intravit cameram suam, ducens secum beatum Franciscum. Et elevans brachia sua amplexatus est beatum Franciscum cum nimio gaudio et exsultatione, dicens ei:
“8 Quare, frater mi, simplizone, fecisti hodie mihi verecundiam, ut veniens ad domum meam, quae est domus fratrum tuorum, ires pro eleemosynis?”.
9 Respondit ei beatus Franciscus: “Immo, domine, exhibui vobis maximum honorem, quoniam cum subditus facit officium suum et implet obedientiam domini sui, facit honorem domino suo”.
10 Et ait: “Me oportet esse formam et exemplum pauperum vestrorum, maxime quia scio quod in hac religione fratrum sunt et erunt fratres, Minores nomine et opere, qui, propter amorem Domini Dei et sancti Spiritus unctionem quae docebit eos de omnibus (cfr. 1Ioa 2,27), humiliabuntur ad omnem humilitatem et subjectionem et servitium fratrum suorum;
11 sunt etiam et erunt de illis qui, aut verecundia detenti, aut propter malum usum, dedignantur et dedignabuntur se humiliare et inclinare ad eundum pro eleemosynis, et facere alia opera servilia,
12 propter quod oportet me opere docere eos qui sunt et erunt in religione, ut in hoc saeculo et in futuro sint inexcusabiles (cfr. Rom 1,20) coram Deo.
13 Existens ergo apud vos, qui estis dominus et apostolicus noster, et apud altos magnates et divites hujus saeculi, qui propter amorem Domini Dei, cum multa devotione non solum me recipitis in domos vestras, sed etiam ad hoc me compellitis, nolo verecundari ire pro eleemosynis.
14 Immo volo hoc habere et tenere secundum Deum pro maxima nobilitate et dignitate regali atque honore illius qui
15 Cum esset Dominus omnium
Pro nobis fieri voluit servus omnium.
Et cum esses dives (cfr. 2Cor 8,9) et gloriosus in majestate sua
Venit pauper et despectus in humilitate nostra.
16 Unde volo quod sciant fratres qui sunt et erunt quod pro majori consolatione animae et corporis habeo quando sedeo ad mensam pauperculam fratrum,
17 et video coram me pauperculas eleemosynas quae acquiruntur ostiatim amore Domini Dei, quam cum sedeo ad mensam vestram et aliorum dominorum praeparatam diversis ferculis abundanter.
18 Panis enim eleemosynae est panis sanctus, quem sanctificat laus et amor Dei, quoniam cum frater vadit pro eleemosyna prius debet dicere: Laudatus et benedictus sit Dominus Deus (cfr. Ps 112,1.2: Luc 24,53)! Postea debet dicere: Facite nobis eleemosynam amore Domini Dei”.
19 Et de hujusmodi collatione verborum beati Francisci cardinalis fuit valde aedificatus, et ait illi: “Fili mi, quod bonum est in oculis tuis facias (cfr. 1Re 14,36), quoniam Dominus tecum est (cfr. 2Re 7,3; Luc 1,28), et tu cum ipso”.
20 Nam voluntas beati Francisci fuit, sicut et multoties dixit, quod frater non deberet diu stare quin iret pro eleemosyna, propter meritum magnum et ne verecundaretur postea ire.
21 Immo quanto frater fuerat nobilior et major in saeculo, tanto magis laetabatur et aedificabatur de eo quando ibat pro eleemosyna, et faciebat alia servilia opera quae tunc faciebant fratres.

Caput 24.
De fratre qui nec orabat, nec laborabat et bene comedebat. 


1 In primordio religionis, cum fratres manerent apud Rigum Tortum, prope Assisium, erat inter eos quidam frater qui parum orabat et non laborabat, et pro eleemosyna ire nolebat, et bene comedebat.
2 Considerans haec beatus Franciscus cognovit per Spiritum sanc-tum quod erat carnalis homo, et ait illi: “Vade viam tuam, frater musca, quoniam vis comedere laborem fratrum tuorum, et esse otiosus in opere Dei,
3 sicut apis otiosus et sterilis qui non lucratur, et non laborat, et comedis laborem et lucrum bonarum apum”.
4 Et sic ille ivit viam suam, et quia carnalis erat, non petiit misericordiam nec invenit.

Caput 25.
Qualiter exivit cum fervore ad quemdam pauperem qui ibat cum eleemosynis laudando Deum. 


1 Alio quoque tempore, existente beato Francisco apud Sanctam Mariam de Portiuncula, quidam pauper spiritualis valde veniebat per stratam, revertens de Assisio cum eleemosyna, et ibat alta voce laudando Deum cum magna jocunditate.
2 Cum autem appropinquasset ecclesiae Sanctae Mariae, audivit eum beatus Franciscus; qui statim cum maximo fervore et gaudio exivit ad eum, occurrens sibi in via; et cum magna laetitia osculans humerum ejus, ubi apportabat peram cum eleemosyna, accepit peram de humero ejus, et imposuit eam humero suo,
3 et sic apportavit ipsam in domum fratrum, et coram fratribus dixit: “Sic volo quod frater meus vadat et revertatur cum eleemosyna laetus et gaudens et laudans Deum”.

Caput 26.
Quod revelatum fuit sibi a Domino ut vocarentur fratres Minores et quod annuntiarent pacem et salutem. 


1 Quadam vice dixit beatus Franciscus: “Religio et vita fratrum Minorum est quidam pusillus grex (cfr. Luc 121,32) quem filius Dei in hac novissima hora (cfr. 1Ioa 2,18) postulavit patri suo caelesti, dicens:
“2 Pater, vellem quod faceres et dares mihi unum novum et humilem populum in hac novissima hora (cfr. 1Ioa 2,18), qui esset dissimilis in humilitate et paupertate ab omnibus aliis qui praecesserunt, et esset contentus habere me solum”.
3 Et ait pater dilecto filio suo: “Fili mi, factum est quod postulasti”.
4 Unde dicebat beatus Franciscus quod ideo Dominus voluit et revelavit ei ut vocarentur fratres Minores, quia iste est populus pauper et humilis quem filius Dei postulavit patri suo,
5 de quo populo ipsemet filius Dei dicit in evangelio: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit patri vestro dare vobis regnum (Luc 112,32).
6 Et iterum: Quod uni ex minoribus iis fratribus meis fecistis, mihi fecistis (cfr. Mat 25,40). Et licet de omnibus pauperibus spiritualibus Dominus hoc intellexerat, praecipue tamen praedixit religionem fratrum Minorum in Ecclesia sua esse venturam.
7 Unde, sicut revelatum fuit beato Francisco ut deberet vocari religio fratrum Minorum, sic fecit scribi in prima regula quam portavit coram domino papa Innocentio III, qui eam approbavit et concessit, et postea in consistorio omnibus annuntiavit.
8 Similiter et salutationem quam fratres debebant dicere, Dominus ei revelavit, sicut fecit scribi in testamento, dicens: “Dominus mihi revelavit ut deberem dicere pro salutatione: Dominus det tibi pacem (cfr. Num 6,26; 2The 3,16)”.
9 Unde, in principio religionis, dum iret cum quodam fratre qui fuit unus ex duodecim primis, ille frater salutabat viros et mulieres per viam et eos qui erant in agris, dicens: “Dominus det vobis pacem”.
10 Et quia homines non audierant adhuc fieri ab aliquibus religiosis talem salutationem, inde plurimum mirabantur. Immo aliqui quasi cum indignatione, dicebant eis: “Quid sibi vult ista talis salutatio (cfr. Luc 1,29) vestra?”.
11 Ita quod frater ille coepit ex hoc verecundari; unde dixit beato Francisco: “Dimitte me dicere aliam salutationem”.
12Et ait illi beatus Franciscus: “Dimitte illos dicere, quia non percipiunt quae Dei sunt (cfr. 1Cor 2,14). Sed et noli inde verecundari quoniam adhuc nobiles et principes hujus mundi de hac salutatione tibi et aliis fratribus reverentiam exhibebunt.
13 Non enim est magnum si Dominus voluit habere unum novum et parvum populum ab omnibus qui praecesserunt singularem et dissimilem in vita et verbis, qui esset contentus habere ipsum solum altissimum et gloriosum”.


CAPITULUM II 

DE CARITATE ET COMPASSIONE ET CONDESCENSIONE AD PROXIMUM.

Caput 27.
Et primo qualiter condescendit fratri qui moriebatur fame comedendo cum ipso, admonens fratres ut discrete paenitentiam agerent. 


1 Quodam tempore, cum beatus Franciscus coepisset habere fratres, et maneret cum eis apud Rigum Tortum, prope Assisium,
2 accidit ut quadam nocte, quiescentibus omnibus fratribus, circa medium noctis, exclamaret unus ex fratribus, dicens: “Morior! morior!”. Stupefacti autem et territi fratres evigilaverunt omnes.
3 Et exsurgens beatus Franciscus, dixit: “Surgite, fratres, et accendite lumen!”. Et, accenso lumine, dixit: “Quis est ille qui dixit morior?”.
4 Respondit ille frater: “Ego sum”. — Et ait illi: “Quid habes, frater? Quomodo moreris?”. — At ille ait: “Morior fame!”.
5 Tunc beatus Franciscus statim fecit apponi mensam, et sicut homo plenus caritate et discretione, comedit cum eo ne verecundaretur comedere solus; et de voluntate ipsius omnes etiam alii fratres pariter comederunt.
6 Nam ille frater et omnes alii noviter erant conversi ad Dominum et ultra modum sua corpora affligebant.
7 Et post comestionem dixit beatus Franciscus ceteris fratribus: “Fratres mei, ita dico vobis quod unusquisque consideret naturam suam, quia licet aliquis vestrum sustentari valeat pauciori cibo quam alter, nolo tamen quod ille qui indiget majori cibo nitatur imitari illum in hoc,
8 sed naturam suam considerans tribuat corpori suo necessitatem suam, ut sufficiat servire spiritui. Sicut enim a superfluitate comestionis quae obest corpori et animae tenemur nobis cavere, ita etiam a nimia abstinentia, immo magis, quoniam Dominus misericordiam vult et non sacrificium (cfr. Os 6,6; Mat 9,13; 12,7).
3 Et ait: Carissimi fratres, hoc quod feci, videlicet quod propter caritatem fratris mei comedimus pariter cum eo, ne verecundaretur solus comedere, magna necessitas et caritas facere me coegit, sed dico vobis quod de cetero nolo ita facere, quia non esset religiosum, nec honestum:
10 sed volo et praecipio vobis ut quilibet secundum nostram paupertatem suo corpori satisfaciat, sicut ei necesse fuerit”. `
11 Nam primi fratres, et alli qui venerunt post ipsos usque ad magnum tempus, affligebant corpora sua ultra modum cum abstinentia cibi et potus, vigiliis, frigore, asperitate indumenti et labore (cfr. 2Cor 11,27) manuum suarum; portabant subtus ad carnem circulos ferreos et loricas et fortissima cilicia;
12 propter quod sanctus pater, considerans quod hac occasione fratres poterant infirmari, et aliqui jam in parvo tempore erant infirmati, prohibuit in quodam capituIo ut nullus frater portaret subtus ad carnem nisi tunicam.
13 Nos vero qui cum eo fuimus (cfr. 2Pet 1,18) testimonium perhibemus (cfr. Ioa 21,24) de ipso quod licet toto tempore vitae suae circa fratres esset discretus et temperatus, ita tamen quod ipsi fratres in cibis et aliis rebus nullo tempore deviarent a modo paupertatis et honestatis nostrae religionis,
14 ipse pater sanctissimus nihilominus, a principio suae conversionis usque ad finem vitae suae, corpori suo fuit austerus, quamvis naturaliter esset debilis et in saeculo non posset vivere nisi delicate.
15 Unde, quodam tempore, considerans quod fratres jam excedebant modum paupertatis et honestatis in cibis et in omnibus rebus, in quadam sua praedicatione, quam fecit aliquibus fratribus in persona omnium fratrum, dixit:
16 “Non putant fratres quod corpori meo necessaria esset pietantia; sed, quia oportet me esse formam et exemplum omnium fratrum, volo uti et esse contentus paucis et pauperculis cibis, et omnibus rebus aliis uti secundum paupertatem, atque sumptuosa et delicata penitus abhorrere”.


Caput 28.
Qualiter condescendit fratri infirmo comedendo uvas cum eo.

1 Alio tempore, dum esset beatus Franciscus apud eumdem locum, quidam frater spiritualis et antiquus in religione erat ibi infirmus et debilis valde.
2 Quem considerans beatus Franciscus pietate motus est super eum (cfr. Luc 7,13); sed — quia tunc fratres, sani et infirmi, cum magna hilaritate utebantur paupertate pro abundantia, et in suis infirmitatibus non utebantur medicinis, nec etiam requirebant, sed potius quae erant contraria corpori libentius assumebant —
3 dixit intra se beatus Franciscus: “Si iste frater summo mane manducaret de uvis maturis, credo quod prodesset ei”.
4 Et sicut cogitavit, ita fecit. Surrexit enim quadam die summo mane, et vocavit illum fratrem secreto, et duxit eum in vineam quamdam quae erat juxta locum.
5 Et elegit unam vitem in qua erant bonae uvae ad manducandum, et sedens juxta vitem (cfr. Mic 4,4) cum illo fratre, coepit comedere de uvis, ne ipse frater verecundaretur comedere solus.
6 Et manducantibus illis liberatus est frater ille, et Dominum pariter laudaverunt.
7 Unde ipse frater toto tempore vitae suae recordatus est illius misericordiae et pietatis quam ostendit et fecit ei pater sanctissimus, atque cum magna devotione et lacrimarum effusione hoc inter fratres saepius referebat.

Caput 29.
Qualiter nudavit se et socium ut vestiret pauperculam vetulam. 


1 Apud CeIanum, tempore hiemali, cum beatus Franciscus haberet pannum plicatum in modum mantelli, quem sìbi accommodaverat quidam amicus fratrum, occurrit ei quaedam vetula, petens eleemosynam (cfr. Act 3,2).
2 Qui statim pannum solvit a collo, et licet esset alienus dedit pauperi vetulae, dicens: “Vade, et fac tibi tunicam, quia satis indiges”.
3 Arrisit vetula et stupefacta, nescio timore an gaudio, pannum de manibus ejus sumpsit, et ne mora periculum repetitionis traheret, cucurrit velocius, et pannum cum forficibus incidit.
4 Cum autem invenisset pannum non sufficere sibi pro tunica, ad primam benignitatem sancti patris recurrit, indicans ei pannum pro tunica nimis modicum exstitisse.
5 Vertit sanctus oculos ad socium, qui tantumdem pannum portabat ad dorsum, et ait illi: “Audis quid haec paupercula dicit? Amore Dei sustineamus algorem, et da isti pauperculae illum pannum, ut ejus tunica compleatur”.
6 Et statim, sicut dederat ipse, dedit et socius. Sicque uterque nudus remanet ut paupercula vestiatur.

Caput 30.
Quod reputabat furtum non dare mantellum magis egenti. 


1 Cum semel reverteretur de Senis, pauperem quemdam obvium habuit, et ait socio: “Oportet ut reddamus mantellum pauperculo cujus est; mutuo enim ipsum accepimus (cfr. Luc 6,34), donec pauperiorem nobis inveniremus”.
2 Socius autem, considerans pii patris necessitatem, pertinaciter obsistebat ne provideret alteri, se neglecto.
3 Cui dixit sanctus: “Ego nolo esse fur (cfr. Ioa 12,6), nam pro furto nobis imputaretur si non daremus ipsum magis egenti”. Sicque pater pius mantellum pauperi condonavit.

Caput 31.
Qualiter dedit pauperi mantellum novum cum pacto. 


1 Apud Cellam de Cortona portabat beatus Franciscus novum mantellum, quem pro ipso fratres acquisiverant studiose. Venit pauper ad locum, plorans uxorem mortuam et familiam pauperculam derelictam (cfr. Ps 10,4).
2 Cui sanctus compatiens, ait: “Hunc mantellum do tibi tali pacto ut nulli reddas ipsum, nisi bene emat et solvas tibi”.
3 Quod audientes fratres cucurrerunt ad pauperem, ut mantellum auferrent eidem.
4 Sed pauper, in vultu sancti patris audaciam sumens (cfr. 2Par 17,6), ipsum junctis manibus ut proprium defendebat. Finaliter fratres redimerunt mantellum, procurantes pauperi pretium debitum exhiberi.


Caput 32.
Qualiter quidam pauper virtute eleemosynae beati Erancisci remisit injurias et odium domino suo.

1 Apud Collem, comitatus Perusii, beatus Franciscus reperit quemdam pauperem quem prius noverat in saeculo; dixitque ad eum: “Frater, qualiter te habes?”.
2 At ille, irato animo coepit contra dominum suum maledicta proferre, dicens: “Gratia domini mei, cui Dominus maledicat (cfr. Gen 5,29), non possum me habere nisi male (cfr. Mat 4,24), eo quod abstulit mihi omnia mea!”.
3 Videns autem beatus Franciscus ipsum in odio mortali persistere, miseratus animam ejus, ait illi: “Frater, indulgeas domino tuo, amore Dei, ut liberes animam tuam (cfr. Est 4,13), et possibile est quod ipse tibi ablata restituat (cfr. Ex 22,12); alioquin, et res tuas perdidisti, et animam tuam perdes (cfr. Luc 9,24)”.
4 Et ille dixit: “Non possum penitus indulgere nisi prius ea quae abstulit reddat mihi”. — Tunc beatus Franciscus dixit ei: “Ecce do tibi hunc mantellum, et precor te ut indulgeas domino tuo, amore Domini Dei”.
5 Et statim dulcoratum est cor ejus, ac beneficio provocatus remisit injurias domino suo.

Caput 33.
Qualiter misit mantellum mulieri pauperculae quae patiebatur in oculis sicut ipse. 


1 Quaedam mulier paupercula de Machilone venit Reate, propter infirmitatem oculorum; cum autem venisset medicus ad beatum Franciscum, dixit ei: “Frater, quaedam mulier, infirma oculis, venit ad me; quae tantum est pauper quod oportet me dare sibi expensas”.
2 Quo audito, statim pietate motus est super eam (cfr. Luc 7,13), et advocans unum de fratribus qui erat ejus guardianus, dixit ei: “Frater guardiane, oportet nos reddere alienum”.
3 Qui ait: “Quid est istud alienum, frater?”. — At ille dixit: “Istum mantellum, quem accepimus mutuo (cfr. Luc 6,34) ab illa muliere paupercula et infirma, oportet nos reddere sibi”. — Et ait illi guardianus ejus: “Frater, quod tibi melius videtur hoc facias”.
4 Tunc beatus Franciscus cum hilaritate vocavit quemdam spiritualem hominem familiarem sibi, et dixit ei: “Tolle hunc mantellum et XII panes cum eo, et vade ad illam mulierem pauperculam infirmam oculis quam tibi ostendet medicus,
5 et dic ei: “Pauper homo cui accommodasti hunc mantellum gratias tibi refert de mutuatione mantelli; tolle quod tuum est (cfr. Mat 20,14)”.
6 Ivit ergo ille et dixit mulieri omnia quae dixerat ei beatus Franciscus. Illa vero putans sibi illudi, cum timore et verecundia dixit ei: “Dimitte me in pace (cfr. 1Re 20,13); nescio enim quid dicis (cfr. Mat 26,70)”.
7 Ille autem posuit mantellum et XII panes in manibus ejus. Ipsa vero considerans quod in veritate hoc diceret, cum timore et reverentia accepit ea, gaudens et laudans Dominum.
8 Et timens ne sibi auferretur, surrexit nocte occulte, et ad domum suam cum laetitia est reversa. Beatus autem Franciscus jam ordinaverat cum guardiano ut quotidie, dum ibi maneret, daret illi expensas.
9 Unde nos qui fuimus cum (cfr. 2Pet 1,18) eo testimonium perhibemus de 9cfr. Ioa 21,24) ipso quod tantae caritatis erat et pietatis infirmis et senis, non solum erga fratres suos sed etiam erga alios pauperes sanos et infirmos,
10 quod necessaria sui corporis quae fratres aliquando cum magna sollicitudine et labore acquirebant, prius nobis blandiens, ne inde turbaremur, cum multa laetitia interiori et exteriori dabat ipsis pauperibus, subtrahendo ea sibi, etiam si ei valde necessaria erant.
11 Et propter hoc generalis minister et guardianus ejus praeceperant ei ut nulli fratri tunicam suam daret sine eorum licentia.
12 Nam fratres propter devotionem aliquando petebant sibi tunicam, et ipse statim dabat eis; aliquando autem dividebat eam, et partem dabat et partem sibi retinebat, quia non portabat nisi unam tunicam.

Caput 34.
Qualiter dedit tunicam fratribus petentibus eam amore Dei 


1 Unde, quodam tempore, dum iret per quamdam provinciam praedicando, obviaverunt ei duo fratres Francigenae; qui, cum habuissent de ipso magnam consolationem, finaliter petierunt ei tunicam suam, amore Dei.
2 Ipse autem statim ut audivit amore Dei, exuit se tunicam, et dedit eis, manens nudus per aliquam horam.
3 Nam cum sibi allegabatur amore Dei, sive corda, sive tunica, sive aliquid aliud peteretur, nunquam alicui denegabat; immo displicebat sibi valde, et saepe arguebat fratres, cum audiret eos pro qualicumque re amore Dei inutiliter nominare.
4 Dicebat enim: “Tam altissimus et pretiosissimus est amor Dei quod nunquam deberet, nisi raro et in magna necessitate, cum multa reverentia, nominari”.
5 Unus autem ex illis fratribus exuit se tunicam suam et dedit ei.
6 Similiter cum dabat tunicam vel partem ejus alicui, sustinebat inde magnam necessitatem et tribulationem, quoniam non poterat tam cito habere vel facere fieri aliam,
7 maxime quia semper volebat habere pauperculam tunicam, de pettis repetiatam, quandoque intus et foris; immo nunquam aut raro volebat portare tunicam de novo panno; sed acquirebat ab aliquo fratre tunicam eius, quam ille portaverat per aliquod tempus.
8 Et etiam quandoque accipiebat ab uno fratre partem tunicae suae et ab alio alteram partem. Interius vero, propter suas multas infirmitates et frigiditates stomachi et splenis, aliquando repetiabat eam de panno novo.
9 Et hunc modum paupertatis in vestimentis suis tenuit et observavit usque ad illum annum quo migravit ad Dominum;
10 nam paucis diebus ante obitum suum, quia erat hydropicus et quasi totus desiccatus, et propter alias plures infirmitates quas habebat, fecerunt ei fratres plures tunicas, ut propter necessitatem die noctuque tunica mutaretur.

Caput 35.
Qualiter voluit occulte dare pauperi petiam. 


1 Alia vice venit quidam pauper ad locum ubi erat beatus Franciscus, et petiit a fratribus, amore Dei, aliquam petiam panni.
2 Quod audiens, beatus Franciscus dixit cuidam fratri: “Quaeras per domum, si potes invenire aliquam petiam vel pannum, et da illi pauperi”. Et circuiens totam domum frater ille dixit se non invenire.
3 Ut autem non reverteretur vacuus pauper (cfr. Sir 29,12) ille, ivit beatus Franciscus, occulte propter guardianum, ne prohiberet ei;
4 et tulit cultellum, et, sedens in loco secreto, coepit tollere quamdam petiam tunicae suae quae erat interius suta, volens dare ipsam illi pauperi occulte.
5 Sed guardianus hoc sentiens, statim ivit ad eum, et prohibuit ut non daret; maxime quia tunc erat magnum frigus et ipse infirmus et frigidus erat valde.
6 Dixit ergo ei beatus Franciscus: “Si vis ut non dem illi petiam istam, oportet omnino ut aliquam petiam facias dari fratri pauperi”. Et sic fratres illi dederunt pauperi aliquem pannum de indumentis suis occasione beati Francisci.
7 Cum enim iret per mundum praedicando, sive pedes, sive in asino, postquam coepit infirmari, vel in equo in maxima et strictissima necessitate, quia aliter noluit equitare, et hoc parum ante obitum suum,
8 si aliquis frater accommodabat sibi aliquem mantellum, nolebat illum accipere, nisi tali modo quod posset ipsum dare cuicumque pauperculo obvianti sibi vel venienti ad eum, dummodo spiritus ejus testimonium perhiberet (cfr. Ioa 1,7) ei quod necessarius esset illi.

Caput 36.
Qualiter dixit fratri Aegidio, priusquam esset reeeptus, ut daret mantellum suum cuidam pauperi. 


1 In primordio religionis cum maneret apud Rivum Tortum cum duobus fratribus quos tantum tunc habebat, ecce quidam, nomine Aegidius, qui fuit tertius frater, venit de saeculo ad ipsum ut reciperet vitam ejus.
2 Cumque sic maneret ibidem per aliquos dies, indutus pannis quos de saeculo apportaverat, accidi