Legenda Maior Sancti Francisci


OPUSCULUM SECUNDUM


Caput VIII - De pietatis affectu et quomodo ratione carentia 
videbantur ad ipsum affici.


1

1 Pietas vera, quae secundum Apostolum ad omnia (cfr. 1Tim 4,8) valet, adeo cor Francisci repleverat ac penetraverat viscera, ut totum videretur virum Dei in suum dominium vindicasse.
2 Haec est, quae ipsum per devotionem sursum agebat in Deum, per compassionem transformabat in Christum, per condescensionem inclinabat ad proximum et per universalem conciliationem ad singula refigurabat ad innocentiae statum.
3 Cumque per hanc pie moveretur ad omnia, specialiter tamen animas Christi Iesu sanguine pretioso redemptas, cum cerneret inquinari aliqua sorde peccati, tanta miserationis teneritudine deplorabat, ut eas tamquam mater in Christo quotidie parturiret.
4 Et haec penes ipsum causa praecipua venerandi verbi Dei ministros, quod semen fratri suo defuncto, Christo videlicet pro peccatoribus crucifixo, per ipsorum conversionem et pia sollicitudine suscitent (cfr. Deut 25,5) et sollicita pietate gubernent.
5 Istiusmodi miserationis officium Patri misericordiarum (cfr. 2Cor 1,3) omni sacrificio firmabat acceptius, maxime si studio fuerit perfectae caritatis impensum, ut ad id laboretur magis exemplo quam verbo, magis lacrimosa prece quam loquaci sermone.
2
1 Plangendum proinde dicebat praedicatorem tamquam vera pietate privatum, sive qui in praedicatione non animarum quaerit salutem, sed propriam laudem, sive qui pravitate destruit vitae quod aedificat veritate doctrinae.
2 Praeferendum huic dicebat fratrem simplicem et elinguem, qui bono exemplo alios provocaret ad bonum.
3 Illud quoque verbum: Donec sterilis peperit plurimos cfr. 1Re 2,5), taliter exponebat: ”Sterilis”, inquit, ”est frater pauperculus, qui generandi in Ecclesia filios non habet officium.
4 Hic pariet in iudicio plurimos, quia quos nunc privatis orationibus convertit ad Christum, suae gloriae tunc index adscribet.
5 Quae multos habet filios infirmabitur (cfr. 1Re 2,5), quia praedicator vanus et loquax, qui multis nunc quasi sua virtute genitis gaudet, cognoscet tunc, se nil proprii habere in eis”.
3
1 Cum igitur animarum salutem viscerosa pietate appeteret et fervida aemulatione zelaret, suavissimis se dicebat repleri odoribus (cfr. Ex 29,18) et quasi unguento pretioso (cfr. Ioa 112,3) liniri, cum sanctorum fratrum per orbem distantium odorifera fama multos audiret ad viam veritatis induci.
2 Ex talium auditu exsultabat in spiritu, benedictionibus omni acceptione dignissimis (cfr. Tit 1,15) fratres illos accumulans, qui verbo vel opere ad Christi amorem inducerent peccatores.
3 Sic etiam qui religionem sacram iniquis violarent operibus, maledictionis eius gravissimam incurrebant sententiam:
4 ”A te”, inquit, ”sanctissime Domine, et a tota caelesti curia et a me parvulo tuo sint maledicti, qui suo malo exemplo confundunt et destruunt quod per sanctos fratres Ordinis huius aedificasti et aedificare non cessas!”.
5 Tanta frequenter afficiebatur moestitia super scandalo pusillorum, ut deficere se putaret, nisi divinae fuisset clementiae consolatione suffultus.
6 Cum autem semel malis turbatus exemplis, anxio spiritu misericordem Patrem precaretur pro filiis, responsum huiusmodi reportavit a Domino:
7 ”Cur tu, pauper homuncio, conturbaris? An ego te super religionem meam sic pastorem institui, ut me principalem nescias esse patronum?
8 Hominem simplicem ad hoc te constitui, ut quae in te fecero, non humanae industriae, sed supernae gratiae adscribantur.
9 Ego vocavi, servabo et pascam (cfr. Is 48,15; Apoc 3,10), et aliis excidentibus altos subrogabo, ita ut, si nati non fuerint (cfr. Mat 26,24), faciam illos nasci, et quantiscumque fuerit impulsibus paupercula haec concussa religio, salva semper meo munere permanebit”.
4
1 Detractionis quoque vitium inimicum fonti pietatis et gratiae tamquam serpentinum abhorrebat morsum et atrocissimam pestem et piissimo Deo abominabile fore firmabat, pro eo quod detector animarum sanguine pascitur, quas gladio linguae (cfr. Ps 56,5) necat.
2 Audiens semel fratrem quemdam denigrare famam alterius, conversus ad vicarium suum dixit:
3 ”Surge, surge, discute diligenter, et si accusatum fratrem innocentem repereris, accusantem dura correctione cunctis redde notabilem!”.
4 Nonnumquam vero eum qui fratrem suum famae gloria spoliaret, indicabat habitu spoliandum, nec ad Deum oculos posse levare (cfr. Luc 18,13), nisi prius quod abstulerat reddere pro posse curaret.
5 ”Tanto maior est”, aiebat, ”detractorum impietas quam latronum, quanto lex Christi, quae in observantia pietatis impletur, magis animarum quam corporum nos adstringit optare salutem”.
5
1 Afflictis quoque qualicumque corporali molestia mira compassionis teneritudine condescendens, si quid penuriae, si quid defectus in aliquo cerneret, pii cordis dulcedine regerebat in Christum.
2 Sane clementiam habebat ingenitam, quam superinfusa Christi pietas duplicabat.
3 Itaque liquescebat animus eius ad pauperes et infirmos, et quibus non poterat manum, exhibebat affectum.
4 Contigit semel, ut pauperi cuidam eleemosynam importune petenti unus e fratribus durius responderet.
5 Quod audiens pauperum pius amator, fratri praecepit, ut ad illius pauperis pedes se nudatum prosterneret, proclamaret culpabilem, orationis suffragium postularet et veniam.
6 Quod cum ille fecisset humiliter, dulciter pater adiecit: ”Dum pauperem vides, o frater, speculum tibi proponitur Domini et pauperis Matris eius.
7 In infirmis similiter infirmitates, quas assumpsit, considera!”.
8 Cumque in pauperibus cunctis et ipse christianissimus pauper effigiem Christi prospiceret, si qua etiam necessaria vitae sibi collata fuissent, eis occurrentibus non solum liberaliter conferebat, verum etiam, ac si illorum propria essent, iudicabat esse reddenda.
9 Accidit semel, ut eidem redeunti de Senis pauper quidam occurreret, cum occasione infirmitatis super habitum palliolo quodam esset amictus.
10 Cuius miseria oculo clementi conspecta: ”Oportet”, inquit ad socium, ”ut reddamus mantellum pauperculo isti, nam ipsius est.
11 Mutuo enim ipsum accepimus (cfr. Luc 6,34), donec pauperiorem invenire contingeret”.
12 Socius autem pii patris necessitatem considerans, pertinaciter obsistebat, ne provideret alii, se neglecto.
13 At ille: ”Pro furto mihi”, ait, ”reputo a magno Eleemosynario imputandum, si hoc quod fero, non dedero magis egenti”.
14 Propterea de omnibus, quae sibi dabantur ad necessitatem corporis relevandam, solitus erat a dantibus licentiam petere, ut licite posset, si magis egenus occurreret, erogare.
15 Nulli prorsus rei parcebat, nec mantellis nec tunicis nec libris nec etiam paramentis altaris, quin omnia haec, dum posset, ut pietatis impleret officium, indigentibus largiretur.
16 Pluries, cum oneratis obviaret in via pauperibus, imbecilles humeros illorum oneribus supponebat.
6
1 Consideratione quoque primae originis omnium abundantiore pietate repletus, creaturas quantumlibet parvas fratris vel sororis appellabat nominibus, pro eo quod sciebat eas unum secum habere principium.
2 Illas tamen viscerosius complexabatur et dulcius, quae Christi mansuetudinem piam similitudine naturali praetendunt et Scripturae significatione figurant.
3 Redemit frequenter agnos, qui ducebantur ad mortem, illius memor Agni mitissimi, qui ad occisionem duci (cfr. Is 53,7) voluit pro peccatoribus redimendis.
4 Hospitato quadam vice servo Dei apud monasterium Sancti Verecundi de episcopatu Eugubii, ovicula quaedam agniculum peperit illa nocte.
5 Aderat sus ferocissima, quae vitae innocentis non parcens, rapaci eum morsu necavit.
6 Hoc audito, pius pater mira compassione commotus et Agni sine macula recordatus, lamentabatur pro morte agniculi coram omnibus,
7 dicens (cfr. Gal 2,14): ” Heu me, frater agnicule, animal innocens, Christum hominibus repraesentans, maledicta sit (cfr. Iob 24,18) impia, quae te interfecit, nullusque de ea comedat (cfr. Gen 3,17) homo vel bestia”.
8 Mirabile dictu! Statim infirmari coepit porca malefica et tribus diebus corpoream poenam exsolvens, ultricem tandem pertulit necem.
9 Proiecta autem in vallum monasterii ibique longo tempore iacens, in modum tabulae desiccata, nulli fuit esca famelico.
10 Advertat igitur humana impietas, quali poena sit ferienda finaliter, si tam horrenda morte percussa est ferocitas bestialis;
11 perpendat et fidelis devotio, quam in servo Dei pietas fuerit admirandae virtutis et copiosae dulcedinis, ut ei applauderet suo modo etiam natura brutorum.
7
1 Iter enim faciens iuxta civitatem Senensem, invenit in pascuis magnum ovium gregem.
2 Quas cum benigne, ut erat solitus, salutasset, relicto pastu, cucurrerunt omnes ad eum, levantesque capita sua, erectis in eum luminibus intendebant.
3 Tantum quidem ei fecerunt applausum, ut et pastores mirarentur et fratres, cernentes circa ipsum tam ovium agnos quem ipsos arietes sic mirabiliter exsultantes.
4 Alio quoque tempore apud Sanctam Mariam de Portiuncula quaedam viro Dei fuit ovis oblata, quem propter innocentiae ac simplicitatis amorem, quas ovis natura praetendit, gratanter suscepit.
5 Monebat vir pius oviculam, ut et laudibus divinis intenderet et ab omni fratrum offensa caveret; ovis autem, quasi viri Dei pietatem adverteret, informationem ipsius sollicite observabat.
6 Nam audiens fratres in choro cantare, et ipsa ecclesiam ingrediens, sine alicuius informatione flectebat genua, vocem balatus emittens ante altare Virginis, Matris Agni, ac si eam salutare gestiret.
7 Insuper, et cum elevaretur sacratissimum Christi corpus inter Missarum solemnia, flexis curvabatur poplitibus, tamquam si reverens pecus de irreverentia indevotos argueret Christoque devotos ad Sacramenti reverentiam invitaret.
8 Tempore quodam agniculum in Urbe secum habuerat ob reverentiam illius mitissimi Agni, quem nobili matronae, dominae scilicet Iacobae de Septem Soliis, in suo recessu conservandum commisit.
9 Agnus vero, quasi in spiritualibus eruditus a sancto, dominae ad ecclesiam eunti, stanti et revertenti societate inseparabili cohaerebat.
10 Si matutinali hora domina tardaret exsurgere, agnus consurgens impellebat eam cornulis et balatibus excitabat, gestibus adhortans et nutibus, ut ad ecclesiam properaret.
11 Propter quod agnus, Francisci discipulus, devotionis iam magister effectus, ut mirabilis et amabilis a domina servabatur.
8
1 Alio quoque tempore apud Graecium vivus viro Dei oblatus fuit lepusculus, qui liber in terra positus, cum posset quo vellet effugere, vocante se patre benigno, in sinum illius propero cursu saltavit.
2 Quem ipse pio cordis affectu circumfovens, videbatur eidem competi quasi mater dulcique allocutione commonitum, ne se iterum capi permitteret, liberum abire permisit.
3 Cumque pluries in terra positus ut abscederet, semper in sinum patris rediret, tamquam si sensu quodam occulto cordis ipsius perciperet pietatem, tandem iussu patris a fratribus delatus est ad loca solitudinis tutiora.
4 Modo quoque consimili in insula lacus Perusini cuniculus quidam captus et viro Dei oblatus, cum ceteros fugeret, manibus eius et sinui se domestica securitate commisit.
5 Per lacum Reatinum eidem ad eremum de Graecio properanti piscator unam ex devotione fluvialem obtulit avem.
6 Quam cum libenter susceptam apertis invitaret manibus ad recessum, nec illa vellet abire, erectis in caelum oculis, diu in oratione permansit, et quasi aliunde post longam horam ad se reversus, dulciter iterato mandavit aviculae, ut Dominum laudatura recederet.
7 Suscepta itaque cum benedictione licentia, gestu corporis queddam pratendens gaudium, avolavit.
8 In eodem lacu similiter oblatus fuit ei piscis magnus et vivus, quem more solito fraterno nomine vocans, in aquam reposuit iuxta navem.
9 Piscis vero coram viro Dei in aqua ludebat, et quasi amore ipsius allectus, nullatenus recessit a navi, nisi prius ab eodem cum benedictione licentia sibi data.
9
1 Alio tempore ambulans cum quodam fratre per paludes Venetiarum, invenit maximam avium multitudinem residentium et cantantium in virgultis.
2 Quibus visis, dixit ad socium: ”Sorores aves laudant Creatorem suum; nos itaque in medium ipsarum euntes, laudes et horas canonicas Domino decantemus”.
3 Cumque in medium earum intrassent, non sunt aves motae de foco;
4 et quia propter garritum ipsarum in dicendis horis se mutuo audire non poterant, conversus vir sanctus dixit ad aves: ”Sorores aves, a cantu cessate, donec laudes Deo debitas persolvamus!”.
5 At illae continuo tacuerunt, tamdiu in silentio persistentes, quamdiu, dictis horis spatiose et laudibus persolutis, a sancto Dei cantandi licentiam receperunt.
6 Dante autem eis viro Dei licentiam, statim cantum suum more solito resumpserunt.
7 Apud Sanctam Mariam de Portiuncula iuxta cellam viri Dei super ficum cicada residens et decantans, cum servum Domini, qui etiam in parvis rebus magnificentiam Creatoris admirari didice-rat, ad divinas laudes cantu suo frequentius excitaret, ab eodem quadam die vocata, velut edocta caelitus, super manum volavit ipsius.
8 Cui cum dixisset: ”Canta, soror mea cicada, et Dominum Creatorem tuo jubilo lauda!”, sine mora obediens canere coepit nec destitit, donec iussu patris ad locum proprium revolavit.
9 Mansit autem per octo dies ibidem, quolibet die veniendo, cantando et recedendo eius iussa perficiens.
10 Tandem vir Dei ait ad socios: ”Demus iam sorori nostrae cicadae licentiam; satis enim nos suo cantu laetificans, ad laudes Dei octo dierum spatio excitavit”.
11 Et statim ab eo licentiata recessit nec ultra ibidem apparuit, ac si mandatum ipsius non auderet aliquatenus praeterire.
10
1 Eidem Senis infirmo phasianus quidam de novo captus a nobili quodam transmissus est vivus.
2 Qui continuo, ut virum sanctum audivit et vidit, tanta illi amicabilitate cohaesit, ut nullo modo pateretur ab ipso seiungi.
3 Nam pluribus vicibus extra locellum fratrum in vinea positus, ut abiret, si vellet, rapido semper cursu redibat ad patrem, tamquam si ab eodem omni fuisset tempore educatus.
4 Deinde cuidam collatus viro, qui ex devotione servum Dei visitare solebat, velut sibi molestum foret a pii patris absentari conspectu, escam recusavit omnino.
5 Reportatus tandem ad famulum Dei, statim ut conspexit eumdem, quibusdam hilaritatis praetensis gestibus, avide manducavit.
6 Cum ad eremum pervenisset Alvernae propter quadragesimam celebrandam in honorem Archangeli Michaelis, diversi generis aves circa ipsius cellulam volitantes, concentu sonoro et laetitiae gestibus, quasi de eius adventu gaudentes, patrem pium invitare ac allicere videbantur ad moram.
7 Quo viso, dixit ad socium: ”Cerno, frater, voluntatis esse divinae, quod hic aliquamdiu commoremur; tantum sorores aviculae de nostra videntur praesentia consolari”.
8 Cum igitur contraheret ibi moram, falco ibidem nidificans magno se illi amicitiae foedere copulavit.
9 Nam semper horam nocturno tempore, in qua vir sanctus ad divina officia surgere solitus erat, cantu suo praeveniebat et sono.
10 Quod famulo Dei gratissimum erat, eo quod tanta sollicitudo, quam circa eum gerebat, omnem ab ipso desidiae torporem excuteret.
11 Cum vero servus Christi infirmitate plus solito gravaretur, parcebat falco, nec tam tempestivas indicebat vigilias.
12 Siquidem, velut instructus a Deo (cfr. 2Tim 3,17), circa diluculum suae vocis campanam levi tactu pulsabat.
13 Divinum certe videtur fuisse praesagium tam in exsultatione multimodi generis avium quam in cantu falconis, cum Dei laudator et cultor pennis contemplationis subvectus, tunc foret illic apparitione seraphica sublimandus.
11
1 Moram eo faciente tempore quodam in eremitorio Graecii, loci illius indigenae malis multiplicibus vexabantur.
2 Nam et luporum rapacium multitudo non solum bruta, sed et homines consumebat, et grando annua tempestate blada et vineas devastabat.
3 Dum igitur sic afflictis praeco sacri Evangelii praedicaret, dixit ad eos:
4 ”Ad honorem et laudem omnipotentis Dei fideiubeo vobis, quod pestilentia haec omnis abscedet, et respiciens vos Dominus multiplicabit in temporalibus bonis, si mihi credentes, misereamini vestri, ut, vera confessione praemissa, dignos faciatis poenitentiae fructus (cfr. Mat 3,8).
5 Iterum hoc annuntio vobis quod si beneficiis ingrati ad vomitum conversi fueritis cfr. Prov 26,11), innovabitur plaga, duplicabitur poena, et maior in vos ira desaeviet (cfr. Iods 22,18)”.
6 Ab illa itaque hora, poenitentiam ad exhortationem ipsius agentibus illis, cessaverunt clades, periere pericula, nec molestiae quidquam lupi intulere (cfr. Dan 3,50) vel grandines.
7 Immo, quod maius est, si quando vicinorum arva grando pervaderet, istorum terminis appropinquans, terminabatur ibidem, aut in partem aliam divertebat.
8 Servavit grando, servaverunt et lupi pactionem servi Dei, nec contra pietatis legem in homines ad pietatem conversos attentaverunt amplius desaevire, quamdiu iuxta condictum contra piissimas Dei leges impie non egerunt.
9 Pie igitur sentiendum de pietate viri beati, quae tam mirae dulcedinis et virtutis fuit, ut domaret ferocia, domesticaret silvestria, mansueta doceret et brutorum naturam homini iam lapso rebellem ad sui obedientiam inclinaret.
10 Vere haec est, quae cunctas sibi creaturas confoederans, valet ad omnia, promissionem habens vitae, quae nunc est et futurae (cfr. 1Tim 4,8).


Caput IX - De fervore caritatis et desiderio martyrii.


1

1 Caritatem ferventem, qua Sponsi amicus Franciscus ardebat, quis enarrare sufficiat (cfr. Sir 18,2)?
2 Totus namque quasi quidem carbo ignitus divini amoris flamma videbatur absorptus.
3 Subito enim ad auditum amoris Domini excitabatur, afficiebatur, inflammabatur, quasi plectro vocis extrinsecae chorda cordis interior tangeretur.
4 Talem pro eleemosynis censum offerre nobilem prodigalitatem dicebat, et eos qui minus ipsum quam denarios reputarent, esse stultissimos,
5 pro eo quod solius divini amoris impretiabile pretium ad regnum caelorum sufficiat comparandum, et eius qui nos multum amavit, multum sit amor amandus.
6 Ut autem ex omnibus excitaretur ad amorem divinum, exsultabat in cunctis operibus manuum (cfr. Ps 91,5) Domini et per iucunditatis spectacula in vivificam consurgebat rationem et causam.
7 Contuebatur in pulchris Pulcherrimum et per impressa rebus vestigia prosequebatur (cfr. Iob 23,11) ubique Dilectum, de omnibus sibi scalam faciens, per quam conscenderet ad apprehendendum eum qui est desiderabilis totus (cfr. Cant 5,16; Gen 28,12).
8 Inauditae namque devotionis affectu fontalem illam bonitatem in creaturis singulis tamquam in rivulis degustabat,
9 et quasi caelestem concentum perciperet in consonantia virtutum et actuum eis datorum a Deo, ipsas ad laudem Domini (cfr. Ps 148,1) more prophetae David dulciter hortabatur.
2
1 Christus Iesus crucifixus intra suae mentis ubera ut myrrhae fasciculus iugiter morabatur (cfr. Cant 1,12), in quem optabat per excessivi amoris incendium totaliter transformari.
2 Praerogativa quoque peculiaris devotionis ad ipsum ab Epiphaniae festo usque ad continuos quadraginta dies, eo scilicet tempore, quo Christus latuit in deserto, ad solitudinis loca declinans cellaque reclusus, quanta poterat arctitudine cibi et potus, ieiuniis, orationibus et laudibus Dei sine intermissione vacabat.
3 Tam fervido quidem in Christum ferebatur affectu, sed et Dilectus illi tam familiarem rependebat amorem, ut videretur ipsi famulo Dei quasi iugem prae oculis ipsius Salvatoris sentire praesentiam, sicut aliquando sociis familiariter revelavit.
4 Flagrabat erga Sacramentum Dominici Corporis fervore omnium medullarum, stupore admirans permaximo illam carissimam dignationem et dignantissimam caritatem.
5 Saepe communicabat et tam devote, ut alios devotos efficeret, dum ad immaculati Agni (cfr. 1Pet 1,19) degustationem suavem, quasi spiritu ebrius, in mentis ut plurimum rapiebatur excessum.
3
1 Matrem Domini Iesu indicibili complectebatur amore, eo quod Dominum maiestatis fratrem nobis effecerit, et per eam simus misericordiam consecuti (cfr. 1Pet 2,10).
2 In ipsa post Christum praecipue fidens, eam sui ac suorum advocatam constituit et ad honorem ipsius a festo Apostolorum Petri et Pauli usque ad festum Assumptionis devotissime ieiunabat.
3 Angelicis spiritibus ardentibus igne mirifico ad excedendum in Deum et electorum animas inflammandas inseparabilis erat amoris vinculo copulatus et ob devotionem ipsorum ab Assumptione Virginis gloriosae quadraginta diebus ieiunans (cfr. Mat 4,2) orationi iugiter insistebat.
4 Beato autem Michaeli archangelo, eo quod animarum repraesentandarum haberet officium, speciali erat amore devotior propter fervidum quem habebat zelum ad salutem omnium salvandorum.
5 Ex recordatione sanctorum omnium tamquam lapidum ignitorum (cfr. Ez 28,14) in deificum recalescebat incendium, Apostolos omnes, et praecipue Petrum et Paulum, propter fervidam caritatem, quam habuerunt ad Christum, summa devotione complexans;
6 ob quorum reverentiam et amorem quadragesimae specialis ieiunium Domino dedicabat.
7 Non habebat aliud Christi pauper nisi duo minuta (cfr. Mar 12,42), corpus scilicet et animam, quae posset liberali caritate largiri.
8 Sed haec per amorem Christi sic offerebat continue, ut quasi omni tempore per rigorem ieiunii corpus et per ardorem desiderii spiritum immolaret, exterius in atrio sacrificans holocaustum et in templo interius concremans thymiama (cfr. Ex 30,27.28).
4
1 Sic autem eum caritatis excessiva devotio sursum in divina ferebat, ut eiusdem affectuosa benignitas ad naturae consortes et gratiae dilataret.
2 Quem enim creaturis ceteris germanum pietas cordis effecerat, mirum non est, si Creatoris insignitis imagine et sanguine redemptis (cfr. Apoc 5,9) Auctoris germaniorem Christi caritas (cfr. 2Cor 5,14) faciebat.
3 Non se Christi reputabat amicum, nisi animas foveret, quas ille redemit.
4 Saluti animarum nihil praeferendum esse dicebat, eo maxime probans, quod Unigenitus Dei (cfr. Ioa 3,18) pro animabus dignatus fuerit in cruce pendere.
5 Hinc sibi in oratione luctamen, in praedicatione discursus et in exemplis dandis excessus.
6 Unde quoties austeritas nimia reprehenderetur in ipso, respondebat, se datum aliis in exemplum.
7 Licet enim innocens eius caro, quae iam se sponte subdebat spiritui, nullo propter offensas egeret flagello, tamen exempli causa renovabat illi poenas et onera, custodiens propter alios vias duras (cfr. Ps 16,4).
8 Dicebat enim: ”Si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem in me ipso non habeam et proximis virtutum exempla non monstrem, parum prosum aliis, mihi nihil (cfr. 1Cor 13,1.3)”.
5
1 Ferventi quoque caritatis incendio gloriosum sanctorum Martyrum aemulabatur triumphum, in quibus nec amoris flamma exstingui, nec fortitudo potuit infirmari.
2 Desiderabat propterea et ipse, illa perfecta caritate succensus, quae foras mittit timorem (cfr. 1Ioa 4,18), per martyrii flammam hostiam Domino se offerre viventem (cfr. Rom 12,1), ut et vicem Christo pro nobis morienti rependeret et ad divinum amorem ceteros provocaret.
3 Sexto namque conversionis suae anno, desiderio martyrii flagrans, ad praedicandam fidem christianam et poenitentiam Saracenis et aliis infidelibus ad partes Syriae transfretare disposuit.
4 Cumque navem quamdam, ut illuc tenderet, conscendisset, ventis contrariis (cfr. Mat 14,24; Mar 6,48) flantibus compulsus est in Sclavoniae partibus applicare.
5 Cum igitur moram aliquamdiu contraxisset ibidem, nec invenire posset navem tunc temporis transfretantem: fraudatum se a suo desiderio sentiens, nautas quosdam Anconam tendentes, ut amore Dei eum secum ducerent, exoravit.
6 Verum illis propter expensarum defectum pertinaciter recusantibus, vir Dei plurimum de Domini bonitate confisus, navem cum socio latenter conscendit.
7 Affuit quidam a Deo, ut creditur, pro paupere suo missus, qui secum ferens necessaria victus, quemdam timentem Deum (cfr. Iob 1,1) de navi ad se vocatum sic allocutus est:
8 ”Haec omnia pro pauperibus fratribus in navi latitantibus conserva fideliter ac necessitatis tempore (cfr.Sir 8,12) amicabiliter subministra!”.
9 Sicque factum est, ut nautis propter vim ventorum per dies plurimos nusquam applicare valentibus, omnia ipsorum consumerentur cibaria, et sola pauperi Francisco collata desuper eleemosyna superesset.
10 Quae cum esset permodica, tantum divina virtute suscepit augmentum, ut diebus pluribus in mari propter tempestatem continuam contrahentibus moram usque ad portum Anconae omnium necessitatibus plenarie subveniret.
11 Videntes itaque nautae, per servum Dei multa se mortis evasisse discrimina, tamquam qui maris horrenda pericula senserant et miranda opera Domini viderant in profundo (cfr. Ps 106,24), gratias egerunt omnipotenti Deo (cfr. Sir 50,19), qui semper in suis amicis et servis mirabilem et amabilem se ostendit.
6
1 Cum autem, relicto mari, terram perambulare coepisset, iactato in eam salutis semine, reportabat manipulos fructuosos.
2 Verum quia martyrii fructus adeo cor eius allexerat, ut pretiosam pro Christo mortem super omnia virtutum merita peroptaret, versus Marrochium iter arripuit, ut Miramamolino et genti eius Christi Evangelium praedicaret, si quo modo ad concupitam palmam valeret attingere.
3 Tanto namque desiderio ferebatur, ut quamvis esset imbecillis corpore, peregrinationis suae praecurreret comitem (cfr. 2Cor 8,19) et ad exsequendum propositum festinus, tamquam spiritu ebrius, advolaret.
4 Sed cum iam usque in Hispaniam perrexisset, divina dispositione, quae ipsum reservabat ad alia, gravissima ei supervenit infirmitas, qua praepeditus, quod cupiebat adimplere nequivit.
5 Sentiens igitur vir Dei, quod necessaria erat adhuc proli quam genuerat ipsius vita in carne, quamvis mortem sibi lucrum esse putaret, rediit ad pascendum oves (cfr. Ioa 21,17) suae sollicitudini commendatas.
7
1 Verum caritatis ardore spiritum ipsius ad martyrium perurgente, tertia adhuc vice pro fide Trinitatis effusione sui sanguinis dilatanda versus infideles proficisci tentavit.
2 Tertiodecimo namque suae conversionis anno ad partes Syriae pergens, multis se periculis constanter exposuit, ut Soldani Babyloniae posset adire praesentiam.
3 Inter Christianos enim ac Saracenos tunc guerra tam implacabilis erat, exercituum castris hinc inde in campo cominus ex adverso locatis, ut via mutui transitus sine mortis discrimine non pateret.
4 Exierat siquidem a Soldano edictum crudele, ut quicumque caput alicuius Christiani afferret, Byzantium aureum pro mercede reciperet.
5 At intrepidus Christi miles Franciscus, sperans in proximo suum adipisci posse propositum, definivit iter arripere, mortis pavore non territus, sed desiderio provocatus.
6 Oratione namque praemissa, confortatus a Domino (cfr. 1Re 30,6), confidenter illud propheticum decantabat: Nam et si ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es (Ps 22,4).
8
1 Assumpto igitur socio fratre, Illuminato nomine, viro utique luminis et virtutis, cum iter coepisset, obvias habuit oviculas duas;
2 quibus visis exhilaratus, vir sanctus dixit ad socium: ”Confide, frater, in Domino (cfr. Sir 11.22), nam in nobis evangelicum illud impletur: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum (Mat 10,16)”.
3 Cum autem processissent ulterius, occurrerunt eis satellites Saraceni, qui, tamquam lupi celerius accurrentes ad oves, servos Dei feraliter comprehensos, crudeliter et contemptibiliter pertractarunt, afficientes conviciis, affligentes verberibus et vinculis alligantes.
4 Tandem afflictos multipliciter et attritos ad Soldanum, divina disponente providentia, iuxta viri Dei desiderium perduxerunt.
5 Cum igitur princeps ille perquireret, a quibus et ad quid et qualiter missi essent et quomodo advenissent, intrepido corde respondit Christi servus Franciscus, non ab homine, sed a Deo altissimo se fuisse transmissum, ut ei et populo suo viam salutis ostenderet et annuntiaret Evangelium veritatis.
6 Tanta vero mentis constantia, tanta virtute animi tantoque fervore spiritus praedicto Soldano praedicavit Deum trinum et unum et Salvatorem omnium Iesum Christum, ut evangelicum illud in ipso claresceret veraciter esse completum: Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri (Luc 21,15).
7 Nam et Soldanus admirandum in viro Dei fervorem spiritus conspiciens et virtutem, libenter ipsum audiebat (cfr. Mar 6,10) et ad moram contrahendam cum eo instantius invitabat,
8 Christi vero servus superno illustratus oraculo: ”Si vis”, inquit, ”converti tu cum populo tuo ad Christum, ob ipsius amorem vobiscum libentissime commorabor.
9 Quodsi haesitas propter fidem Christi legem Mahumeti dimittere, iube ignem accendi permaximum, et ego cum sacerdotibus tuis ignem ingrediar, ut vel sic cognoscas, quae fides certior et sanctior non immerito tenenda sit”.
10 Ad quem Soldanus: ”Non credo, quod aliquis de sacerdotibus meis se vellet igni propter fidem suam defensandam exponere, vel genus aliquod subire tormenti”.
11 Viderat enim, statim quemdam de presbyteris suis, virum authenticum et longaevum, hoc audito verbo, de suis conspectibus aufugisse.
12 Ad quem vir sanctus: ”Si mihi velis promittere pro te et populo tuo, quod ad Christi cultum, si ignem illaesus exiero, veniatis, ignem solus intrabo;
13 et si combustus fuero, imputetur peccatis meis, si autem divina me protexerit virtus, Christum, Dei virtutem et sapientiam, verum Deum et Dominum Salvatorem (cfr. 1Cor 1,24; Ioa 17,3; 4,42) omnium agnoscatis”.
14 Soldanus autem optionem hanc accipere se non audere respondit, quia seditionem populi formidabat.
15 Obtulit tamen ei multa munera pretiosa, quae vir Dei, non mundanarum rerum, sed salutis animarum avidus, sprevit omnia quasi lutum.
16 Soldanus, videns virum sanctum tam perfectum rerum mundialium contemptorem, admiratione permotus, maiorem erga ipsum devotionem concepit.
17 Et quamvis ad fidem christianam transire nollet, vel forsitan non auderet, rogavit tamen devote famulum Christi, ut praedicta susciperet pro salute ipsius Christianis pauperibus vel ecclesiis eroganda.
13 Ipse vero, quia pondus fugiebat pecuniae et in animo Soldani verae pietatis non videbat radicem, nullatenus acquievit.
9
1 Videns etiam, se non proficere in conversione gentis illius nec assequi posse propositum (cfr. 2Tim 3,10), ad partes fidelium divina revelatione praemonitus remeavit.
2 Sic itaque Dei ordinante clementia, et sancti viri promerente virtute, misericorditer et mirabiliter factum est, quod Christi amicus mortem pro ipso viribus totis exquireret, et tamen nullatenus inveniret, ut et merito non careret optati martyrii et insigniendus servaretur in posterum privilegio singulari.
3 Sic utique factum est, ut ignis ille divinus adhuc perfectius ìpsius aestuaret in corde, ut post patentius evaporaret in carne.
4 O vere beatum virum, cuius caro, etsi tyrannico ferro non caeditur, occisi tamen Agni (cfr. Apoc 5,12) similitudine non privatur!
5 O, inquam, vere ac plene beatum, cuius animam ”etsi gladius persecutoris non abstulit, palmam tamen martyrii non amisit!”.


Caput X - De studio et virtute orationis.


1

1 Sentiens Christi servus Franciscus corpore se peregrinum a Domino (cfr. 2Cor 5,6), cum iam ad terrena foris desideria per Christi caritatem (cfr. 2Cor 5,14) totus esset insensibilis factus, ne foret absque consolatione Dilecti, sine intermissione orans (cfr. 1The 5,17), spiritum Deo contendebat exhibere praesentem.
2 Erat quidem oratio contemplanti solatium, dum supernarum circuitu mansionum Angelorum concivis iam factus, ferventi desiderio quaerebat Dilectum (Cant 3,1-2), a quo solus eum carnis paries disiungebat.
3 Erat et operanti praesidium, dum in omnibus quae agebat, de sua diffidens industria et de superna pietate confidens, per ipsius instantiam totum in Domino cogitatum iactabat (cfr. Ps 54,23).
4 Orationis gratiam viro religioso desiderandam super omnia firmiter asserebat, nullumque credens sine ipsa in Dei prosperari servitio; modis quibus poterat, fratres suos ad eius studium excitabat.
5 Nam ambulans et sedens, intus et foris, laborans et vacans, orationi adeo erat intentus, ut illi videretur non solum quidquid erat in eo cordis et corporis, verum etiam operis et temporis dedicasse.
2
1 Solitus erat nullam visitationem Spiritus cum negligentia praeterire.
2 Siquidem cum offerebatur, sequebatur eam, et quamdiu Dominus concedebat, dulcedine perfruebatur oblata.
3 Cum autem intentus itineri, divini Spiritus aliquos sentiret afflatus, sociis praecedentibus, gradum figebat, novamque inspirationem ad fruitionem convertens, gratiam non recipiebat in vacuum (cfr. 2Cor 6,1).
4 Suspendebatur multoties tanto contemplationis excessu, ut supra semetipsum raptus et ultra humanum sensum aliquid sentiens, quid ageretur circa se exterius, ignoraret.
5 Transiens namque semel per Burgum S. Sepulchri, castrum utique populosum, pro debilitate corporis subvectus asello, obvias habuit turbas in eum prae devotione ruentes.
6 Tractus autem et detentus ab eis, compressus quoque ac multipliciter attrectatus, insensibilis videbatur ad omnia et velut exanime corpus de his quae fiebant circa ipsum, nihil penitus advertebat.
7 Unde cum, iam diu transito castro turbisque relictis, pervenisset ad quoddam domicilium leprosorum, quasi aliunde rediens, caelestium contemplator sollicite requisivit, quando propinquarent ad Burgum.
8 Mens quidem ipsius in caelestibus fixa splendoribus, varietates non senserat locorum nec temporum nec occurrentium personarum.
9 Quod ipsi accidisse frequentius sociorum eius experientia multiplex comprobavit.
3
1 Et quia in oratione perceperat, sancti Spiritus desideratam praesentiam tanto familiarius se offerre precantibus, quanto plus invenit elongatos a strepitu mundanorum, ideo loca solitaria quaerens ad solitudines et ecclesias derelictas oraturus nocte pergebat;
2 ubi daemonum pugnas horribiles frequenter sustinuit, qui secum sensibiliter confligentes, nitebantur ipsum ab orationis studio pertubare.
3 Ipse vero armis munitus caelestibus, quanto vehementius impetebatur ab hostibus, tanto fortior in virtute et ferventior reddebatur in prece,
4 fidenter dicens ad Christum: ”Sub umbra alarum tuarum protege me a facie impiorum, qui me afflixerunt (Ps 16,8-9)”.
5 Ad daemones autem: ”Facite quidquid in me valetis, maligni spiritus et fallaces!
6 Non enim potestis, nisi quantum vos manus superna relaxat;
7 et ego ad perferendum omnia, quae illa infligenda decreverit, cum omni iucunditate paratus assisto”.
8 Quam mentis constantiam superbi daemones non ferentes, abscedebant confusi.
4
1 Vir autem Dei solitarius remanens et pacatus, nemora replebat gemitibus, loca spargebat lacrymis, pectora manu tundebat, et quasi occultius secretarium nactus, confabulabatur cum Domino suo.
2 Ibi respondebat iudici, ibi supplicabat patri, ibi colloquebatur amico, ibi quoque a fratribus ipsum pie observantibus aliquoties auditus est clamorosis gemitibus apud divinam pro peccatoribus interpellare clementiam, deplorare etiam alta voce quasi coram positam dominicam passionem.
3 Ibi visus est nocte orans, manibus ad modum crucis protensis, toto corpore sublevatus a terra et nubecula quadam fulgente circumdatus, ut illustrationis mirabilis intra mentem mira circa corpus perlustratio testis esset.
4 Ibi etiam, sicut certis est comprobatum indiciis, incerta sibi et occulta divinae sapientiae (cfr. Ps 50,8) pandebantur, quamvis illa non vulgaret exterius, nisi quantum Christi urgebat caritas (cfr. 2Cor 5,14) et proximorum utilitas exigebat.
5 Dicebat enim: ”Levi mercede rem impretiabilem contingit amitti, et illum qui dedit, ad non dandum iterum facile provocari”.
6 Quando a privatis redibat orationibus, quibus pene in virum alterum mutabatur (cfr. 1Re 10,6), summopere studebat conformare se ceteris, ne forte quod foris ostenderet aura favoris intus a mercede vacuaret (cfr. Sir 2,8).
7 Cum in publico subito afficeretur, visitatus a Domino, semper aliquid obiciebat adstantibus, ne Sponsi familiares attactus forinsecus vulgarentur.
8 Exscreationes, gemitus, duros anhelitus, extrinsecos nutus orans inter fratres devitabat omnino, sive quia diligebat secretum, sive quia ad interiora reintrans, totus ferebatur in Deum.
9 Saepe talia familiaribus dixit: ”Quando servus Dei orans visitatur divinitus, dicere debet:
10 Istam consolationem mihi peccatori (cfr. Luc 18,13) et indigno de caelo misisti (cfr. 1Pet 1,12), Domine, et ego illam tuae committo custodiae, quia thesauri tui me sentio esse latronem.
11 Cum autem ab oratione revertitur, sic debet se pauperculum et peccatorem ostendere, ac si nullam sit novam gratiam consecutus”.
5
1 Orante autem viro Dei in loco de Portiuncula, contigit, Assisinatem episcopum venire ad eum, ut erat solitus, visitandum.
2 Qui mox, ut locum fuit ingressus, ad cellam in qua Christi servus orabat, plus debito fidenter accessit, pulsoque ostiolo, intraturum se ingerens, dum caput immisit sanctumque orantem conspexit, repentino tremore concussus (cfr. Iob 21,6), obrigescentibus membris, etiam loquelam amisit, subitoque voluntate divina per vim foras propulsus, retrogrado pede procul abductus est.
3 Stupefactus episcopus ad fratres festinavit, ut potuit, Deoque sibi restituente loquelam, primo verbo confessus est culpam.
4 Contigit tempore quodam, abbatem monasterii Sancti Iustini de episcopatu Perusii obviare famulo Christi.
5 Quo viso abbas devotus celeriter de equo descendit, ut et viro Dei reverentiam faceret et de salute animae aliqua cum ipso conferret.
6 Tandem, habita collatione suavi, abbas abscedens orari pro se humiliter petiit; cui vir Deo carus respondit: ”Orabo libenter”.
7 Parum itaque discedente abbate, dixit fidelis Franciscus ad socium: ”Exspecta, frater, modicum, quia debitum volo solvere, quod promisi”.
8 Orante autem illo, subito abbas insolitum calorem et dulcedinem hactenus inexpertam sensit in spiritu (cfr. Rom 8,5), ita quod in excessu mentis (cfr. Act 11,5) effectus, totus a se ipso in Deum defecit.
9 Parva morula substitit, et in se reversus (cfr. Luc 15,17; Act 12,11), virtutem orationis sancti Francisci cognovit.
10 Maiore proinde circa Ordinem semper amore flagravit multisque factum pro miraculo retulit.
6
1 Solitus erat vir sanctus horas canonicas non minus timorate Deo persolvere quam devote.
2 Nam licet oculorum, stomachi, splenis et hepatis aegritudine laboraret, nolebat tamen muro vel parieti inhaerere, dum psalleret, sed horas semper erectus et sine caputio, non gyrovagis oculis, non cum aliqua syncopa persolvebat.
3 Si quando esset in itinere constitutus, figebat tunc temporis gressum, huiusmodi consuetudinem reverentem et sacram propter pluviarum inundantiam non omittens.
4 Dicebat enim: ”Si quiete comedit corpus cibum suum, futurum cum ipso vermium esca, cum quanta pace ac tranquillitate accipere debet anima cibum vitae?”.
5 Graviter etiam se putabat offendere, si quando orationi deditus, vanis phantasmatibus interius vagaretur.
6 Cum aliquid tale accideret, non parcebat confessioni, quin illud protinus expiaret.
7 Hoc studium sic in usum converterat, ut rarissime muscas huiuscemodi pateretur.
8 Fecerat in quadragesima quadam vasculum unum, ut minutias temporis, ne omnino exciderent, occuparet.
9 Quod cum dicenti Tertiam in memoriam veniens, paululum ipsius animum distraxisset: motus fervore spiritus, vasculum igne consumpsit, dicens: ”Sacrificabo illud Domino (cfr. Ps 53,8), cuius sacrificium impedivit”.
10 Psalmos cum tanta mentis et spiritus attentione dicebat, quasi Deum praesentem haberet;
11 et cum nomen Domini in ipsis occurreret, prae suavitatis dulcedine labia sua lingere videbatur.
12 Ipsum quoque Domini nomen non solum cogitatum, verum etiam prolatum et scriptum, reverentia volens honorificare praecipua, fratribus persuasit aliquando, ut omnes schedulas scriptas, ubicumque repertas colligerent mundoque loco reponerent, ne forte sacrum illud nomen ibi scriptum contingeret conculcari.
13 Nomen autem Iesu cum exprimeret vel audiret, jubilo quodam repletus interius, totus videbatur exterius alterari ac si mellifluus sapor gustum, vel harmonicus sonus ipsius immutasset auditum
7
1 Contigit autem anno tertio ante obitum suum, ut memoriam nativitatis pueri Iesu ad devotionem excitandam apud castrum Graecii disponeret agere, cum quanto maiore solemnitate valeret.
2 Ne vero hoc novitati posset adscribi, a Summo Pontifice petita et obtenta licentia, fecit praeparari praesepium, apportari foenum, bovem et asinum ad locum adduci.
3 Advocantur fratres, adveniunt populi, personat silva voces, et venerabilis illa nox luminibus copiosis et claris laudibusque sonoris et consonis et splendens efficitur et solemnis.
4 Stabat vir Dei coram praesepio pietate repletus, respersus lacrimis et gaudio superfusus.
5 Celebrantur missarum solemnia super praesepe, levita Christi Francisco sacrum Evangelium decantante.
6 Praedicat deinde populo circumstanti de nativitate pauperis Regis, quem, cum nominare vellet, puerum de Bethlehem prae amoris teneritudine nuncupabat.
7 Miles autem quidam virtuosus et verax, qui, propter Christi amorem saeculari relicta militia, viro Dei magna fuit familiaritate coniunctus, dominus Ioannes de Graecio, se vidisse asseruit puerulum quemdam valde formosum in illo praesepio dormientem, quem beatus pater Franciscus, ambobus complexans brachiis, excitare videbatur a somno.
8 Hanc quidem devoti militis visionem non solum videntis sanctitas credibilem facit, sed et designata veritas comprobat, et miracula subsecuta confirmant.
9 Nam exemplum Francisci consideratum a mundo, excitativum est cordium in fide Christi torpentium,
10 et foenum praesepii reservatum a populo mirabiliter sanativum brutorum languentium et aliarum repulsivum pestium diversarum, glorificante Deo per omnia servum suum sanctaeque orationis efficaciam evidentibus miraculorum prodigiis demonstrante.


Caput XI - De intelligentia Scripturarum et spiritu prophetiae.


1

1 Ad tantam autem mentis serenitatem indefessum orationis studium cum continua exercitatione virtutum virum Dei perduxerat, ut, quamvis non habuerit sacrarum litterarum peritiam per doctrinam, aeternae tamen lucis irradiatus fulgoribus, Scripturarum profunda miro intellectus scrutaretur (cfr. Iob 28,11) acumine.
2 Penetrabat enim ab omni labe purum ingenium mysteriorum abscondita, et ubi magistralis scientia foris stat, affectus introibat amantis.
3 Legebat quandoque in libris sacris, et quod animo semel iniecerat, tenaciter imprimebat memoriae, quia non frustre mentalis attentionis percipiebat auditu quod continuae devotionis ruminabat affectu.
4 Quaerentibus aliquando fratribus, utrum sibi placeret quod litterati iam recepti ad Ordinem intenderent studio sacrae Scripturae respondit:
6 “Mihi quidem placet, dum tamen exemplo Christi, qui magis orasse legitur quam legisse, orationis studium non omittant, nec tantum studeant, ut sciant qualiter debeant loqui, sed ut audita faciant, et cum fecerint, aliis facienda proponant.
6 Volo”, inquit, ”fratres meos discipulos evangelicos esse sicque in notitia veritatis proficere, quod in simplicitatis puritate concrescant, ut simplicitatem columbinam a prudentia serpentina (cfr. Mat 10,16) non separent, quas Magister eximius ore suo benedicto coniunxit”.
2
1 Interrogatus Senis a quodam religioso viro, theologiae sacrae doctore, de quibusdam quaestionibus difficilibus intellectu, tanta claritate doctrinae divinae sapientiae patefaciebat arcana, ut vehementer stuperet vir ille peritus et cum admiratione referret:
2 “Vere theologia sancti patris istius, puritate ac contemplatione tamquam alis in altum subvecta, est aquila volans; nostra vero scientia ventre graditur super terram (cfr. Gen 1,20.22; 3,14)”.
3 Licet enim esset imperitus sermone (cfr. 2Cor 11,6), scientia tamen plenus enodabat dubia questionum et abscondita producebat in lucem (cfr. Iob 28,11).
4 Nec absonum, si vir sanctus Scripturarum a Deo intellectum acceperat, cum per imitationem Christi perfectam veritatem ipsarum descriptam gestaret in opere et per sancti Spiritus unctionem plenariam, doctorem earum apud se haberet in corde.
3
1 Adeo etiam in ipso claruit spiritus prophetiae, ut et praevideret futura et cordium contueretur occulta, absentia quoque velut praesentia cerneret et se praesentem absentibus mirabiliter exhiberet.
2 Tempore namque, quo Damiatam Christianorum obsidebat exercitus, aderat vir Dei, non armis sed fide munitus.
3 Cum igitur die belli Christiani pararentur ad pugnam, hoc audito, Christi servus vehementer ingemuit,
4 dixitque socio suo: ”Si belli fuerit attemptatus congressus, ostendit mihi Dominus non prospere cedere (cfr. 4Re 8,10) Christianis;
5 verum, si hoc dixero fatuus reputabor, si tacuero conscientiam non evadam. Quid ergo tibi videtur?”.
6 Respondit socius eius dicens: ”Frater, pro minimo tibi sit ut ab hominibus indiceris (cfr. 1Cor 4,3), quia non modo incipis fatuus reputari.
7 Exonera conscientiam tuam et Deum magis time quam homines (cfr. Act 5,29”.
8 Quo audito exsiliens Christi praeco salutaribus monitis Christianos aggreditur, prohibet bellum, denuntiat casum.
9 Fit veritas in fabulam, induraverunt cor (cfr. Tob 3,4; Ioa 12,40) suum et noluerunt reverti.
10 Itur, committitur et bellatur, totaque in fugam vertitur militia christiana, finem belli opprobrium regerens, non triumphum.
11 Tanta vero strage Christianorum imminutus est numerus ut circa sex millia fuerint inter mortuos et captivos.
12 In quo evidenter innotuit, quod spernenda non erat sapientia pauperis; cum anima viri iusti enuntiet aliquando vera, quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum (Sir 37,18).
4
1 Alio quoque tempore, cum post reversionem ipsius de ultra mare Celanum praedicaturus accederet, miles quidam supplici eum devotione cum instantia magna invitavit ad prandium.
2 Venit itaque ad militis domum, omnisque familia pauperum hospitum exsultavit ingressu.
3 Ante vero quam cibum sumerent, iuxta solitum morem vir mente devotus offerens Deo preces et laudes, oculis stabat elevatis in caelum (cfr. Ioa 17,1).
4 Oratione completa, benignum hospitem familiariter advocatum in partem sic allocutus est: ”Ecce, frater hospes, tuis victus precibus, ut manducarem, domum tuam intravi.
5 Meis nunc cito monitis acquiesce, quoniam non hic, sed alibi manducabis.
6 Confitere nunc peccata tua, verae poenitentiae dolore contritus, nec in te remaneat quidquam, quod veridica confessione non pandas.
7 Reddet tibi Dominus; hodie vicem, quoniam tanta devotione suos pauperes suscepisti”.
8 Acquievit continuo vir ille sermonibus sancti, socioque ipsius universa peccata in confessione detegens, disposuit domum suam (cfr. Is 38,1) et ad mortem suscipiendam se, quantum valuit, praeparavit.
9 Intraverunt tandem ad mensam, et incipientibus aliis manducare, hospes subito spiritum exhalavit, iuxta verbum hominis Dei repentina morte sublatus.
10 Sicque factum est, hospitalitatis misericordia promerente, ut iuxta verbum Veritatis Prophetam recipiens, mercedem Prophetue acciperet (cfr. Mat 10,41);
11 dum per sancti viri praenuntiationem propheticam miles ille devotus sibi contra mortis subitationem providit, quatenus armis poenitentiae praemunitus, perpetuam damnationem evaderet et in aeterna tabernacula (cfr. Luc 16,9) introiret.
5
1 Tempore quo vir sanctus Reate iacebat infirmus, praebendarius quidam nomine Gedeon, lubricus et mundanus, infirmitate gravi correptus et lectulo decubans, cum ad eum fuisset delatus, lacrimose rogabat cum simul adstantibus, ut ab ipso crucis signaculo signaretur.
2 Ad quem ille: “Cum vixeris olim secundum desideria carnis (cfr. Gal 5,16), non veritus iudicia Dei (cfr. Sir 17,24), quomodo te cruce signabo?
3 Verum propter devotas intercedentium preces, signo te crucis signabo in nomine Domini.
4 Tu tamen scito, te graviora passurum, si ad vomitum (cfr. Prov 26,11) redieris liberatus. Propter peccatum enim ingratitudinis semper peiora prioribus (cfr. Mat 12,45) inferuntur”.
5 Signo itaque crucis super eum facto, statim qui contractus iacuerat, surrexit sanus, et in laudem Dei prorumpens: ”Ego”, inquit, ”sum liberatus”.
6 Insonuerunt autem ossa renum eius, audientibus multis, veluti cum manu ligna sicca franguntur.
7 Paucis autem interlapsis temporibus, Dei oblitus (cfr. Iudc 3,7), corpus impudicitiae reddidit; cumque sero quodam coenasset in domo cuiusdam canonici nocteque illa dormiret ibidem, subito super omnes corruit tectum domus.
8 Ceteris autem evadentibus mortem, solus miser ille interceptus atque interemptus est.
9 Iusto igitur Dei iudicio facta sunt novissima hominis illius peiora prioribus (cfr. Mat 12,45) propter ingratitudinis vitium Deique contemptum, cum de accepta venia gratum esse oporteat, et duplo displiceat flagitium iteratum.
6
1 Alio quoque tempore mulier quaedam nobilis, Deo devota, venit ad sanctum, ut suum ei explicaret dolorem ac remedium postularet.
2 Habebat quidem virum valde crudelem, quem adversarium patiebatur in servitio Christi; et ideo petebat a sancto, quatenus oraret pro illo, ut sua Deus cor ipsius dignaretur emollire clementia.
3 Ipse vero hoc audiens, ait illi: ”Vade cum pace, indubitanter exspectans de viro tuo consolationem tibi de proximo affuturam”.
4 Et adiecit: ”Dices ei ex parte Dei et mea, quod nunc est tempus clementiae, postmodum aequitatis”.
5 Benedictione accepta, revertitur mulier, invenit virum, denuntiat verbum.
6 Cecidit super eum Spiritus sanctus (cfr. Act 10,44) et novum factum de veteri sic facit cum omni mansuetudine (cfr. Eph 4,2) respondere: ”Domina, serviamus Domino et salvemus animas nostras (cfr. Ios 22,27; Gen 19,19)”.
7 Suadente igitur sancta uxore, pluribus annis coelibem vitam agentes, eodem die ambo ad Dominum migraverunt.
8 Miranda certe in viro Dei spiritus prophetici virtus, qua et membris iam arentibus restituebat vigorem et duris imprimebat cordibus pietatem,
9 quamquam non minus eiusdem spiritus sit stupenda limpiditas, qua sic futurorum praecognoscebat eventum, ut etiam conscientiarum scrutaretur arcanum, quasi alter Eliseus duplicem Eliae spiritum 9cfr. 4Re 2,9) assecutus.
7
1 Nam cum Senis viro cuidam sibi familiari quaedam superventura finaliter praedixisset, et vir ille peritus, de quo supra mentio facta est, quod de Scripturis cum eo conferebat aliquando, his auditis, ab eodem sancto patre dubitando perquireret, an haec ipse dixisset, quae illius viri relatione cognoverat;
2 non solum se illa dixisse asseruit, verum etiam quaerenti alienum eventum proprium exitum prophetando praedixit.
3 Quod ut certius cordi eius imprimeret, quemdam secretum conscientiae illius scrupulum, quem nulli viventi vir praefatus expresserat, et mirabiliter revelando explicuit et salubriter consulendo resecavit.
4 Ad quorum omnium firmitatem accedit, quod vir ille religiosus, sicut Christi famulus ei praedixit se finaliter consummavit.
8
1 Eo quoque tempore, quo revertebatur de ultra mare, socium habens fratrem Leonardum de Assisio, contigit eum fatigatum et lassum parumper asellum conscendere.
2 Subsequens autem socius, et ipse non modicum fessus, coepit dicere intra se cfr. Luc 11,38), humanum aliquid passus:
3 “Non de pari ludebant parentes huius et mei. En, ipse equitat, et ego pedester asinum eius duco”.
4 Haec illo cogitante (cfr. Mat 1,20), protinus de asino descendit vir sanctus et ait: ”Non, frater, convenit, ut ego equitem, tu venias pedes, quia nobilior et potentior in saeculo me fuisti”.
5 Obstupuit illico frater et rubore suffusus, deprehensum se recognoscens, procidit ad pedes (cfr. Est 8,3;Mar 5,22) ipsius, et lacrimis irrigatus, nudum exposuit cogitatum veniamque poposcit.
9
1 Frater quidam Deo devotus et famulo Christi, frequenti cogitatione versabat in pectore, superna fore gratia dignum, quem vir sanctus familiari complecteretur affectu, quem vero tamquam extraneum reputaret extra numerum electorum reputandum a Deo.
2 Cum igitur cogitationis huiusmodi crebrius vexatus impulsu, viri Dei familiaritátem vehementer optaret, nec tamen cordis sui secretum revelaret alicui, advocans eum ad se dulciter pater pius, sic allocutus est:
3 “Nulla te turbet cogitatio, fili, quoniam te carissimum habens inter praecipue mihi caros, libenter tibi munus meae familiaritatis et dilectionis impendo”.
4 Miratus exinde frater factusque devotior ex devoto, non solum in amore crevit hominis sancti, verum etiam per Spiritus sancti gratiae munus donis est maioribus cumulatus.
5 Cum autem in Monte maneret Alvernae cella reclusus, unus e sociis magno desiderio cupiebat habere de verbis Domini aliquod scriptum manu ipsius breviter adnotatum.
6 Gravem enim qua vexabatur tentationem non carnis, sed spiritus ex hoc credebat evadere, vel certe levius ferre.
7 Tali desiderio languens, anxiabatur interius, quia, verecundia victus reverendo patri rem pandere non audebat.
8 Sed cui homo non dixit, Spiritus revelavit.
9 Portari namque sibi iussit a fratre praedicto atramentum et chartam, Laudesque Domini iuxta fratris desiderium propria manu scripsit et ultimo benedictionem ipsius, dicens: ”Accipe tibi chartulam istam et usque ad diem mortis tuae custodias diligenter”.
10 Accipit frater donum illud optatum, et statim omnis illa tentatio effugatur.
11 Servatur littera, et cum in posterum miranda effecerit, virtutum Francisci testimonium fuit.
10
1 Frater quidam erat, quantum a foris videbatur, sanctitate praeclarus, conversatione insignis, tamen admodum singularis.
2 Omni tempore orationi vacans (cfr. 1Cor 7,5), tanta districtione silentium observabat quod consueverat non verbis, sed nutibus confiteri.
3 Accidit autem, sanctum patrem venire ad locum, videre fratrem et de ipso cum aliis fratribus habere sermonem.
4 Commendantibus autem omnibus et magnificantibus cfr. Luc 4,15) illum respondit vir Dei: ”Sinite, fratres, ne mihi in eo diabolica figmenta laudetis.
5 In veritate sciatis (cfr. Mat 22,16) quod diabolica tentatio est et deceptio fraudulenta”.
6 Dure acceperunt hoc (cfr. Gen 21,11) fratres, tamquam impossibile iudicantes, quod tot perfectionis indiciis fraudis se commenta fucarent.
7 Verum non post multos dies (cfr. Luc 15,13), eo religionem egresso, evidenter apparuit, quanta luculentia interioris contuitus vir Dei cordis eius secreta perspexit.
8 Multorum quoque per hunc modum, qui stare videbantur (cfr. 1Cor 10,12), ruinam, sed et plurium perversorum conversionem ad Christum immobili veritate praenuntians, appropinquasse videbatur ad aeternae lucis speculum (cfr. Sap 7,26) contemplandum, cuius fulgore mirabili absentia corporaliter, tamquam si essent praesentia, mentis eius cernebat obtutus.
11
1 Quodam namque tempore vicarius suus tenebat capitulum, ipse vero in cella orans, sequester erat et medius (cfr. Deut 5,5) inter fratres et Deum.
2 Cum igitur unus ex ipsis, defensionis quodam contectus pallio, non se subderet disciplinae, videns hoc vir sanctus in spiritu, vocavit quemdam de fratribus et dixit ad eum:
3 ”Vidi, frater, diabolum super illius fratris inobedientis dorsum, collum eius tenentem adstrictum, qui tali sessore subactus, obedientiae freno spreto, instinctus eius sequebatur habenas.
4 Et cum rogarem Deum pro fratre, subito daemon confusus abscessit.
5 Vade igitur et dic fratri, ut obedientiae sanctae iugo collum sine mora submittat!”
6 Monitus per internuntium frater statimque conversus ad Deum, ad pedes vicarii humiliter se proiecit.
12
l Alio quoque tempore contigit, duos fratres ad eremitorium Graecii de remotis venire, ut virum Dei cernerent et benedictionem multo desideratam iam tempore reportarent.
2 Venientes autem et non invenientes, quia de publico iam ad cellam redierat, desolati abibant.
3 Et ecce, recedentibus illis, cum de ipsorum adventu vel recessu nihil secundum humanum sensum percipere potuisset, praeter solitum morem egressus e cella, clamavit post eos et ipsos, iuxta quod optaverant, signo crucis facto in Christi nomine benedixit.
13
1 Duo fratres venerunt aliquando de Terra Laboris, quorum antiquior nonnulla intulit scandala iuniori.
2 Cum autem pervenissent ad patrem, quaesivit ille a iuniore, qualiter erga ipsum se frater socius habuisset in via.
3 Quo respondente: ”Utique satis bene”, subiunxit: ”Cave, frater, ne sub humilitatis specie mentiaris. Scio enim, scio; sed exspecta modicum et videbis”.
4 Miratus est perplurimum frater, quomodo tam absentia per spiritum cognovisset.
5 Igitur non post multos dies (cfr. Luc 15,13), contempta religione, foras egreditur qui scandalum fecerat fratri, et a patre non petiverat veniam, nec correctionis debitam receperat disciplinam.
6 Simulque duo in una illius claruere ruina: aequitas scilicet divinae iustitiae et perspicacitas spiritus prophetiae.
14
1 Qualiter autem absentibus se praesentem exhibuit, divina faciente virtute, evidenter ex superioribus innotescit, si revocetur ad mentem, qualiter absens in curru igneo (cfr. 4Re 2,11) fratribus transfiguratus apparuit, et quomodo se Arelatensi capitulo in crucis effigie praesentavit.
2 Quod factum esse divina dispositione credendum est ut ex praesentiae corporalis apparitione mirabili patenter claresceret, quem praesens et pervius spiritus eius luci sapientiae fores aeternae,
3 quae omnibus mobilibus mobilior est et ubique attingens propter sui munditiam, per nationes in animas sanctas se transfert et Dei amicos et prophetas constituit (Sap 7,24.27).
4 Simplicibus enim et parvulis (cfr. Mat 11,25) sua pandere solet mysteria Doctor excelsus, sicut prius apparuit in David, prophetarum eximio, et post in Apostolorum principe Petro et tandem in pauperculo Christi Francisco.
5 Hi enim, cum essent litterarum imperitia simplices, facti sunt sancti Spiritus eruditione illustres: is quidem pastor, ut gregem pasceret (cfr. Ioa 21,15) Synagogae de Aegypto eductum;
6 iste piscator, ut sagenam repleret (cfr. Mat 13,47.48) Ecclesiae multiformitate credentium;
7 hic autem negotiator, ut margaritam emeret evangelicae vitae, venditis et dispersis omnibus (cfr. Mat 13,44.45) propter Christum.


Caput XII - De efficacia praedicandi et gratia sanitatum.

1
1 Fidelis revera famulus et minister Christi Franciscus, ut cuncta fideliter et perfecte perageret, illis potissime virtutum exercitiis intendebat, quae sacro dictante Spiritu, Deo suo magis placere cognoverat.
2 Qua de re contigit, illum in magnam dubitationis cuiusdam agoniam incidere, quam multis diebus ab oratione rediens terminandam fratribus sibi familiaribus proponebat.
3 ”Quid”, inquit, “fratres, consulitis, quid laudatis? An quod orationi vacem, an quod praedicando discurram?
4 Siquidem ego parvulus, simplex et imperitus sermone (cfr. 2Cor 11,6) maiorem orandi accepi gratiam quam loquendi.
5 Videtur etiam in oratione lucrum et cumulatio gratiarum, in praedicatione distributio quaedam donorum caelitus acceptorum;
6 in oratione etiam purificatio interiorum affectuum et unitio ad unum, verum et summum bonum cum vigoratione virtutis;
7 in praedicatione spiritualium pulverizatio pedum, distractio circa multa et relaxatio disciplinae.
8 Tandem in oratione Deum alloquimur et audimus et quasi angelicam vitam agentes, inter Angelos conversamur;
9 in praedicatione multa oportet condescensione uti ad homines et humane inter eos vivendo, humana cogitare, videre, dicere et audire.
10 Sed unum est in contrarium quod videtur praeponderare his omnibus ante Deum, quod videlicet Unigenitus Dei Filius, qui est sapientia summa, propter animarum salutem de sinu Patris (cfr. Ioa 1,18) descendit,
11 ut suo mundum informans exemplo, verbum salutis hominibus loqueretur, quos sacri sanguinis et pretio redimeret et emundaret lavacro (cfr. Eph 5,26) et poculo sustentaret, nihil sibi omnino reservans, quod non in salutem nostram liberaliter erogaret.
12 Et quia nos debemus omnia facere secundum exemplar eorum, quae videmus in ipso tamquam in monte (cfr. Ex 25,40) sublimi, videtur magis Deo placitum, quod intermissa quiete, foras egrediar ad laborem”.
13 Cumque per multos dies verba huiuscemodi ruminaret cum fratribus, certitudinaliter nequibat percipere, quid horum sibi foret ut Christo vere acceptius eligendum.
14 Cum enim miranda nosset per spiritum prophetiae (cfr. Apoc 19,10), hanc per se ipsum quaestionem dissolvere non valebat ad liquidum, Deo melius providente, ut praedicationis meritum per supernum manifestaretur oraculum, et servi Christi humilitas servaretur.
2
1 Non erubescebat a minoribus parva quaerere verus Minor, qui magna didicerat a Magistro supremo.
2 Studio namque praecipno solitus erat exquirere; quali via qualique modo Deo posset secundum ipsius beneplacitum perfectius deservire.
3 Haec summa eius philosophia, hoc summum eius desiderium exstitit, quoad vixit, ut quaereret a sapientibus et simplicibus, perfectis et imperfectis, parvulis et grandaevis, qualiter ad perfectionis culmen virtuosius pervenire valeret.
4 Assumens itaque duos ex fratribus, misit ad fratrem Silvestrum, qui crucem egredientem viderat de ore ipsius et tunc in monte supra Assisium iugiter orationi vacabat, ut divinum super dubitatione huiusmodi responsum perquireret, quod sibi ex parte Domini demandaret.
5 Hoc ipsum mandavit sacrae virgini Clarae, ut per aliquam puriorem et simpliciorem de virginibus sub ipsius disciplina degentibus, et ipsa cum sororibus aliis orans, super hoc exquireret Domini voluntatem (cfr. Luc 12,47).
6 Concordaverunt autem mirabiliter in id ipsum, superno eis revelante Spiritu, venerabilis sacerdos et virgo Deo dicata, beneplaciti scilicet esse divini, quod Christi praeco ad predicandum exiret.
7 Revertentibus itaque fratribus et Dei, iuxta quod acceperant, indicantibus voluntatem, exsurgens continuo succinxit se (cfr. Ioa 21,7), nullaque prorsus contracta mora, iter aggressus est.
8 Ibat autem cum tanto fervore, ut divinum exsequeretur imperium, tamque celeriter percurrebat, ac si, facta manu Domini super eum (cfr. Ez 1,3; 4Re 3,15), novam induisset e caelo virtutem.
3
1 Cum igitur appropinquaret Bevanio, ad quemdam locum devenit, in quo diversi generis avium maxima multitudo convenerat.
2 Quas cum sanctus Dei vidisset, alacriter cucurrit ad locum et eas velut rationis participes salutavit.
3 Omnibus vero exspectantibus et convertentibus se ad eum, ita ut quae in arbustis erant, inclinatis capitibus, cum appropinquaret ad eas, insolito modo in ipsum intenderent, usque ad eas accessit et omnes ut verbum Dei audirent, sollicite admonuit,
4 dicens: ”Fratres mei volucres, multum debetis laudare Creatorem vestrum, qui plumis vos induit et pennas tribuit ad volandum, puritatem concessit aeris et sine vestra sollicitudine vos gubernat”.
5 Cum autem eis haec et his similia loqueretur, aviculae modo mirabili gestientes coeperunt extendere colla, protendere alas, aperire rostra et in illum attente respicere.
6 Ipse vero cum spiritus fervore mirando per medium ipsarum transiens, tunica contingebat easdem, nec tamen de loco aliqua mota est, donec, signo crucis facto et licentia data cum benedictione viri Dei omnes insimul avolarunt.
7 Haec omnia contuebantur socii exspectantes in via.
8 Ad quos reversus vir simplex et purus, pro eo quod non hactenus avibus praedicaverat, coepit se de negligentia inculpare.
4
1 Exinde praedicando per loca vicina procedens, venit ad castrum quoddam nomine Alvianum, ubi congregato populo et indicto silentio, propter hirundines nidificantes in eodem loco magnisque garritibus perstrepentes audiri vix poterat.
2 Quas vir Dei, omnibus audientibus, allocutus est dicens: ”Sorores meae hirundines, iam tempus est, ut (cfr. Tob 12,20) loquar et ego, quia vos usque modo satis dixistis.
3 Audite verbum Dei! (cfr. Ez 6,3), tenentes silentium, donec sermo Domini compleatur cfr. 2Par 36,21)”.
4 At illae tamquam intellectus capaces subito tacuerunt, nec fuerunt motae de loco, donec fuit omnis praedicatio consummata.
5 Omnes igitur, qui viderunt, stupore repleti, glorificaverunt Deum (cfr. Act 3,10; Mat 9,8).
6 Istius miraculi fama circumquaque diffusa multos ad Sancti reverentiam et fidei devotionem accendit.
5
1 In civitate namque Parmensi scholaris quidam indolis bonae cum sociis aliis studio diligenter intentus, dum importuna garrulitate cuiusdam infestaretur hirundinis, dicere coepit (cfr. Luc 4,21) ad socios:
2 ”Haec hirundo una de illis est, quae virum Dei Franciscum praedicantem aliquando, donec silentium eis imponeret (cfr. Mat 22,34), molestabant”.
3 Et conversus ad hirundinem, fiducialiter ait: ”In nomine servi Dei Francisci praecipio tibi (cfr. Act 16,18), ut ad me veniens continuo conticescas”.
4 At illa Francisci audito nomine, quasi vìri Dei disciplinis edocta, et statim conticuit et ipsius manibus tamquam tutae custodiae se commisit.
5 Stupefactus scholaris statim eam libertati restituit et eius garritum amplius non audivit.
6
1 Alio quoque tempore cum famulus Dei Gaietae semel in maris littore praedicaret, turbis prae devotione irruentibus (cfr. Luc 5,1), ut eum contingerent, horrens Christi servus tantum populorum applausum, in unam haerentem littori naviculam prosiliit solus.
2 Illa vero tamquam si rationis participe motore moveretur intrinseco, sine aliquo remige, cernentibus et mirantibus cunctis, se longius a terra protraxit.
3 Cum autem aliquanto spatio in maris altitudinem secessisset, stetit inter fluctus immobilis, quamdiu vir sanctus turbis exspectantibus in littore praedicavit.
4 Cumque audito sermone et viso miraculo ac benedictione accepta, multitudo cederet, ne ipsum amplius molestaret, navicula proprio ductu ad terram reversa est.
5 Quis igitur tam obstinatae mentis esset et impiae, quod praedicationem Francisci contemneret, cuius miranda fiebat virtute, ut non solum carentia ratione disciplinam susciperent, verum etiam inanimata corpora tamquam animata praedicanti servirent?
7
1 Aderat equidem servo suo Francisco, ad quaecumque pergeret (cfr. Rut 1,16), is qui eum unxerat et miserat, Spiritus Domini (cfr. Is 61,1; Luc 4,18) et ipse Dei virtus et sapientia Christus (cfr. 1Cor 1,24), ut sanae doctrinae verbis afflueret et magnae potentiae miraculis coruscaret.
2 Erat enim verbum eius velut ignis ardens, penetrans intima cordis, omniumque mentes admiratione replebat, cum non humanae inventionis ornatum praetenderet, sed divinae revelationis afflatum redoleret.
3 Nam cum semel, praedicaturus coram Papa et cardinalibus, ad suggestionem domini Ostiensis, sermonem quemdam studiose compositum commendasset memoriae stetissetque in medio, ut aedificationis verba proponeret, sic oblivioni tradidit omnia, ut effari aliquid omnino nesciret.
4 Verum, cum hoc veridica humilitate narrasset, conferens se ad sancti Spiritus gratiam invocandam, tam efficacibus subito coepit verbis affluere tamque potenti virtute illorum mentes virorum sublimium ad compunctionem inflectere, ut aperte clareret, quod non ipse, sed Spiritus Domini loquebatur (cfr. Act 6,10).
8
1 Et quoniam sibi primo suaserat opere quod aliis suadebat sermone, reprehensorem non timens, veritatem fidentissime praedicabat.
2 Nesciebat aliquorum culpas palpare sed pungere, nec vitam fovere peccantium, sed aspera increpatione ferire.
3 Eadem mentis constantia magnis loquebatur et parvis eademque spiritus iucunditate paucis loquebatur et multis.
4 Omnis aetas omnisque sexus properabat virum novum mundo caelitus datum et cernere et audire.
5 Ipse vero per diversas regiones progrediens, evangelizabat ardenter, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis (cfr. Mar 16,20).
6 In virtute namque nominis eius veritatis praeco Franciscus eiciebat demonia (cfr. Act 4,7; Mar 16,17), sanabat infirmos (cfr. Luc 9,2),
7 et quod maius est, sui sermonis efficacia obstinatorum mentes ad poenitentiam molliebat simulque sanitatem corporibus reddebat et cordibus, sicut aliqua comprobant operum eius, exempli gratia inferius adnotanda.
9
1 In civitate Tuscanella a milite quodam hospitio devote susceptus, filium eius unicum a nativitate contractum ad multam ipsius instantiam, manu allevans, sic subito incolumem reddidit, ut videntibus cunctis, protinus consolidarentur (cfr. Act 3,7) omnia corporis membra, et puer sanus effectus et fortis, confestim exsurgeret ambulans et exsiliens et laudans Deum cfr. Act 3,8).
2 In civitate Narniensi cum paralyticum quemdam membrorum omnium destitutum officio, signo crucis a capite usque ad pedes ad instantiam signasset episcopi, perfectae restituit sanitati.
3 In episcopatu Reatino puer quidam sic turgidus a quatuor annis, ut nullo modo propria crura cernere posset, a matre cum lacrimis praesentatus eidem, statim, ut vir sanctus tetigit eum manibus sacris, incolumis est effectus.
4 Apud civitatem Ortensem puer unus ita conglomeratus, ut caput pedibus portaret applicitum et haberet ossa nonnulla confracta, signo crucis ad parentum lacrimabiles preces ab eodem suscepto, subito extensus exstitit et illico liberatus.
10
1 Mulier quaedam civitatis Eugubii ambas contractas et aridas habens manus adeo, ut nihil per illas operari valeret, signo crucis ab eodem in nomine Domini sibi facto, tam perfectam obtinuit sospitatem, quod statim rediens domum, cibos in ministerium eius et pauperum, quasi altera socrus Simonis, propriis manibus praepararet.
2 Puellae cuidam in castro Bevanii oculorum privatae luminibus, cum in Trinitatis nomine sputo suo ter ipsius oculos linivisset, lumen concupitum restituit.
3 Mulier quaedam civitatis Narnii oculorum caecitate percussa, signum crucis ab eodem suscipiens, lucem recuperavit optatam.
4 Bononiae puer quidam unum oculorum macula adeo habens oblectum, ut nihil prorsus videre posset, nec aliquo adiuvari remedio, post signum crucis a capite usque ad pedes per servum Domini sibi factum, visum recuperavit tam limpidum, ut postmodum Ordinem Fratrum Minorum ingressus, se longe clarius videre assereret de oculo prius infirmo quam de oculo semper sano.
5 In castro Sancti Gemini servus Dei a quodam devoto viro susceptus hospitio, cuius uxor a daemonio vexabatur (cfr. Mat 15,22), post orationem factam in virtute obedientiae imperavit daemoni, ut exiret, eumque potestate divina tam subito effugavit, ut vere claresceret, quod obedientiae sanctae virtuti pervicacia daemonum non obsistat.
6 In Civitate de Castello quidam furibundus et nequam spiritus quamdam obsidens mulierem, a viro sancto obedientiae accepto mandato, indignabundus discessit, mente simul et corpore liberam obsessam prius feminam derelinquens.
11
1 Frater quidam infirmitate tam horribili gravabatur, ut magis esse vexatio daemonis quam naturalis infirmitas a pluribus firmaretur.
2 Nam totus saepe allidebatur et volutabatur spumans (cfr. Mar 9,19), membris corporis nunc contractis nunc extensis, nunc plicatis, nunc tortis, nunc rigidis effectis et duris.
3 Quandoque totus extensus et rigidus, pedibus aequatis capiti levabatur in altum, horribiliter illico relapsurus.
4 Hunc sic miserabiliter et irremediabiliter aegrotantem plenus misericordia Christi servus commiserans, buccellam sibi panis, de quo edebat transmisit.
5 Tantam vero gustatus panis contulit aegro virtutem, ut deinceps huius infirmitatis molestiam non sentiret.
6 In comitatu Aretii cum diebus pluribus mulier quaedam laborasset in partu essetque iam proxima morti, nullum omnino desperanti de vita supererat remedium nisi Dei.
7 Cum autem equo vectus propter corporis infirmitatem Christi famulus per partes illas transitum habuisset, contigit reduci animal per villam, in qua mulier torquebatur.
8 Homines vero loci viso equo, cui vir sanctus insederat, extraxerunt frenum, ut superponerent mulieri; ad cuius contactum mirificum, omni remoto periculo, mulier illico peperit cum salute.
9 Vir quidam de Castro Plebis religiosus ac timens Deum (cfr. Act 10,2), chordam apud se, qua cinctus fuerat sanctus Pater, habebat.
10 Cumque multitudo virorum ac mulierum in castro illo variis infirmitatibus laboraret, ibat per infirmantium domos, et intincta chorda in aqua, dabat bibere patientibus, sicque per hunc modum plurimi sanabantur.
11 Sed et de panibus a viro Dei contactis gustantes aegroti, divina operante virtute, consequebantur celeriter remedia sanitatum.
12
1 Cum his et aliis multis miraculorum prodigiis praeco Christi praedicans coruscaret, attendebatur his quae dicebantur ab eo ac si Angelus Domini loqueretur (cfr. Iudc 2,4).
2 Excellens namque in ipso praerogativa virtutum, prophetiae spiritus (cfr. Apoc 19,10), efficacia miraculorum, oraculum de praedicando caelitus datum, obedientia creaturarum ratione carentium, vehemens immutatio cordium ad verborum ipsius auditum, eruditio eius a Spiritu sancto praeter humanam doctrinam, praedicandi auctoritas a Summo Pontifice non sine revelatione concessa,
3 insuper et Regula, in qua forma praedicandi exprimitur, ab eodem Christi Vicario confirmata,
4 summi quoque Regis signacula per modum sigilli corpori eius impressa tamquam testimonia decem toti saeculo indubitanter affirmant, Christi praeconem Franciscum et venerandum officio et doctrina authenticum et admirabilem sanctitate, ac per hoc tamquam vere Dei nuntium Christi Evangelium praedicasse.


Caput XIII - De stigmatibus sacris.

1
1 Mos erat angelico viro Francisco numquam otiari a bono, quin potius instar spirituum supernorum in scala Iacob aut ascendebat in Deum, aut descendebat (cfr. Gen 28,12) ad proximum.
2 Nam tempus sibi concessum ad meritum dividere sic prudenter didicerat, ut aliud proximorum lucris laboriosis impenderet, aliud contemplationis tranquillis excessibus dedicaret.
3 Unde cum secundum exigentiam locorum et temporum alienae condescendisset procurandae saluti, inquietationibus derelictis turbarum, solitudinis secreta petebat locumque quietis, quo liberius Domino vacans, extergeret, si quid pulveris sibi ex conversatione hominum adhaesisset (cfr. Luc 10,11).
4 Biennio itaque antequam spiritum redderet caelo, divina providentia duce, post labores multimodos perductus est in locum excelsum seorsum (cfr. Mat 17,1), qui dicitur Mons Alvernae.
5 Cum igitur iuxta solitum morem quadragesimam ibidem ad honorem sancti Archangeli Michaelis ieiunare coepisset, supernae contemplationis dulcedine abundantius solito superfusus ac caelestium desideriorum ardentiore flamma succensus, supernarum coepit immissionum cumulatius dona sentire.
6 Ferebatur quidem in altum, non ut curiosus maiestatis perscrutator opprimendus a gloria (cfr. Prov 25,27), sed tamquam servus fidelis et prudens (cfr. Mat 24,45), investigans beneplacitum Dei, cui se conformare omnimode summo peroptabat ardore.
2
1 Immissum est igitur menti eius per divinum oraculum, quod in apertione libri evangelici revelaretur ei a Christo, quid Deo in ipso et de ipso maxime foret acceptum.
2 Oratione itaque cum multa devotione praemissa, sacrum Evangeliorum librum de altari sumptum in sanctae Trinitatis nomine aperiri fecit per socium, virum utique Deo devotum et sanctum.
3 Sane cum in trina libri apertione Domini passio semper occurreret, intellexit vir Deo plenus, quod sicut Christum fuerat imitatus in actibus vitae, sic conformis ei esse deberet in afflictionibus et doloribus passionis, antequam ex hoc mundo transiret (cfr. Ioa 13,1).
4 Et licet propter multam austeritatem vitae praeteritae crucisque dominicae baiulationem continuam imbecillis esset iam corpore, nequaquam est territus, sed ad martyrii sustinentiam vigorosius animatus.
5 Excreverat quidem in eo insuperabile amoris incendium boni Iesu in lampades ignis atque flammarum, ut aquae multue caritatem eius tam validam exstinguere non (cfr. Cant 8,6-7) valerent.
3
1 Cum igitur seraphicis desideriorum ardoribus sursum ageretur in Deum et compassiva dulcedine in eum transformaretur, qui ex caritate nimia (cfr. Eph 2,4) voluit crucifigi:
2 quodam mane circa festum Exaltationis sanctae Crucis, dum oraret in latere montis, vidit Seraph unum sex alas (cfr. Is 6,2) habentem, tam ignitas quam splendidas, de caelorum sublimitate descendere.
3 Cumque volatu celerrimo pervenisset ad aeris locum viro Dei propinquum, apparuit inter alas effigies hominis crucifixi, in modum crucis manus et pedes extensos habentis et cruci affixos.
4 Duae alae super caput ipsius elevabantur, duae ad volandum extendebantur, duae vero totum velabant corpus (cfr. Is 6,2).
5 Hoc videns, vehementer obstupuit, mixtumque moerore gaudium cor eius incurrit.
6 Laetabatur quidem in gratioso aspectu, quo a Christo sub specie Seraph cernebat se conspici, sed crucis affixio compassivi doloris gladio ipsius animam pertransibat (cfr. Luc 2,35).
7 Admirabatur quam plurimum in tam inscrutabilis visionis aspectu, sciens, quod passionis infirmitas cum immortalitate spiritus seraphici nullatenus conveniret.
3 Intellexit tandem ex hoc, Domino revelante, quod ideo huius modi visio sic divina providentia suis fuerat praesentata conspectibus, ut amicus Christi praenosset, se non per martyrium carnis, sed per incendium mentis totum in Christi crucifixi similitudinem transformandum.
9 Disparens igitur visio mirabilem in corde ipsius reliquit ardorem, sed et in carne non minus mirabilem signorum impressit effigiem.
10 Statim namque in manibus eius et pedibus apparere coeperunt signa clavorum (cfr. Ioa 20,25) quemadmodum paulo ante in effigie illa viri crucifixi conspexerat.
11 Manus enim et pedes in ipso medio clavis confixae videbantur, clavorum capitibus in interiore parte manuum et superiore pedum apparentibus, et eorum acuminibus exsistentibus ex adverso (cfr. Mar 15,39);
12 erantque clavorum capita in manibus et pedibus rotunda et nigra, ipsa vero acumina oblonga, retorta et quasi repercussa, quae de ipsa carne surgentia carnem reliquam excedebant.
13 Dextrum quoque latus quasi lancea transfixum, rubra cicatrice obductum erat, quod saepe sanguinem sacrum effundens, tunicam et femoralia respergebat.
4
1 Cernens autem Christi servus, quod stigmata carni tam luculenter impressa socios familiares latere non possent, timens nihilominus publicare Domini sacramentum, in magno positus fuit dubitationis agone, utrum videlicet quod viderat diceret vel taceret.
2 Vocavit proinde aliquos ex fratribus, et generalibus verbis loquens, dubium coram eis proposuit et consilium requisivit.
3 Quidam vero ex fratribus, gratia Illuminatus et nomine, intelligens quod aliqua miranda vidisset, pro eo quod videbatur admodum stupefactus, dixit ad virum sanctum:
4 ”Frater, non solum propter te, verum etiam propter alios, scias tibi ostendi aliquando sacramenta divina.
5 Timendum propterea iure videtur, ne si quod pluribus profuturum accepisti celaveris, pro talento abscondito (cfr. Mat 25,25) reprehensibilis indiceris”.
6 Ad cuius verbum motus vir sanctus, licet alias dicere solitus esset: Secretum meum mihi (cfr. Is 24,26), tunc tamen cum multo timore seriem retulit visionis praefatae,
7 addens quod is qui sibi apparuerat, aliqua dixerit, quae numquam dum viveret, alicui hominum aperiret.
3 Credendum sane tam arcana illa fuisse sacri illius Seraph in cruce mirabiliter apparentis eloquia, quod forte non liceret hominibus ea loqui (cfr. 2Cor 12,4).
5
1 Postquam igitur verus Christi amor in eamdem imaginem transformavit (cfr. 2Cor 3,18) amantem, quadraginta dierum numero, iuxta quod decreverat, in solitudine consummato, superveniente quoque solemnitate Archangeli Michaelis, descendit angelicus vir Franciscus de monte,
2 secum ferens Crucifixi effigiem, non in tabulis lapideis vel ligneis manu figuratam artificis, sed in carneis membris descriptam digito Dei (cfr. Mat 17,9; Ex 31,18) vivi.
3 Et quoniam sacramentum Regis abscondere bonum est (cfr. Tob 12,7), ideo secreti regalis vir conscius signacula illa sacra pro viribus occultabat.
4 Verum, quia Dei est ad gloriam suam magna revelare, quae facit, Dominus ipse, qui signacula illa secrete impresserat, miracula quaedam aperte per ipsa monstravit, ut illorum occulta et mira vis stigmatum manifesta pateret claritate signorum.
6
1 In provincia namque Reatina pestis invaluerat valde gravis, quae boves et oves omnes sic consumebat crudeliter, quod nullum poterat remedium adhiberi.
2 Vir autem quidam timens Deum (cfr. Iob 1,1) nocte fuit per visionem commonitus, ut ad eremitorium fratrum festinanter accederet et loturam manuum ac pedum famuli Dei Francisci, qui tunc temporis morabatur ibidem, acceptam super animalia cuncta respergeret.
3 Mane itaque surgens (cfr. Mar 16,9), venit ad locum, loturaque huiusmodi per socios sancti viri latenter obtenta, oves et boves languentes ex ea respersit.
4 Mirabile dictu! Statim ut aspersio animalia languida et in terra iacentia quantumcumque paululum attingebat, pristino recuperato vigore, surgebant continuo, et tamquam nil mali sensissent, ad pascua festinabant.
5 Sicque factum est, ut per virtutem mirandam aquae illius, quae sacras plagas contigerat, omnis prorsus plaga cessaret, pestilensque morbus a gregibus fugaretur.
7
1 Circa praefatum Montem Alvernae, antequam vir sanctus ibi contraheret moram, nube ex ipso monte surgente, grandinis violenta tempestas fructus terrae consuetudinarie devastabat.
2 Sed post illam apparitionem felicem, non sine incolarum admiratione, grando cessavit, ut caelestis illius visionis excellentiam et stigmatum ibidem impressorum virtutem serenata praeter morem ipsa caeli facies declararet.
3 Contigit quoque, eum tempore hiemali propter debilitatem corporis et asperitatem viarum hominis unius pauperis subvectum asello sub rupis cuiusdam prominentis pernoctare crepidine, ut nivis et noctis supervenientium quoquo modo declinaret incommoda; quibus praepeditus ad hospitii locum non valuerat pervenire.
4 Cum autem vir sanctus hominem illum querulosis submurmurantem gemitibus hinc inde se ipsum iactare sensisset, tamquam qui tenui operimento contectus, quiescere prae frigoris acerbitate nequibat, divini amoris fervore succensus, manu illum protensa palpavit.
5 Mirabile certe! Repente ad illius sacrae manus contactum, quae seraphici calculi (cfr. Is 6,6.7) gerebat incendium, omni fugato frigore, tantus in virum intus et extra calor advenit, ac si quaedam in eum vis flammea ex fornacis spiraculo processisset.
6 Nam illico et mente confortatus et corpore, suavius inter saxa et nives usque mane dormivit, quam unquam in proprio lecto pausaverat, sicut ipse postmodum asserebat.
7 Certis itaque constat indiciis, sacra illa signacula illius impressa fuisse virtute, qui operatione seraphica purgat, illuminat et inflammat,
8 cum ipsa forinsecus expurgando a peste salutem, serenitatem et calorem corporibus efficacia mira conferrent,
9 sicut et post mortem evidentioribus est demonstratum prodigus suo loco posterius adnotandis.
8
1 Ipse vero, licet thesaurum inventum in agro (cfr. Mat 13,44) multa diligentia studeret abscondere, latere tamen non potuit, quin aliqui stigmata manuum viderent ac pedum, quamquam manus quasi semper portaret contectas et pedibus ex tunc incederet calceatis.
2 Viderunt enim, dum viveret, fratres plurimi, qui licet essent propter sanctitatem praecipuam viri per omnia fide digni, tamen ad omne dubium amovendum, sic esse ac se vidisse, tactis sacrosanctis, juramento firmarunt.
3 Viderunt etiam ex familiaritate, quem cum viro sancto habebant, aliqui cardinales, laudes sacrorum stigmatum prosis et hymnis ac antiphonis, quas ad ipsius ediderunt honorem, veraciter ingerentes, qui tam verbo quem scripto perhibuerunt testimonium ve-ritati (cfr. Ioa 1,7; 5,33).
4 Summus etiam Pontifex dominus Alexander, cum populo praedicaret coram multis fratribus et me ipso, affirmavit, se, dum Sanctus viveret, stigmata illa sacra suis oculis conspexisse.
5 Viderunt in morte plus quam quinquaginta fratres virgoque Deo devotissima Clara cum ceteris Sororibus suis et saeculares innumeri, ex quibus quemadmodum suo loco dicetur, quem plurimi et osculati sunt ex devotionis affectu et contrectaverunt manibus (cfr. 1Ioa 1,1) ad testimonii firmitatem.
6 Vulnus autem lateris tam sollicite occultavit, ut illud nemo posset nisi furtim contueri, dum viveret:
7 Unus etenim frater, qui ei sedule ministrare solitus erat, cum pia eum cautela, ut ad excutiendum extraheret tunicam, induxisset, attente respiciens vidit plagam, cui etiam tres veloci contactu digitos applicans, tam visu quam tactu vulneris quantitatem agnovit.
8 Consimili cautela vidit etiam frater ille, qui tunc temporis erat Vicarius eius.
9 Frater vero socius mirandae simplicitatis, dum infirmitatis causa languentes scapulas contrectaret, manu per caputium missa et casualiter vulneri sacro illapsa, magnum ei dolorem inflixit.
10 Proinde portabat ex tunc femoralia ita facta, ut usque ad ascellas pertingerent ad vulnus lateris contegendum.
11 Fratres quoque, qui illa lavabant vel tunicam excutiebant pro tempore, quia inveniebant ea sanguine rubricata, indubitanter per evidens signum in cognitionem sacri vulneris pervenerunt,
12 quod postmodum in morte revelata facie (cfr. 2Cor 3,18) et ipsi cum aliis plurimis contemplati simul et venerati sunt.
9
1 Eia nunc, strenuissime miles Christi, ipsius fer arma invictissimi Ducis, quibus munitus insigniter, omnes adversarios superabis!
2 Fer vexillum Regis altissimi, ad cuius intuitum omnes pugnatores divini exercitus animentur!
3 Fer nihilominus sigillum summi pontificis Christi, quo verba et facta tua tamquam irreprehensibilia (cfr. Tit 2,8) et authentica merito ab omnibus acceptentur!
4 Iam enim propter stigmata Domini Iesu, quae in corpore tuo portas, nemo tibi debet esse molestus (cfr. Gal 6,17), quin potius quilibet Christi servus omni esse tenetur affectione devotus.
5 Iam per haec signa certissima, non duobus aut tribus testibus ad sufficientiam, sed quem plurimis ad superabundantiam comprobata, testimonia Dei in te et per te credibilia facta nimis (cfr. Deut 19,15; Ps 92,5) omne tollunt infidelibus excusationis velamen,
6 dum credentes in fide stabiliunt, spei fiducia sursum agunt et igne caritatis accendunt.
10
1 Iam vere impleta est prima visio, quam vidisti (cfr. Dan 9,24; 4,6), videlicet quod dux in militia Christi futurus, armis deberes caelestibus, signoque crucis insignibus decorari.
2 Iam in principio tuae conversionis Crucifixi visio compassivi doloris gladio mentaliter te transfigens, sed et auditus vocis de cruce tamquam de throno Christi sublimi et secreto propitiatorio (cfr. Luc 2,35; Num 7,89) procedentis, iuxta quod tuo sacro firmasti eloquio, vera indubitanter fuisse creduntur.
3 Iam in tuae conversationis progressu et crucem, quam vidit frater Silvester ex ore tuo mirabiliter procedentem; et gladios in crucis modum tua viscera transfigentes, quos sacer vidit Pacificus;
4 teque secundum crucis figuram in aere sublevatum, cum de crucis titulo sanctus praedicabat Antonius, iuxta quod perspexit angelicus vir Monaldus, non phantastica visione, sed revelatione caelica fuisse conspecta, vere creditur et firmatur.
5 Iam denique circa finem, quod simul tibi ostenditur et sublimis similitudo Seraph et humilis effigies Crucifixi, interius te incendens et exterius te consignans tamquam alterum Angelum ascendentem ab ortu solis, qui signum in te habeas Dei vivi (cfr. Apoc 7,2), et praedictis dat firmitatem fidei et ab eis accipit testimonium veritatis (cfr. Ioa 5,33).
6 Ecce, iam septem apparitionibus crucis Christi in te et circa te secundum ordinem temporurn mirabiliter exhibitis et monstratis, quasi sex gradibus ad istam septimam, in que finaliter requiesceres, pervenisti.
7 Christi namque crux in tuae conversionis primordio tam proposita quam assumpta et dehinc in conversationis progressu per vitam probatissimam baiulata in te ipso continue et in exemplum aliis demonstrata, tanta certitudinis claritate ostendit evangelicae perfectionis apicem te finaliter conclusisse,
8 ut demonstrationem hanc christianae sapientiae in tuae carnis pulvere exaratam nullus vere devotus abiciat,
9 nullus vere fidelis impugnet, nullus vere humilis parvipendat, cum sit vere divinitus expressa et omni acceptione condigna (cfr. 1Tim 1,15; 4,9).


Caput XIV - De patientia ipsius et transitu mortis.

1
1 Christo igitur iam cruci confixus (cfr. Gal 2,19) Franciscus tam carne quem spiritu, non solum seraphico amore ardebat in Deum, verum etiam sitiebat cum Christo crucifixo multitudinem salvandorum.
2 Faciebat proinde, quoniam propter excrescentes in pedibus clavos ambulare non poterat, corpus emortuum per civitates et castella (cfr. Luc 8,1) circumvehi, ut ad crucem Christi ferendam ceteros animaret.
3 Fratribus quoque dicebat: ”Incipiamus, fratres, servire Domino Deo nostro, quia usque nunc parum profecimus”.
4 Flagrabat etiam desiderio magno ad humilitatis redire primordia, ut leprosis sicut a principio ministraret corpusque iam prae labore collapsum revocaret ad pristinam servitutem.
5 Proponebat, Christo duce, se facturum ingentia, et fatiscentibus membris, spiritu fortis et fervidus novo sperabat certamine de hoste triumphum.
6 Neque enim languor vel desidia locum habet, ubi amoris stimulus semper ad maiora perurget.
7 Tanta autem in eo carnis ad spiritum erat concordia, tanta obedientiae promptitudo, quod cum ille ad omnem niteretur sanctitatem pertingere, ipsa non solum non repugnaret, sed et praecurrere conaretur.
2
1 Ut autem viro Dei cumulus meritorum accresceret, quae omnia vere in patientia consummantur, coepit infirmitatibus multimodis laborare tam graviter, ut vix in eo membrum aliquod remaneret absque ingenti passionis dolore.
2 Ad hoc tandem per varias et diuturnas ac continuas aegritudines deductus est, ut consumptis iam carnibus quasi sola cutis ossibus (cfr. Iob 19,20; Lam 4,8) cohaereret.
3 Cumque duris corporis angeretur doloribus, illas suas angustias non poenarum censebat nomine, sed sororum.
4 Cum autem semel gravius solito dolorum urgeretur aculeis, quidam frater simplex dicit ad eum: ”Frater, ora Dominum (cfr. Sir 38,9), ut mitius tecum agat, manum enim suam plus debito super te gravare (cfr. Ps 31,4) videtur”.
5 Quo audito, vir sanctus cum eiulatu exclamans ait: ”Nisi nossem in te simplicem puritatem, tuum ex nunc abhorrerem consortium, qui ausus fueris circa me divina iudicia reprehensibilia iudicare”.
6 Et licet totus esset attritus gravis prolixitate languoris, proiciens se in terram, ossa debilia duro casu collisit.
7 Et deosculans humum: ”Gratias”, inquit, ”tibi ago, Domine Deus (cfr. Ioa 11,41), de omnibus his doloribus meis seque, mi Domine, rogo ut centuplum, si tibi placuerit, addas;
8 quia hoc erit mihi acceptissimum, ut affligens me dolore, non parcas (cfr. Iob 6,10), cum tuae sanctae voluntatis adimpletio sit mihi consolatio superplena”.
9 Videbatur propterea fratribus, quod quasi alterum Iob viderent, cui cum languor cresceret carnis, crescebat simul et vigor mentis.
10 Ipse autem obitum suum longe ante praescivit, dieque transitus imminente, dixit fratribus sui corporis tabernaculum deponendum (cfr. 2Pet 1,14) in proximo, quemadmodum sibi fuerat revelatum a Christo.
3
1 Cum itaque per biennium ab impressione sacrorum stigmatum, anno videlicet a sua conversione vigesimo, multis fuisset angustiantium infirmitatum probativis tunsionibus conquadratus, tamquam lapis in supernae Ierusalem aedificio collocandus et tamquam ductile opus sub multiplicis tribulationis malleo ad perfectionem adductus, ad Sanctam Mariam de Portinacula se portari poposcit, quatenus, ubi acceperat spiritum gratiae (cfr. Heb 10,29), ibi redderet spiritum vitae (cfr. Gen 6,17).
2 Quo cum fuisset perductus, ut Veritatis exemplo monstraret, quod nihil erat illi commune cum mundo, in illa infirmitate tam gravi, quae omni languori conclusit, super nudam humum se totum nudatum in spiritus fervore prostravit, quatenus hora illa extrema, in qua poterat adhuc hostis irasci, nudus luctaretur cum nudo.
3 Decubans sic in terra, saccina veste deposita, faciem solito more levavit in caelum (cfr. Iob 11,15), et intendens illi gloriae (cfr. Act 7,55) totus, manu sinistra dextri lateris vulnus, ne videretur, obtexit.
4 Et ait ad fratres: ”Ego quod meum est feci (cfr. 3Re 19,20); quod vestrum est Christus edoceat”.
4
1 Illacrimantibus autem sociis Sancti, qui miro fuerant compassionis telo percussi, unus ex eis, quem vir Dei guardianum suum esse dicebat, votum ipsius divina inspiratione cognoscens, festinus surrexit et acceptam cum chorda et femoralibus tunicam pauperculo Christi obtulit,
2 dicens: ”Haec tibi tamquam pauperi commodo, et tu illa suscipias obedientiae sanctae mandato”.
3 Gaudet ex hoc vir sanctus et iubilat prae laetitia cordis (cfr. Cant 3,11), quoniam fidem tenuisse dominae paupertati usque in finem se vidit, palmasque levans ad caelum (cfr. 2Par 6,13), Christum suum magnificat, pro eo quod, exoneratus ab omnibus, liber vadit ad ipsum.
4 Fecerat enim haec omnia paupertatis zelo, ut nec habitum quidem vellet habere nisi ab alio commodatum.
5 Voluit certe per omnia Christo crucifixo esse conformis, qui pauper et dolens et nudus in cruce pependit.
6 Propter quod et in principio conversionis suae nudus remansit coram antistite et in consummatione vitae nudus voluit de mundo exire,
7 fratribusque sibi assistentibus in obedientia caritatis iniunxit, ut, cum viderent eum iam esse defunctum, per tam longum spatium nudum super humum iacere permitterent, quod unius milliarii tractum suaviter quis perficere posset.
8 O vere christianissimum virum, qui et vivens Christo viventi et moriens morienti et mortuus mortuo perfecta esse studuit imitatione conformis et expressa promeruit similitudine decorari!
5
1 Hora denique sui transitus propinquante, fecit omnes fratres exsistentes in loco ad se vocari, et eos consolatoriis verbis pro sua morte demulcens, paterno affectu ad divinum est hortatus amorem.
2 De patientia et paupertate et sanctae Romanae Ecclesiae fide servandis sermonem protraxit, ceteris institutis sanctum Evangelium anteponens.
3 Circumsedentibus vero omnibus fratribus, extendit super eos manus (cfr. Gen 48,14) in modum crucis brachiis cancellatis, pro eo quod hoc signum semper amabat, et omnibus fratribus, tam praesentibus quem absentibus, in Crucifixi virtute ac nomine benedixit.
4 Insuper et adiecit: ”Valete, filii omnes, in timore Domini et permanete (cfr. Tob 2,14) in eo semper.
5 Et quoniam futura tentatio et tribulatio (cfr. Sir 27,6) appropinquat, felices, qui perseverabunt (cfr. Mat 10,22) in his quae coeperunt.
6 Ego vero ad Deum propero, cuius gratiae vos omnes commendo”.
7 Suavi huiusmodi admonitione completa iussit vir Deo carissimus, Evangeliorum sibi codicem apportari et Evangelium secundum Ioannem, quod incipit ab eo foco: Ante diem festum Paschae (cfr. Ioa 13,1), sibi legi poposcit.
8 Ipse vero prout potuit in huius Psalmi vocem erupit: Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum, et ad finem usque complevit: Me, inquit, exspectant iusti, donec retribuas mihi (cfr. Ps 141,2-8).
6
1 Tandem cunctis in eum completis mysteriis, anima illa sanctissima carne soluta et in abyssum divinae claritatis absorpta, beatus vir obdormivit in Domino (cfr. Act 7,60).
2 Unus autem ex fratribus et discipulis eius vidit animam illam beatam, sub specie stellae praefulgidae a candida subvectam nubecula (cfr. Apoc 14,14) super aquas multas (cfr. Ps 28,31) in caelum recto tramite sursum ferri, tamquam sublimis sanctitatis candore praenitidam et caelestis sapientiae simul et gratiae ubertate repletam, quibus vir sanctus promeruit locum introire lucis et pacis, ubi cum Christo sine fine quiescit.
3 Minister quoque fratrum in Terra Laboris tunc erat frater Augustinus, vir utique sanctus et iustus, qui in hora ultima positus, cum diu iam pridem amisisset loquelam, audientibus qui astabant, subito clamavit et dixit (cfr. Act 23,4; Luc 9,39).
4 ”Exspecta me, pater, exspecta, ecce, iam venio tecum!”.
5 Quaerentibus fratribus et admirantibus multum, cui sic loqueretur audacter, respondit: ”Nonne videtis patrem nostrum Franciscum, qui vadit ad caelum?”
6 Et statim sancta ipsius anima, migrans a carne, patrem est secuta sanctissimum.
7 Episcopus Assisinas ad oratorium Sancti Michaelis in Monte Gargano tunc temporis peregrinationis causa perrexerat, cui beatus Franciscus, apparens nocte transitus sui, dixit: ”Ecce, relinquo mundum et vado ad (cfr. Ioa 16,28) caelum”.
8 Mane igitur surgens (cfr. Gen 24,54), episcopus sociis narravit quae vidit, et Assisium rediens, cum sollicite perquisisset, certitudinaliter comperit, quod ea hora, qua sibi per visionem innotuit, beatus Pater ex hoc mundo migravit.
9 Alaudae aves, lucis amicae et crepusculorum tenebras horrescentes, hora transitus sancti viri, cum iam esset noctis secuturae crupusculum, venerunt in multitudine magna supra tectum domus
10 et diu cum insolita quadam iubilatione rotantes, gloriae Sancti, qui eas ad divinam laudem invitare solitus erat, tam iucundum quam evidens testimonium perhibebant (cfr. Ioa 1,7).


Caput XV - De canonizatione et translatione ipsius.

1
1 Franciscus igitur, servus et amicus Altissimi, Ordinis Minorum Fratrum institutor et dux, paupertatis professor, poenitentiae forma, veritatis praeco, sanctitatis speculum et totius evangelicae perfectionis exemplar, superna praeventus gratia, ordinato progressu ab infimis pervenit ad summa.
2 Hunc virum mirabilem, utpote paupertate praedivitem, humilitate sublimem, mortificatione vividum, simplicitate prudentem omnique morum honestate conspicuum, quem in vita Dominus mirabiliter effecerat clarum, in morte fecit incomparabiliter clariorem.
3 Beato namque viro migrante a saeculo, spiritus ille sacer domum aeternitatis ingrediens fontisque vitae (cfr. Qo 12,5; Ps 35,10) haustu plenario gloriosus effectus, expressa quaedam in corpore futurae gloriae (cfr. Rom 8,18) signa reliquit,
4 ut caro illa sanctissima, quae crucifixa cum vitiis in novam iam creaturam transierat (cfr. Gal 5,24; 2Cor 5,17), et passionis Christi effigiem privilegii singularitate praeferret et novitate miraculi resurrectionis speciem praemonstraret.
2
1 Cernebantur quidem in membris illis felicibus clavi ex eius carne virtute divina mirifice fabrefacti sicque carni eidem innati, quod dum a parte qualibet premerentur, protinus quasi nervi continui et duri ad partem oppositam resultabant.
2 Inventa quoque fuit paten-tius in ipsius corpore non inflicta humanitus neque facta plaga vul-neris lateralis, instar vulnerati lateris Salvatoris, quod redemptionis et regenerationis humanae in ipso Redemptore nostro protulit sacra-mentum.
3 Erat autem similitudo clavorum nigra quasi ferrum, vulnus autem lateris rubeum et ad orbicularitatem quamdam carnis contractione reductum rosa quaedam pulcherrima videbatur.
4 Caro vero ipsius reliqua, quae prius tam ex infirmitate quam ex natura ad nigredinem declinabat, candore nimio renitescens, illius secundae stolae pulchritudinem praetendebat.
3
1 Membra ipsius adeo mollia et tractabilia se praebebant palpantibus, ut conversa viderentur in teneritudinem puerilis aetatis et quibusdam cernerentur evidentibus signis innocentiae decorata.
2 Cum igitur in candidissima carne clavi nigrescerent, plaga vero lateris ut vernans roseus flos (cfr. Sir 50,8) ruberet, mirandum non est, si tam formosa et miraculosa varietas iucunditatem et admirationem contuentibus ingerebat.
3 Lacrimabantur filii pro subtractione tam amabilis Patris, sed et non modica perfundebantur laetitia dum deosculabantur in eo signacula summi Regis.
4 Miraculi novitas planctum vertebat in iubilum et intellectus rapiebat indaginem in stuporem.
5 Erat quippe tam insolitum tamque insigne spectaculum contuentibus omnibus et firmamentum fidei et incitamentum amoris, audientibus vero admirationis materia et excitatio desiderii ad videndum.
4
1 Audito siquidem transitu Patris beati, et fama diffusa miraculi, accelerans populus confluebat ad locum, ut id cerneret oculis carnis, quod a ratione dubium omne repelleret at affectioni gaudium cumularet.
2 Admissi sunt itaque Assisinates cives quam plurimi ad stigmata illa sacra contemplanda oculis et labiis osculanda.
3 Unus autem ex eis, miles quidam litteratus et prudens, Hieronymus nomine, vir utique famosus et celeber, cum de huiusmodi sacris signis du-bitasset essetque incredulus (cfr. Ioa 20,27) quasi Thomas, ferventius et audacius coram fratribus et aliis civibus movebat clavos
4 Sanctique manus, pedes et latus manibus propriis contrectabat (cfr. 1Ioa 1,1), ut, dum vulnerum Christi veracia illa signa palpando contingeret, de sui et omnium cor-dibus omne ”dubietatis vulnus amputaret”.
5 Propter quod et ipse inter alios huius veritatis tam certitudinaliter agnitae testis constans postmodum effectus est, et tactis sacrosanctis, iuramento firmavit.
5
1 Fratres autem et filii, qui vocati fuerant ad transitum Patris, cum omni multitudine populorum noctem illam, in qua Christi almus confessor decessit, sic divinis laudibus dedicarunt, ut non defunctorum exsequiae, sed Angelorum excubiae viderentur.
2 Mane vero facto turbae quae convenerant (cfr. Ioa 21,4; Act 2,6) acceptis arborum ramis (cfr. Ioa 12,13; Mat 21,8) et cereorum multiplicatis luminibus, cum hymnis et canticis sacrum corpus ad civitatem Assisii detulerunt.
3 Transeuntes quoque per ecclesiam Sancti Damiani, in qua virgo illa nobilis Clara, nunc gloriosa in caelis, tunc inclusa cum virginibus morabatur, ibique aliquantulum subsistentes sacrum corpus, margaritis caelestibus insignitum videndum et osculandum sacris illis virginibus obtulerunt.
4 Pervenientes denique ad civitatem cum jubilo, pretiosum thesaurum, quem portabant, in ecclesia Sancti Georgii cum omni reverentia condiderunt.
5 In eo siquidem loco puerulus litteras didicit, ibique postmodum primitus praedicavit, postremo ibidem locum primum quietis accepit.
6
1 Transiit autem venerabilis Pater ex huius mundi naufragio anno dominicae Incarnationis millesimo ducentesimo vigesimo sexto, quarto nonas Octobris, die sabbati in sero, sepultus in die dominico.
2 Coepit autem vir beatus continuo, divinae faciei superirradiante respectu, magnis et multis coruscare miraculis, ut sublimitas sanctitatis eius, quae, ipso vivente in carne, ad morum directionem per exempla perfectae iustitiae innotuerat mundo, illo iam regnante cum Christo (cfr. Apoc 20,4), ad omnem fidei firmitatem per miracula divinae potentiae comprobaretur e caelo.
3 Cumque in diversis orbis partibus gloriosa eius miracula largaque per ipsum impetrata beneficia plurimos ad Christi devotionem accenderent et ad ipsius Sancti reverentiam incitarent, acclamantibus tam linguis sermonum quam operum, ad aures Summi Pontificis, domini Gregorii Noni, quae per servum suum Franciscum Deus operabatur magnalia pervenerunt.
7
1 Sane cum idem pastor Ecclesiae non solum ex miraculis auditis post mortem, verum etiam experimentis in vita ipsius oculis visis et manibus contrectatis (cfr. 1Ioa 1,1) sanctitatem eius mirabilem plena fide certificatus agnosceret ac per hoc in caelis glorificatum a Domino nullatenus dubitaret, ut Christo, cuius erat Vicarius, concorditer ageret, hunc in terris reddere celebrem, tamquam omni veneratione dignissimum, pia consideratione disposuit.
2 Ad omnem quoque certitudinem faciendam orbi terrarum de glorificatione viri sanctissimi inventa miracula et conscripta et testibus idoneis approbata examinari fecit per illos qui minus inter cardinales favorabiles negotio videbantur.
3 Quibus diligenter discussis et ab omnibus approbatis, de fratrum suorum et omnium praelatorum, qui tunc erant in curia, concordi concilio et assensu canonizandum decrevit.
4 Veniens itaque personaliter ad civitatem Assisii anno dominicae Incarnationis millesimo ducentesimo vigesimo octavo, decimo septimo kalendas Augusti, die dominico, cum maximis quae longum foret enarrare solemniis, beatum Patrem catalogo Sanctorum adscripsit.
8
1 Anno vero Domini millesimo ducentesimo trigesimo convenientibus fratribus ad Capitulum generale Assisii celebratum, ad basilicam in honorem ipsius constructam corpus illud Domino dedicatum octavo kalendas Iunii translatum est.
2 Dum autem ille sacer transportaretur thesaurus, bulla Regis altissimi consignatus, miracula plurima, ille cuius effigiem praeferebat, operari dignatus est, ut per odorem ipsius salvificum affectus traheretur fidelium ad currendum (cfr. Cant 1,3) post Christum.
3 Erat re vera condignum, ut quem Deus in vita sibi placentem et dilectum effectum in paradisum per contemplationis gratiam transtulerat ut Henoch,
4 et ad caelum in curru igneo (cfr. 4Re 2,11) per caritatis zelum rapuerat ut Eliam,
5 eius iam vernantis inter flores illos caelicos plantationis aeternae ossa illa felicia de foco suo (cfr. Sir 50,8; 46,14) pullulatione mirifica redolerent.
9
1 Porro, sicut vir iste beatus mirandis virtutum signis in vita claruerat, sic et a die transitus sui usque in praesens per diversas mundi partes praeclaris miraculorum prodigiis, divina se potentia glorificante, coruscat.
2 Nam caecis et surdis, mutis et claudis, hydropicis et paralyticis, daemoniacis et leprosis, naufragis et captivis ipsius meritis remedia conferuntur, omnibusque morbis, necessitatibus et periculis subvenitur.
3 Sed et multis mortuis per ipsum mirifice suscitatis, innotescit fidelibus mirificans Sanctum suum (cfr. Ps 4,4) magnificentia virtutis Altissimi (cfr. Luc 1,35), cui est honor et gloria per infinita saecula saeculorum. Amen (cfr. Rom 16,27).

Explicit vita beati Francisci.

 

<<< OPUSCULUM PRIMUM

OPUSCULUM TERTIUM>>>
Incipiunt quaedam de miraculis 
ipsius post mortem ostensis.

 

===================================================================================
Redi


Pagina principalis

                
            Summa Pagina

====================================================================================