Actus s. Francisci et sociorum eius.

 

Caput XXXVI - Qualiter fr. Rufinus vidit et tetigit plagam lateris s. Francisci.



1 B.p.n. Franciscus illas sanctissimas plagas, quas sibi in manibus et pedibus ac latere Cristus, Dei Filius, miraculose impresserat, ita diligenter oculis omnium abscondebat, quod vix aliquis potuit illas, dum viveret sanctus, ad plenum aspicere.
2 Nam ibat deinceps calciatus, et de manibus nonnisi digitorum cacumina sociis apparebant, ita manus cum manicis abscondebat, memorans illud quod dictum est per angelum s. Tobie: Bonum est sacramentum regis abscondere (Tob 12,7).
3 Potissime vero plagam lateris ita semper, dum vixit, obtexit, quod, excepto fr. Rufino, qui quadam pia industria illam videre promeruit, nullus alius, dum viveret, videre valuit. Fr. autem Rufinus triplici testimonio de sanctissima plaga lateris se et alios certissime reddidit.
4 Primo, quia aliquando, cum lavare deberet femoralia s. patris, inveniebat illa ex parte dextri lateris multipliciter cruentata; propter quod certitudinaliter avertebat quod ille erat sanguis qui de plaga dextri lateris defluebat.
5 Reprehendebat vero s. Franciscus fr. Rufinum, quando avertebat quod dicta femoralia explicabat, ut signum cerneret supradictum.
6 Iterum autem fr. Rufinus, ut de hoc certior redderetur, cum semel scalperet s. patrem, digitum manus in ipsam plagam immersit; propter quod s. Franciscus, fortiter angustiatus, clamorem magnum emisit, dicens: “Parcat tibi Deus, o fr. Rufine! Et quare hoc facere voluisti?”.
7 Tertio, cupiens idem frater illam venerabilem plagam corporis oculis cernere, cum quadam caritativa cautela s. Francisco dixit: “Rogo te, pater, ut unam michi consolationem maximam facias: quod tunicam tuam des michi; et tu meam accipias in caritate paterna”.
8 Hoc autem faciebat fr. Rufinus ut, cum s. Franciscus se expoliaret, plagam lateris, quam aliquando manu tetigerat, etiam oculis cerneret; et ita factum est.
9 Unde s. Franciscus, caritati fr. Rufini assentiens, expoliviat se tunica sua et tunicam illius accepit; et quia solam illam habebat, dum se exueret non se sic contegere potuit, quin fr. Rufinus dictam plagam diligenter aspiceret.
10 Et sic de illa sancti plaga fuit per tria predicta testimonia plenarie confirmata.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XXXVII - De fr. Rufino, quomodo erat de tribus animabus electis una.



1 Sicut D.n. Ihesus Cristus benedictus dicit in evangelio: Cognosco oves meas et cognoscunt me mee (cfr. Ioa 10,4), ita b.p.n. Franciscus, tanquam bonus pastor (cfr. Ioa 10,11), omnia merita et virtutes suorum sociorum, Domino revelante, sciebat.
2 Et cognoscebat insuper defectus et vitia; propter quod omnibus noverat de opportuno remedio providere humiliando videlicet superbos et humiles exaltando, vituperando vitia et extollendo virtutes, sicut quilibet potest advertere in mirandis revelationibus quas habebat de illa sua familia primitiva.
3 Nam, ut unum de multis commemorem, semel s. Franciscus, sedens in quodam locello cum sociis, se cum illis in divinis eloquiis exercebat.
4 Frater autem Rufinus, vir utique sanctitate perspicuus, non erat cum illis tunc in illo divino eloquio, quia nondum de silva exiverat in qua orationis causa perrexerat.
5 Et dum s. Franciscus cum predictis sociis in sanctis exhortationibus et colloquiis divinis procederet, et ecce fr. Rufinus, nobilis civis Assisii sed nobilior servus Dei, virgo purissimus et contemplationis divine prerogativa nobiliori sublimatus,
6 odorifere insuper conversationis floribus coram Deo et hominibus adornatus, egrediebatur de silva, ubi steterat celestia meditari, et transibat parum a longe a s. Francisco.
7 Quem cum sanctus a longe cerneret, vertens se, dixit ad socios: “Dicatis michi, carissimi, que est sanctior anima quam Deus nunc habeat in mundo?”. Qui humiliter responderunt quod estimabant ipsum s. Franciscum hoc privilegio sublimari.
8 Ipse vero respondit: “Ego, carissimi fratres, sum indignior et vilior homo ex me quem Deus habeat in mundo. Sed videtis vos illum fr. Rufinum, nunc exeuntem de silva? Dominus revelavit michi quod anima eius est una de tribus sanctioribus animabus quas Deus nunc habeat in hoc mundo.
9 Et firmiter dico vobis, quod ego non dubitarem ipsum s. Rufinum vocare dum adhuc vivit in corpore, cum anima eius sit in gratia confirmata et sanctificata et canonizata in celo a D. Ihesu Cristo”.
10 Hec autem verba dicebat s. Franciscus in absentia dicti fratris. In quibus ostendebat quod ipse s. pater, sicut bonus pastor (cfr. Ioa 10,11), oves suas noverat a quibus virtutibus deficerent. Quod ostendit in fr. Helia, cum eum reprehenderet de superbia; et in fr. Iohanne de Capella, cum illi propter eius malitiam prediceret de suspensione propria;
11 et in fratre, cuius guttur tenebat diabolus, cum corrigeret illum de inobedientia; et invenientibus fratribus de Terra Laboris, cum argueret unum illorum de pestilentia quam contra socium fecerat in via.
12 Noverat insuper oves suas in quibus gratiis habundarent, sicut apparet in fr. Bernardo et fr. Rufino predicto et de pluribus aliis, de quibus Deus b. Francisco, tanquam pastori bono, magnalia revelabat.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XXXVIII - De fr. Leone, quomodo apparuit sibi b. Franciscus.


1 Gloriose innocentie, que corpus decorat et animam ad gratiam introducit et gloriam, amator Franciscus propter magnam puritatem et columbinam innocentiam, quam in fr. Leone cernebat, ipsum frequentius ducebat pro socio et ad secreta sua tam diebus quam noctibus sepius admittebat.
2 Quapropter inter omnes socios s. patris qui plus de secretis eius et mirabilibus sciverit fuit fr. Leo predictus.
3 Nam ipse frequenter vidit eum elevatum in aere, sicut infra dicetur; ipse etiam audivit eum frequenter cum Cristo et b. Virgine et angelis colloquentem.
4 Ipse insuper vidit lucem igneam de celo super s. Franciscum descendentem, et vocem de ipsa luce audivit cum ipso loquentem.
5 Ipse etiam, dum quadam die pariter incederent, vidit ante faciem s. patris crucem pulcherrimam precedentem et Cristum in illa pendentem.
6 Et videbat quod crux illa mirabilis, cum s. Franciscus staret, stabat; et, cum ambularet, pariter ambulabat; et quocumque s. Franciscus pergebat, illa ante faciem suam precedebat.
7 Et erat crux illa tanti splendoris quod non solum faciem sancti sed illuminabat et decorabat aerem circumquaque. Et hec omnia fr. Leo clara luce cernebat.
8 Huic fr. Leoni, non solum in vita fecit consolationes mirabiles, sed etiam post mortem s. Franciscus ei frequenter apparuit.
9 Unde quadam vice, dum fr. Leo in orationibus vigilaret, apparuit sibi, dicens: “O fr. Leo, recordaris quod, quando eram in mundo, predicebam famem magnam in universo orbe venturam, et dicebam me scire quemdam pauperculum hominem pro cuius amore Deus parcebat, et donec ille pauperculus viveret, famis pestilentissima non mittebatur?”.
10 Respondit fr. Leo: “Bene recordor, pater sanctissime”. Et ait b. Franciscus: “Ego eram illa creatura et ille pauperculus homo pro cuius amore Deus famem in homines non mittebat, sed propter humilitatem nolebam me pandere.
11 Nunc autem scias pro certo, fr. Leo, quod, postquam recessi de mundo, veniet terribilis et universalis fames in terra, ita quod ex fame multi homines morientur”.
12 Et ita fuit; nam forte ad sex menses post hec verba tam magna fames ubique valuit, quod homines, non solum radices erbarum, sed cortices arborum manducabant: unde pre fame periit maxima hominum multitudo.
13 Claret igitur ex predictis fr. Leonis innocentia et s. Francisci divina amicitia et eiusdem infallibilis prophetia.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XXXIX - De fr. Leone, quando vidit s. Franciscum elevatum a terra.



1 Cum b.p. Franciscus incepit sentire nova et divina carismata in illa sua anima benedicta, frequenter in aere non solum mentaliter sed etiam corporaliter elevabatur a terra.
2 Fiebat autem mira Dei dispensatio circa ipsum in elevationibus supradictis, scilicet quod, quanto divine gratie dona cumulatis sentiebat, tanto altius elevabatur a terra, sicut oculata fide plures eius socii conspexerunt;
3 et singulariter fr. Leo, quem propter suam columbinam, immo angelicam innocentiam frequentius s. Franciscus interesse ad orationis studia clandestina permittebat.
4 Unde ipse fr. Leo sepe videre meruit s. patrem in aere sublevatum, plus et minus secundum gradus supernorum sensuum, quibus, de virtute in virtutem proficiendo, sursum agebatur in Deum.
5 Aliquando enim dictus fr. Leo s. Franciscum vidit elevatum a terra in tantum quod tangere poterat pedes eius; aliquando vero videre meruit eundem patrem sanctissimum elevatum usque ad cacumina arborum; aliquando in tanta altitudine sursum vectum, quod vix illum visus valebat attingere.
6 Quando vero pedes b. Francisci tangere poterat, amplexabatur illos et, obsculando cum devotissimis lacrimis exorabat, dicens: “Deus, propitius esto michi peccatori (cfr. Luc 18,13) et, per merita sanctissimi huius viri, fac me tuam misericordiam sanctissimam invenire”.
7 Cum vero tantum elevatum aspiceret quod ipsum tangere non valeret, se sub s. Francisco devote prosternens, orationem prime similem faciebat. Hec autem elevationes s. patris fuerunt in loco Alverne et in aliis locis quam plurimis.
8 Huic fr. Leoni solummodo s. Franciscus sua stigmata committebat tangenda et novis petiolis remutanda, quas inter clavos illos mirabiles et carnem reliquam, ad tenendum sanguinem et mitigandum dolorem, die quolibet ebdomade renovabat,
9 excepto die iovis de sero et per totum diem veneris, in quo nullum volebat apponi remedium, ut amore Cristi, eo die crucifixionis, in doloribus crucis vere crucifixus cum Cristo penderet.
10 Aliquando vero manus illas, tam venerandis stigmatibus insignitas, ante cor fr. Leonis s. Franciscus studiosius apponebat: ex qua appositione tantam devotionem fr. Leo sentiebat in corde, quod quasi vero expirabat, frequentibus singultibus in stupore salubri immutatus.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XL - Qualiter D. Ihesus Cristus fuit locutus fr. Masseo.



1 Illi sancti socii p.n. Francisci, pauperes quidem rebus, divites autem Deo, non querebant in auro divites fieri vel argento, sed sollicitissime procurabant ditari sanctis virtutibus, quibus ad veras et eternas divitias pervenitur.
2 Unde accidit quadam die quod fr. Masseus, unus de electis sociis s. patris, cum de Deo tam ipse quam socii loquerentur, unus eorum dixit quod erat quidam Dei amicus, qui magnam active vite et contemplative gratiam possidebat.
3 Et cum hiis habebat profundissimum humilitatis abissum, qua se peccatorem maximum existimabat; que humilitas illum sanctificabat et confirmabat, et crescere in dictis donis continue faciebat; et, quod melius est, nunquam eum a Deo cadere permittebat.
4 Que miranda ut fr. Masseus audivit et adverteret illum esse thesaurum vite et eterne salutis, tanto exarsit amore ad habendam dicte humilitatis virtutem, Dei amplexu dignissimam,
5 quod in fervore magno ad celum elevans faciem, voto se strinxit firmissimo nunquam velle in isto mundo letari, donec humilitatem illam preclarissimam in anima sua sentiret adesse.
6 Et hoc voto et s. proposito facto, stabat continue in cella reclusus, et coram Deo gemitibus inenarrabilibus (cfr. Rom 8,26) continue se mactabat; quia videbatur sibi se esse hominem penitus dignum inferno,
7 nisi ad illam humilitatem sanctissimam perveniret, qua ille amicus Dei, quem audierat, plenum virtutibus, inferiorem se omnibus reputabat, immo penitus se dignum extimabat inferno.
8 Et dum sic tristis fr. Masseus per dies plurimos permansisset, in fame et siti et multis lacrimis se mactando, accidit quod quadam die intravit in silvam; et eundo per ipsam, pro dicto desiderio vehementi emittebat luctuosos clamores et lacrimosa suspiria, postulando dictam virtutem a Deo sibi dari.
9 Et quia Dominus sanat contritos corde (cfr. Luc 4,18) et exaudit voces humilium, facta est sibi vox de celo, bis clamans: “Fr. Massee, fr. Massee!”. Qui per Spiritum sanctum Cristum benedictum esse cognoscens, respondit: “Domine mi, Domine mi!”. Et Dominus ad eum: “Quid vis dare, quid vis dare ad hanc gratiam possidendam?”
10 Et fr. Masseus respondit: “Domine mi, oculos capitis mei”. Et Dominus ad eum: “Et ego volo quod oculos et gratiam habeas!”. Frater autem Masseus remansit in tanta gratia optate humilitatis et lumine Dei, quod continue erat in iubilo.
11 Et sepe, quando orabat, faciebat quemdam iubilum uniformem, et voce obtusa faciebat, quasi columbus: “u.u.u.”, ac facie ylari et iocunda contemplationi vacabat; et super hoc humilissimus factus, se cunctis hominibus minimum reputabat.
12 Interrogavit ipsum fr. Iacobus de Fallerono, sancte memorie, quare versum non mutabat in iubilo. Qui respondit cum magna letitia: “Quia, cum in una re invenitur omne bonum, non oportet quod varietur versum”. Deo gratias!

Caput XLI - Qualiter s. Clara fuit portata in nocte Nativitatis ad ecclesiam s. Francisci.



1 Cum devotissima Cristi sponsa, Clara re et Clara nomine, graviter infirmata corpore apud S. Damianum moram contrahebat, ad solvendas horas canonicas cum aliis ad ecclesiam ire non poterat.
2 Adveniente vero sollempnitate Nativitatis D.n. Ihesu Cristi benedicti, ad cuius matutinum sorores solebant accedere et in missa Nativitatis communicare devote,
3 b. Clara, omnibus ad sollempnitatem euntibus, sola remansit in loco, in infirmitate gravata, cum non parva tamen desolatione, eo quod non poterat interesse ad tam devota sollempnia.
4 Sed D. Ihesus Cristus, nolens hanc suam sponsam fidelissimam desolari, fecit eam in ecclesia S. Francisci, tam in matutinis quam in missa et in omni sollempnitate festiva, spiritu presentialiter interesse,
5 ita quod tam cantum fratrum quam organa usque ad finem misse luculenter audivit et, quod plus est, sacram communionem accepit et plene consolata remansit.
6 Cum autem sorores, completo officio in S.Damiano, ad s. Cla-ram redissent, dixerunt: “O domina Clara, carissima, quam magnam consolationem habuimus in ista Nativitate Domini Salvatoris! utinam potuisses fuisse nobiscum!”.
7 Illa vero respondit: “Gratias ago Domino meo Ihesu Cristo benedicto, sorores et filie mee carissime; quia ad omnia sollempnia huius noctis et ad maiora et devotiora quam vos extiti consolata.
8 Nam Domino meo Ihesu Cristo faciente et beatissimo patre meo Francisco procurante, interfui in ecclesia patris mei Francisci, et corporalibus auribus et mentalibus audivi cunctos cantus et organa; et insuper ibidem sacram communionem suscepi.
9 Unde de tanta gratia michi facta gaudete et Cristum Ihesum benedictum toto corde laudate; quia et hic infirma iacui et, nescio quomodo, utrum in corpore an extra corpus (cfr. 2Cor 12,2.3), in sollempnitate tota, ut predixi, in s. Francisco interfui”.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XLII - Qualiter s. Clara crucem miraculose panibus impressit.



1 S. Clara, devotissima crucis discipula et preciosa plantula b. Francisci, erat tante sanctitatis quod, non solum episcopi et cardinales, sed etiam summus pontifex illam videre et audire affectuosius cupiebat et sepe personaliter visitabat.
2 Etenim quadam vice papa ad s. Clare monasterium accessit, ut ab ea, que erat sacrarium Spiritus sancti, audiret celestia et divina colloquia.
3 Utroque igitur diu de salute anime et divina laude tractante, interim s. Clara fecit panes pro sororibus in mensis omnibus preparari, cupiens panes illos reservare a Cristi vicario benedictos.
4 Unde finita collatione sanctissima, s. Clara, genuflectens cum magna reverentia, rogavit summum pontificem ut panes in mensis appositos benedicere dignaretur. Papa vero respondit: “Soror Clara fidelissima, ego volo quod tu benedicas panes istos et facias super eos crucem Cristi benedicti, cui te totam in medullatum sacrificium obtulisti”.
5 Illa vero respondit: “Sanctissime pater, parcas michi, quia in hoc essem reprehendenda nimis valde, ut coram Cristi vicario ego, que sum una vilis muliercula, facere talem benedictionem presumerem”.
6 Et papa respondit: “Ad hoc ut presumptioni non imputetur, sed insuper habeas inde meritum, precipio tibi per s. obedientiam quod super istos panes facias signum crucis et benedicas eos in nomine Domini”.
7 Illa, tanquam vere obedientie filia (cfr. 1Pet 1,14), super panes illos crucem faciens, devotissime benedixit. Mirabile certe, quod statim in omnibus panibus apparuit signum crucis pulcherrimum!
3 De quibus plures fuerunt cum magna devotione comesti et plures pro miraculo in posterum reservati. Papa insuper, de virtuosa cruce a sponsa Cristi facta vehementer admirans, primo gratias Deo egit et postea b. Claram consolabiliter benedixit.
9 Morabantur in dicto monasterio soror Ortulana, mater s. Clare, et soror Agnes, eiusdem germana, omnes Spiritu sancto plene, cum multis aliis sanctis monialibus et sponsis Cristi, ad quas s. Franciscus infirmos plurimos transmittebat, modo ad unam, modo ad aliam predictarum, ut super eos facerent signum crucis.
10 Et virtute crucis Cristi, quam toto corde colebant, quotquot signabantur, sanitatis remedium reportabant.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi, qui est benedictus in secula. Amen (cfr. Rom 1,25).

Caput XLIII - De mirabili revelatione facta in cordibus s. fr. Egidii 
et s. Ludovici, regis Francie.



1 Cum s. Ludovicus, rex Francie, decrevisset per sanctuaria peregrinari septennio, audissetque fama veridica fr. Egidii mirabilem sanctitatem, posuit in corde suo ipsum omnimode visitare.
2 Unde in ipsa sua peregrinatione divertit Perusium, ubi audierat fr. Egidium commorari; et veniens ad portam fratrum, sicut peregrinus pauperculus et ignotus, paucis comitibus sociatus, requisivit instanter fr. Egidium, nichil portario de sua conditione revelans.
3 Portarius vero ivit ad fr. Egidium, dicens quod quidam peregrinus, ipsum requirebat ad portam. Statim vero fr. Egidius vidit in spiritu quod ille erat rex Francie.
4 Et quasi ebrius de cella egrediens, cursu velocissimo ad portam accedens, ruerunt ambo in amplexus mirabiles et oscula devotissima, genuflexi, ac si amicitia antiquissima se antea cognovissent.
5 Et hius signis caritativi amoris ostensis, nullum verbum alterius ad alterum proferendo, sed omni modo silentio servato, ab invicem discesserunt.
6 Cum vero rex recederet, unus de sociis eius, perquisitus a fratribus quis ille esset qui cum fr. Egidio ruisset in tam caritativos amplexus, respondit quod erat Ludovicus, rex Francie, qui in peregrinatione pergendo voluit videre fr. Egidium. Et hiis dictis, ipse et socii regis velocissime recesserunt.
7 Fratres autem, dolentes quod fr. Egidius nullum verbum bonum dixerat dicto regi, dicebant multipliciter conquerendo: “O fr. Egidi, et quare tanto regi, qui venit de Francia videre te et audire a te aliquod verbum bonum, nichil ei dicere voluisti?”.
8 Respondit fr. Egidius: “Carissimi fratres, non miremini si nec ipse michi nec ego illi aliquid voluimus dicere; quia, statim quod amplexati nos fuimus, lux divine sapientie revelavit michi cor suum et sibi cor moum.
9 Et in speculo illo eterno constituti, quicquid ille cogitaverat michi dicere, vel ego sibi volueram, absque strepitu labiorum vel lingue, cum plana consolatione audivimus, melius quam si labiis loqueremur.
10 Et si voluissemus ea que intus sentiebamus vocalis soni ministerio explicare, propter defectum lingue humane, que non potest nisi cum enigmate figurarum divina explicare secreta, potius ad desolationem utriusque quam ad consolationem fuisset ipsa locutio. Et propterea sciatis quod ipse rex recessit mirabiliter consolatus”.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi, qui est benedictus in secula. Amen (cfr. Rom 1,25).

Caput XLIV - Quomodo s. Antonius, in una lingua predicando, 
fuit intellectus ab hominibus diversarum linguarum.



1 Vas admirabile Spiritus sancti, s. Antonius de Padua, unus de electis b. Francisci discipulis, quem s. Franciscus suum episcopum appellabat, cum predicaret in concilio coram papa et cardinalibus, ubi erant Greci et Latini, Francigene et Theotonici, Sclavi et Anglici et multi alii diversarum linguarum et idyomatum variorum,
2 Spiritu sancto afflatus, lingua apostolica inflammatus, eructans mellifluum verbum Dei, omnes illos tam diversarum linguarum homines in dicto concilio congregatos luculentissime et clare ipsum audientes et distincte intelligentes, reddidit tanta admiratione et devotione suspensos,
3 ut videretur renovatum illud antiquum apostolorum mirabile admirantium et dicentium: “Nonne iste ispanus est? Et quomodo nos omnes audimus per eum linguam nostram, in qua nati sumus (cfr. Act 2,7.8): Greci et Latini, Francigene et Theotonici, Sclavi et Anglici, Lombardi et Barbari?”.
4 Papa etiam stupens ad tam profunda de scripturis divinis a s. Antonio prolata, dixit: “Vere iste archa testamenti est et divinarum armarium scripturarum”.
5 Tales milites habuit dux noster, s. Franciscus, qui, non solum Cristi gregem, sed etiam Cristi vicarium possent cum venerabili suo collegio pinguedine s. Spiritus saginare et contra hostiles insidias armis munire celestibus.
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XLV - Qualiter s. Antonius predicavit piscibus.



1 Ostendere volens D. Ihesus Cristus benedictus quanta esset fidelissimi servi eius Antonii sanctitas, et quam devote audienda esset eius predicatio ac sana doctrina, per irrationabilia animalia, scilicet per pisces, redarguit infidelium et insipientium hereticorumque stultitiam, sicut per asinam redarguit insipientiam Balaam.
2 Nam cum idem b. Antonius esset Arimini, ubi hereticorum magna copia morabatur, volens illos ad lucem vere fidei et in viam reducere veritatis, per dies multos ipsis de scripturis catholicis predicabat.
3 Illi vero facti per obstinationem lapidei, ipsius sanctis eloquiis non solum non acquiescere sed insuper prebere contempserunt auditum.
4 S. vero Antonius, Domino inspirante, accessit quadam die ad os fluminis iuxta mare, et stans in ripa que mari appropinquabat et flumini, incepit modo predicationis pisces ex parte Domini advocare, dicens: “Audite verbum Domini, pisces maris et fluminis, ex quo infideles heretici audire contempnunt”.
5 Et ecce statim accessit ante s. Antonium tantam magnorum et parvorum piscium multitudo, quod nunquam insimul in illis partibus fuit visa; et omnes tenebant capita aliquantulum extra aquam.
6 Vidisses ibi pisces magnos pacifice adherere minoribus, minores sub alas maiorum pacifice permanere. Vidisses ibi diversas piscium species quaslibet ad sibi similes currere, et quasi quemdam campum pictum colorum varietate mirabili decoratum ad sancti faciem ordinari.
7 Vidisses ibi turmas piscium grandium, quasi castrorum acies ordinatas (cfr. Cant 6,3.9), loca ad predicationem audiendam preripere. Vidisses ibi pisces mediocres loca mediocria capere et quasi doctos a Domino absque aliqua turbulentia in suis locis consistere.
8 Vidisses ibi piscium parvulorum multitudinem copiosam atque populosam usquequaque, tanquam peregrinos ad indulgentiam, properare et ad s. patrem, tanquam sub tutore, propinquiores accedere.
9 Ita quod in ista predicatione celitus ordinata primo pisces minores, secundo mediocres, tertio, ubi erat aqua profundior, pisces maximi s. Antonio assistebant.
10 Hiis igitur taliter ordinatis, incepit s. Antonius sollempniter predicare, dicens: “Fratres mei pisces, multum tenemini pro vestro modulo referre gratias Creatori, qui in vestrum habitaculum dedit elementum tam notabile, ita ut aquas dulces et salsas, prout expedit, habeatis.
11 Refugia insuper vobis multiplicia contulit, ut evitetis incommoda tempestatis. Exibuit insuper vobis elementum diafanum et limpidum, et vias quibus incedatis, et escas quas sumatis, ut vivere possitis. Escas quoque vobis necessarias preparat Creator benignus etiam in profundis abissis.
12 Vos in creatione mundi cum benedictione multiplicationis preceptum habuistis a Domino. Vos in diluvio, ceteris animalibus pereuntibus, absque lesione reservati fuistis. Vos, alis ornati et virtute roborati, undique prout libet discurritis.
13 Vobis datum fuit ex imperio Domini Ionam reservare prophetam et post tertium diem illum in terram absque lesione reponere. Vos censum pro D. Ihesu Cristo, cum tanquam pauper non haberet unde solveret staterem, obtulistis.
14 Vos in cibum regis eterni, D.n. Ihesu Cristi benedicti, ante resurrectionem eius et post resurrectionem singulariter electi fuistis; propter que omnia multum tenemini laudare et benedicere Dominum, qui tot bona singularia pre ceteris animalibus recepistis”.
15 Ad hec verba et similia ortamenta aliqui pisces voces emittebant, aliqui aperiebant ora et omnes capita inclinabant, signis quibus poterant laudantes Altissimum.
16 Ad hanc reverentiam piscium exilaratus in spiritu, s. Antonius, et voce altissima clamans, dicebat: “Benedictus Deus eternus, quod magis honorant Deum pisces aquatici quam homines heretici; et melius audiunt belve irrationabiles quam homines infideles!”.
17 Quanto autem b. Antonius predicabat, tanto piscium multitudo crescebat, et nulli de locis que ceperant recedebant. Ad quod miraculum concurrens populus civitatis, concurrentes etiam heretici supradicti;
18 et videntes tam insolitum et mirandum negotium, quod bruta scilicet s. Antonio prebebant auditum, compuncti corde, omnes ad pedes s. Antonii, rogantes ut predicationem illis faceret consederunt.
19 Tunc s. Antonius, aperiens os suum (cfr. Mat 5,2), tam mirabiliter de fide catholica predicavit, quod omnes hereticos ibi existentes convertit, et fideles, roborati in fide, cum gaudio et benedictione remanserunt.
20 Pisces etiam, licentiati a sancto, cuncti letantes et gaudentes, cum mirandis lusibus et cervicibus applausivis in varias provincias abierunt.
21 Post hec per multos dies s. Antonius, Arimini predicando, magnum fructum fecit in conversione hereticorum et devotione cleri.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XLVI - Qualiter s. fr. Corradus convertit quemdam iuvenem 
et post mortem liberavit eum a purgatorio.



1 Mirabilis zelator evangelice regule b.p.n. Francisci, s. fr. Corradus de Offida, fuit tam religiose vite et tanti meriti apud Deum, quod tam in vita ipsius quam in morte D. Ihesus Cristus eum multipliciter honoravit.
2 Nam, cum adhuc viveret et ut forensis ad locum Offide venisset, fratres rogaverunt eum, quod amore Dei caritative quemdam fratrem iuvenculum predicaret,
3 qui tam inordinate et pueriliter se gerebat, quod tam senes quam iuvenes de illa familia plurimum conturbabat, et de horis canonicis et aliis regularibus disciplinis aut parum aut nichil curabat.
4 Unde fr. Corradus, compatiens illi iuvenculo et etiam predictis fratribus propter illum multipliciter tribulatis, ad preces illorum humiliter inclinatus, vocavit illum seorsum
5 et in visceribus caritatis dixit sibi verba tam efficacia et divina, quod statim facta est manus Domini super (cfr. Ez 1,3) ipsum iuvenculum; et mutatus est in virum alterum (cfr. cfr. 1Re 10,6) , ita quod factus est de puero senex:
6 ita obediens et benignus, ita sollicitus et devotus, ita pacificus et obsequiosus et ad omnia opera virtutis studiosus quod, sicut per ipsum tota familia turbabatur, ita postea omnes, propter plenam conversionem quam in virtutibus fecerat, exultabant et dilectionem ad eum quasi ad angelum ferebantur.
7 Post hanc vero conversionem, paucis diebus elapsis, infirmatus est et migravit a seculo, de quo fratres multum doluerunt. Post mortem vero illius, cum fr. Corradus, qui converterat illum, staret in oratione de nocte ante altare dicti conventus;
8 et ecce venit anima dicti fratris, fr. Corradum tanquam patrem devote salutans. Qui ait: “Quisnam es tu?”. Respondit: “Ego sum anima iuvenis nuper defuncti”.
9 Cui ille: “O fili carissime, et quid est de te?”. Respondit: “Pater carissime, gratia Dei et doctrine vestre bene michi est, quia non sum dampnatus; tamen, propter aliquas meas culpas, propter modicum tempus quod habui non plene purgatas, magnas substineo purgatorias penas.
10 Sed rogo te, pater, quod, sicut tua pietate michi, dum viverem, succuristi, ita nunc michi in meis cruciatibus digneris succurrere, ut dicas pro me aliqua Pater noster, quia oratio tua est valde acceptabilis coram Deo”.
11 Fr. vero Corradus, libenter assentiens, dixit semel Pater noster cum Requiem eternam (cfr. 4Esd 2,34). Quo dicto, dixit anima illa: “O pater carissime, quam michi profuit! Rogo quod michi iterum dicas”.
12 Et cum dixisset iterum, illa replicans ait: “Pater sancte, sicut oras tota allevior; et rogo quod orare non cesses”. Fr. vero Corradus, sentiens quod anima illa suis orationibus iuvabatur, dixit sibi centum Pater noster.
13 Quibus completis, anima illa dixit: “Pater carissime, ex parte D.n. Ihesu Cristi gratias ago tibi, ut Ipse tibi de hac caritate mercedem eternam tribuat; quia propter orationem tuam ego sum a penis omnibus liberata et pergo nunc ad regna celestia”.
14 Et hiis dictis perrexit ad Dominum. Fr. vero Corradus, ut letificaret fratres, totum recitavit per ordinem quod in nocte precesserat; de quo ipse et alii fuerunt plurimum consolati.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XLVII - Qualiter quidam magnus tirannus, 
videns unum de sociis b. Francisci elevatum in aere usque ad culmen palatii sui, 
conversus fuit et factus fr. Minor ad predicationem eiusdem fratris.



1 Hoc fuit signum evidentissimum quod Ordo b. Francisci fuit fundatus a Deo, quia statim quod multiplicari cepit, quasi usque ad fines terre pervenit.
2 Unde s. Franciscus, studens se Cristo in omnibus conformare, mittebat fratres suos binos ad predicandum per universas provincias,
3 et tam mira per eos Dominus faciebat, quod quasi in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terre verba eorum (Ps 18,5).
4 Unde accidit semel quod duo de illis novellis b. patris discipulis, ad ignotas partes pergentes, pervenerunt ad quoddam castrum pessimis hominibus plenum.
5 In quo etiam erat quidam magnus tirannus, multum crudelis et impius, quasi caput et dux omnium illorum pessimorum et predonum. Erat tamen genere nobilis, sed moribus pessimus et ignobilis.
6 Ad quod castrum cum dicti duo fratres, afflicti fame et frigore et labore, quasi agni inter lupos (cfr. Luc 10,3), de sero simpliciter pervenissent, rogaverunt per internuntium illum tirannum, dominum castri, quod ipsos reciperet in hospitio illa nocte amore D. Ihesu Cristi.
7 Quos ille, a Deo inspiratus, gratanter suscepit et multam compassionem illis et curialitatem exibuit. Nam fecit illis fieri ignem magnum et parari mensam more nobilium.
8 Discumbentibus vero fratribus et aliis cunctis, unus illorum fratrum, qui erat sacerdos, habens gratiam loquendi de Deo singularem, videns quod nullus illorum discumbentium de Deo aliquid vel de salute anime tractaret aut loqueretur,
9 sed solum de predationibus et occisionibus et de aliis malis multis que hinc inde perpetraverant; et gaudebant in rebus pessimis et de impietatibus quas usquequaque commiserant.
10 Unde, refectione finita corporali, cupiens ille frater hospitem suum et ceteros celesti cibo reficere, dixit domino illi: “Domine, magnam curialitatem et caritatem nobis exibuistis; et ideo multum essemus ingrati, si non vobis aliqua bona secundum Deum rependere studeremus.
11 Propterea rogamus quod faciatis totam familiam congregari, ut pro beneficiis corporalibus a nobis receptis spiritualia rependamus”. Quorum rogaminibus assentiens, dictus dominus fecit omnes congregari coram fratribus.
12 Et frater ille incepit de gloria paradisi loqui: quomodo ibi est letitia sempiterna, ibi societas angelorum, securitas beatorum, ibi gloria infinita, ibi copia celestium thesaurorum, ibi vita perpetua, lux inenarrabilis, pax impertubabilis, sanitas incorruptibilis, ibi Dei presentia et omne bonum et nullum malum.
13 Et homo propter peccata et miseriam suam perdit tot et tanta bona, et acquirit infernum, ubi dolor est et tristitia sempiterna, societas demonum, serpentium et draconum, ubi miseria infinita et vita sine vita, tenebre palpabiles et Luciferi presentia,
14 ubi turbatio et ira, sempiternus ignis et glacies, vermes et rabies, fames et sitis, ubi mors sine morte, gemitus et lacrime, stridor dentium (cfr. Mat 8,12) et eternitas tormentorum; ibi omne malum et carentia omnis boni!
15 ”Et, ut comprehendi, omnes vos ad tanta mala curritis festinanter; nam nichil boni operis vel sermonis in vobis apparet.
16 Unde consulo et admoneo vos, carissimi, quod pro vilibus rebus mundi et voluptatibus carnis, que omnia transeunt velut umbra (cfr. Sap 5,9), nolitis perdere illa summa et in eternum duratura celestia bona; nec sic currere festinetis ad tam magna et acerba tormenta”.
17 Et hiis dictis in virtute Spiritus sancti a fratre predicto, dominus castri, tactus intrinsecus et corde compunctus, procidit ad pedes fratris; et ipse cum aliis omnibus cepit amarissime flere, rogans et petens a fratre ut ipsum in viam salutis dirigeret.
18 Et confessione cum multis lacrimis et intima compunctione eidem fratri facta, dixit ei frater quod oporteret eum in redemptionem suorum peccatorum peregrinari per sanctuaria, macerari per ieiunia, in orationibus vigilare et insistere largissimis helemosinis et aliis operibus pietatis.
19 Dominus vero ille respondit: “Pater carissime, ego nunquam istam provinciam exivi; Pater noster nec alias orationes scio dicere; et ideo aliam michi penitentiam iniungatis”.
20 Ille vero s. frater ait: “Carissime, ego volo fideiubere pro te et ex caritate Dei pro peccatis tuis intercedere ad D. Ihesum Cristum, ut anima tua non pereat.
21 Et nunc ad presens nolo quod aliam penitentiam facias nisi quod hoc sero tuis propriis manibus portes michi de paleis, ubi ego et socius quiescamus”.
22 Qui cum gaudio paleas portavit et lectum diligenter paravit in una camera ubi lumen ardebat. Et videns prefatus dominus quod frater ille tam sancta et virtuosa verba protulerat, concepit quod esset homo sanctus,
23 et posuit in corde suo explorare diligenter quid faceret illa nocte. Et vidit quod dictus frater de sero se posuit in lecto;
24 sed, cum putaret omnes profunde dormire, surrexit in tempeste noctis silentio, et pro fideiussione facta expandens manus ad Dominum et orans pro illo, indulgentiam pro ipsius peccatis postulabat.
25 Et ecce in ipsa oratione elevatus est frater in aere usque ad culmen palatii, et ibi in aere fecit tam magnum lamentum et fletum, pro peccatis dicti domini indulgentiam postulando, quod vix unquam fuit visus homo, qui caros suos consanguineos seu amicos defunctos tam cordialiter fleret sicut iste frater pro peccatis illius.
26 Et fuit illa nocte ter elevatus in aere semper cum pio lamento et lacrimis compassivis. Et ille dominus, latenter observans omnia predicta, videbat et audiebat caritativum lamentum et compassivos lacrimarum singul-tus.
27 Unde statim de mane ad pedes procidit dicti fratris et cum lacrimis compunctionis rogabat ut ipsum in viam salutis dirigeret, paratum firmiter ad omnia que iuberet.
28 Fratre sancto igitur consulente, vendidit cuncta que habuit, et restituenda restituit, et cetera pauperibus (cfr. Luc 19,8) secundum s. evangelium cuncta distribuit et semetipsum Deo offerens, Ordinem fratrum Minorum intravit et cum laudabili perseverantia, propositum servans, in sancta vita finivit.
29 Ceteri etiam antiquarum iniquitatum illius satellites et sodales, compuncti corde, vitam in melius mutaverunt. Sic fructificavit sancta illorum fratrum simplicitas, non de auctoribus vel de Aristotile predicans, sed de penis inferni et gloria paradisi cum brevitate sermonis, sicut regula sancta dicit.
Deo gratias! Amen.

Caput XLVIII - Mirabilia de quibusdam fratribus provincie Marchie, 
et quomodo b. Virgo apparuit fr. Corrado in silva Forani.



A - 1 Provincia Marchie Anchonitane quasi quoddam celum stellatum fuit stellis notabilibus et decoratum, sanctis scilicet fratribus Minoribus, qui sursum et deorsum, coram Deo et proximo radiosis virtutibus relucebant, quorum memoria est vere in benedictione (cfr. Sir 45,1) divina.
2 Inter quos fuerunt aliqui tanquam maiora sidera, clariora pre ceteris, scilicet: fr. Lucidus antiquior, vere lucens sanctitate et ardens (cfr. Ioa 5,35) caritate divina, cuius gloriosa lingua, Spiritu sancto docta, fructus mirabiles faciebat.
3 Fr. etiam Bentivolia de S. Severino, qui visus fuit in aere elevatus per magnum spatium a terra, cum oraret in silva, a fr. Masseo de eadem terra, qui propter illud miraculum dimisit plebanatum; et effectus fr. Minor, tam s. vite fuit quod fecit multa miracula; et requiescit Muri.
4 Qui fr. Bentivolia, dum staret ad Trabem Bonanti solus et custodiret unum leprosum, per obedientiam coactus recedere et nolens illum leprosum relinquere, imposito illo in humero proprio, cum eo sic oneratus perrexit a dicto loco Trabis usque ad montem S. Vicini,
5 ubi alius locus erat, per distantiam quindecim miliariorum, ab aurora incepta usque ad ortum solis; quod iter, si fuisset aquila, vix forte potuisset in tam modico tempore cum tanto pondere transvolasse: de quo divino miraculo omnes qui audierunt mirabiliter stupuerunt.
6 Fr. Petrus etiam de Monticulo, qui visus fuit in aere levatus a fr. Servadio de Urbino, tunc guardiano suo, in loco antiquo Anchone, usque ad pedes Crucifixi in altum positi, forte per quinque aut per sex cubitos aut circa a pavimento ecclesie.
B - 7 Hic etiam, cum quadragesimam s. Michaelis archangeli devotissime ieiunasset et in ultima die ieiunii in ecclesia ad orandum se contulisset, auditus est a quodam fr. puerulo, ad hec studiose sub altari latente, loqui cum sanctissimo Michaele archangelo et archangelus cum eo.
8 Et verba que dicebant erant ista. Dicebat archangelus: “Fr. Petre, tu fideliter pro me laborasti et te multipliciter afflixisti; ecce ego veni ad te consolandum, ut petas quamcumque volueris gratiam; et ego tibi illam a Domino impetrabo”.
9 Respondebat fr. Petrus: “Sanctissime princeps militie celestis et fidelissime zelator honoris Dei et protector piissime animarum, hanc gratiam tibi peto, ut remissionem michi impetres omnium peccatorum”.
10 Respondit sanctissimus Michael: “Pete aliam gratiam, quia hanc tibi facillime acquiram”. Fr. autem Petrus aliud non petebat. Archangelus conclusit: “Et ego propter fidem et devotionem quam habes in me, hanc tibi gratiam quam postulas et multas alias procurabo”.
11 Finito vero colloquio, quod per magnum spatium noctis duravit, reliquit eum intime consolatum.
C - 12 Tempore insuper huius fr. Petri, vere sancti, fuit fr. Corradus de Offida predictus. Cum ergo isti starent de familia simul in loco Forani, de Anchonitana custodia, fr. Corradus accessit in silvam ad meditandum divina; frater autem Petrus clanculo perrexit post ipsum, ut videret quid illi accideret.
13 Fr. vero Corradus incepit beatissimam Virginem devotissimis lacrimis exorare, ut sibi hanc gratiam a benedicto suo FiIio impetraret, ut de illa dulcedine quam s. Simeon in die Purificationis persensit, cum Cristum Salvatorem benedictum gestaret in ulnis (cfr. Luc 2,28), aliquantulum sentire valeret.
14 Qui exauditus ab illa misericordissima Domina, ecce Regina glorie cum Filio suo benedicto et cum tanta luminis claritate quod, non solum tenebras effugabat, sed etiam cuncta lumina superabat. Et appropinquans ad fr. Corradum, puerum illum speciosum pre filiis hominum (cfr. Ps 44,3) posuit in ulnis eius.
15 Quem fr. Corradus devotissime accipiens et labia labiis imprimens et pectori pectus astringens, totus liquefiebat in amplexibus et osculis caritatis. Fr. vero Petrus hec omnia clara luce cernebat et insuper consolationem mirabilem sentiebat.
16 Qui latenter manebat in silva. B. vero Maria virgine cum Filio recedente, fr. Petrus festinanter repedavit ad locum. Frater vero Corradus, cum rediisset totus festivus et gaudens, vocabatur a fr. Petro: “O celibecose, multam consolationem hodie habuisti!”.
17 Dicebat fr. Corradus: “Quid est quod dicis, fr. Petre? Quid scis tu quod ego habuerim?”. Respondebat fr. Petrus: “Bene scio, celibecose, bene scio qualiter te Virgo beatissima et eius benedictus Filius visitavit”.
18 Quod audiens, fr. Corradus, quia sicut vere humilis optabat secretum, rogavit quod nemini diceret. Erat autem tantus amor inter hos duos, quod quasi cor unum et anima una (cfr. Act 4,32) videbantur.
D - 19 Iste etiam fr. Corradus, in loco Siroli orando, liberavit obsessam a demone; et statim de loco aufugit, ne mater puelle liberate ipsum inveniret et concursus populi fieret.
20 Nam fr. Corradus tota illa nocte oraverat, et matri predicte puelle apparuerat, et apparendo filiam liberaverat.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput XLIX - Qualiter Cristus apparuit s. fr. Iohanni de Alverna, 
et quomodo fuit raptus ipsum amplexando.



1 Quam gloriosus sit in conspectu Dei beatissimus p.n. Franciscus, apparet in electis filiis, quos in Ordine suo Spiritus sanctus aggregavit, ita quod vere gloria tanti patris sunt filii sapientes.
2 Inter quos singulariter effulsit s. fr. Iohannes de Firmo, qui alias dicitur de Alverna, qui in celo Ordinis tanquam stella notabilis splendore gratie rutilat.
3 Hic namque, cum in iuvenili etate gereret per sapientiam cor senile, penitentie viam, que custodit corporis et mentis munditiam, totis visceribus apprehendere cupiebat.
4 Unde, cum adhuc esset parvulus, loricam et circulum ferreum portabat ad carnem et abstinentie crucem cotidie baiulabat,
5 ita quod, dum in S. Petro de Firmo cum canonicis moraretur, antequam fratrum s. Francisci habitum assumpsisset, illis splendide viventibus, ipse se abstinentie mirande rigore refrenabat et inter malitias martirium abstinentie celebrabat.
6 Sed, cum ad suum studium angelicum obices suos socios multipliciter pateretur, in tantum ut loricam exuerent et abstinentiam impedirent,
7 ipse, inspiratus a Deo, cogitavit mundum cum amatoribus eius relinquere et florem sue angelice iuventutis brachiis Crucifixi offerre.
8 Qui cum habitum fratrum Minorum puerulus assumpsisset et uni magistro commissus fuisset pro spiritualium disciplina, cum verba divina aliquando a magistro audiret,
9 cor eius, ut cera liquescens (cfr. Ps 21,15), tanta suavitate gratie in interiori homine replebatur, quod exterior homo discurrere coactus, aliquando per ortum, aliquando per silvam, aliquando per ecclesiam cursim undique circuibat, quemadmodum flamma interior impellebat.
10 Successu vero temporis hunc angelicum virum in diversis statibus et ordinatis sursum actionibus gratia divina subvexit. Quandoque namque ad splendores cherubicos, quandoque ad ignem seraphicum, quandoque ad angelica gaudia hunc mirabilem virum divina gratia rapiebat.
11 Et, quod plus est, quandoque ad divina oscula et excessivos amoris Cristi amplexus non solum internis gustibus sed etiam signis exterioribus tanquam amicum intimum assumebat.
12 Unde accidit sibi quodam tempore, quod bene per spatium trium annorum amoris Cristi igne succensus, recipiebat consolationes mirabiles et frequenter in tali ardore rapiebatur ad Deum.
13 Sed quia Deus specialem curam de suis filiis gerit, nunc consolando prosperis, nunc exercendo adversis, dum fr. Iohannes predictus staret in quodam loco, subtractus est sibi ille radius et status ignitus; et remansit sine amore et lumine, et cum merore permaximo.
14 Propter quod, cum anima ipsius dilecti presentiam non sentiret, anxiabatur et circuibat per silvam; merens et anxius, querebat amicum, qui se modicum dispensative absconderat; sed nullo modo nulloque loco Cristi Ihesu benedicti dulcissimos amplexus et suavia, ymmo beata oscula, sicut consueverat, invenire valebat.
15 Et hanc tribulationem per dies plurimos sustinuit, eiulans, suspirans et lacrimans. Cum autem ambularet die per dictam silvam, in qua ipsemet semitam fecerat ad pergendum, et sic afflictus et desolatus ibi sederet adherens uni fago, facie lacrimosa in celum erecta:
16 Ecce ille qui sanat contritos corde et alligat contritiones eorum (cfr. Ps 146,3), D. Ihesus Cristus apparuit in eadem semita, nichil tamen dicendo.
17 Quem cum fr. Iohannes recognosceret, statim se proiecit ad pedes ipsius; et gemitibus inenarrabilibus (cfr. Rom 8,26) exorabat et humillime supplicabat, ut sibi succurrere dignaretur:
18 “Quia sine te, Salvator dulcissime, maneo in tenebris et merore; sine te, agne mitissime, maneo in angustiis et terrore; sine te, Fili Dei Altissime, maneo in confusionibus et rubore! Nam sine te sum cunctis bonis expoliatus;
19 sine te, sum in tenebris excecatus, quia tu es, Ihesus, lux vera mentium; sine te sum perditus et dampnatus, quia tu es vita animarum et vita vitarum; sine te sum sterilis et aridus, quia tu es fons gratiarum et donorum;
20 sine te sum totaliter desolatus, quia tu es Ihesus, nostra redemptio, amor et desiderium, panis indeficiens et vinum letificans choros angelorum et corda sanctorum omnium.
21 Illumina me, magister gratiotissime et pastor piissime, quia sum ovicula tua, quamvis indigna”.
22 Et quia desiderium quod differtur ad maiorem accendit amorem, Cristus benedictus adhuc recessit, incedens per semitam supradictam, nichil penitus sibi loquendo.
23 Fr. vero Iohannes, videns quod Cristus benedictus recedebat et eum non exaudiebat, surgens iterum cum s. importunitate, sicut egenus et pauper (cfr. Ps 69,6), iterum cucurrit ad Cristum et, ad pedes eius humiliter se prosternens, cum lacrimis devotissimis exorabat, dicens:
24 “O Ihesu dulcissime, miserere mei, quoniam tribulor (cfr. Ps 30,10)! Exaudi me in multitudine misericordie tue et in veritate salutis tue (cfr. Ps 68,14), et redde michi letitiam salutaris tui (cfr. Ps 50,14); quia misericordia tua plena est terra (cfr. Ps 32,5; 118,64), tu scis quia vehementer tribulor! Rogo ergo quod anime mee obtenebrate succurras velociter”.
25 Et iterum Salvator recessit, nichil loquens fr. Iohanni, et in nullo consolans. Videbatur velle recedere, vadens per semitam antedictam, faciens sicut mater cum puerulo, ut desiderium eius amplius inflammaret,
26 que cum filio lactenti se substraxerit, et ille latentem flendo quesierit, et post fletum, amplexans et osculans, illum recipit, in maiori dulcedine ignoscit.
27 Unde fr. Iohannes, tertio insecutus Cristum Ihesum benedictum, lacrimando vehementer pergebat, sicut lactens post matrem et parvulus post patrem et humilis discipulus post magistrum misericordem.
28 Cum autem pervenisset ad eum, Cristus benedictus faciem suam gratiosam ad fr. Iohannem convertit et expandit venerabiles manus suas more sacerdotis quando se vertit ad populum.
29 Tunc fr. Iohannes vidit radios lucis mirabiles de sacratissimo pectore Cristi egredientes, non solum totam silvam illuminantes exterius, sed etiam corpus et animam replentes divinis splendoribus.
30 Unde statim fr. Iohannes fuit doctus quem actum humilem et reverentem deberet tenere cum Cristo. Nam statim proiecit se ad pedes eius. Cristus vero benedictus pedes illos sanctissimos sibi clementer exibuit,
31 ubi tot lacrimas fr. Iohannes effudit quod quasi videbatur altera Magdalena, rogans quod ad peccata eius non respiceret, sed per suam sanctissimam passionem et aspersionem sanguinis gloriosi animam eius ressuscitare in divini amoris gratiam dignaretur:
32 “Cum hoc sit tuum mandatum, ut te toto corde et totis nostris viribus diligamus (cfr. Luc 10,27; Deut 6,4.5): quod mandatum sine tuo adiutorio nullus valet perficere; adiuva ergo me, amantissime Ihesu Criste, ut totis viribus amem te”.
33 Dum autem fr. Iohannes sic instanter oraret, ad pedes dulcissimi Ihesu iacens, tantam ibi recepit gratiam quod totus extitit renovatus et, sicut Magdalena, pacificatus et consolatus.
34 Et tunc fr. Iohannes, tante gratie donum sentiens, cepit gratias agere Domino et pedes eius humiliter osculari, erigendo se ut Salvatorem cum gratiarum actione respiceret. Cristus benedictus manus suas sanctissimas eidem exhibuit ad osculandum et expandit.
35 In ipsa vero apertione manuum fr. Iohannes, se erigens, accessit ad pectus D. Ihesu; et amplexatus est Ihesum, et Ihesus benedictus amplexatus est eum
36 Et deosculans fr. Iohannes sacratissimum pectus Cristi, sensit tantum odorem divinum quod, si omnia aromata mundi congregarentur in unum, respectu illius odoris divini fetor putridus putaretur.
37 Et insuper de ipso pectore Salvatoris egrediebantur radii supradicti, illuminantes mentem interius et exterius omnia circumquaque.
38 Et in hoc amplexu et odore ac luminibus, in ipso beato pectore Ihesu Cristi fui raptus fr. Iohannes et totaliter consolatus et mirabiliter illustratus.
39 Nam ex tunc, quia de sacro dominici pectoris fonte potaverat; et dono sapientie et gratia verbi Dei repletus, verba miranda et superenarrabilia frequentius eructabat.
40 Et quia de ventre eius fluebant flumina aque vive (cfr. Ioa 7,38), que potaverat de abisso pectoris D. Ihesu Cristi, ideo mentes audientium immutabat et fructus mirabiles faciebat.
41 Ille insuper odor predictus et splendor, quem ibi persensit, per plures menses in ipsius anima perdurarunt; et, quod plus est, in dicta semita silve unde dominici pedes perrexerunt per amplum spatium circumquaque eumdem odorem et splendorem et multa tempora sentiebat.
42 Rediens autem ad se fr. Iohannes post raptum predictum, cum Cristus benedictus disparuisset, ipse postmodum semper consolatus et illuminatus remansit.
43 Et tunc non invenit humanitatem Cristi, sicut recitavit michi ille qui ab ore fr. Iohannis habuit; sed invenit animam suam in abisso divinitatis sepultam; et hoc est multis et manifestis testimoniis approbatum.
44 Nam coram Romana curia, et coram regibus et baronibus, et coram magistris et doctoribus tam profunda et alta lumina eructabat, quod omnes in stuporem mirabilem convertebat.
45 Cum ipse fr. Iohannes esset homo quasi sine litteris, tamen questiones subtilissimas de Trinitate et aliis Scripture misteriis mirabiliter declarabat.
46 Quod autem, ut superius patet, fr. Iohannes prius ad pedes Cristi cum lacrimis, postea ad manus cum gratiis et postea ad pectus beatum cum raptu et radiis susceptus, sunt magna misteria que non possent verbis brevibus explicari;
47 sed qui cupit hoc scire, legat Bernardum in Canticis Canticorum, qui hos gradus ibi ponit per ordinem: scilicet incipientium ad pedes, proficientium ad manus, perfectorum vero ad osculum et amplexum.
48 Quod vero Cristus benedictus nichil loquendo fr. Iohanni tantam gratiam contulit, docuit quod, sicut optimus pastor, magis studebat animam divinis sensibus interius pascere quam auribus carnis exterioribus sonis instrepere;
49 quia non in exterioribus sed in intimis est regnum Dei. Omnis enim gloria eius ab intus (cfr. Ps 44,14), dicit psalmista.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi Amen.

Caput L - Qualiter fr. Iohanni oranti pro quodam fratre facta est responsio divina, 
et etiam apparuit ei b. Laurentius.



1 Rogatus fr. Iohannes predictus a fr. Iacobo de Fallerono, quod rogaret Deum de quodam scrupulo conscientie quod ipsum valde affligebat, videlicet de quibusdam que ad sacerdotale officium pertinebant, responsum habuit a Domino ante festum s. Laurentii, ut ipse retulit sibi.
2 Ait enim quod dixit sibi Dominus “Ipse est sacerdos secundum ordinem (cfr. Ps 109,4) Dei”. Cum adhuc ipsum conscientia stimularet, rogavit eum iterum quod de hoc rogaret Dominum.
3 Unde ipse fideliter in vigilia s. Laurentii de nocte, cum vigilaret et oraret Dominum ut meritis s. Laurentii de hoc scrupulo ipsum certificaret, apparuit sibi vigilanti et oranti b. Laurentius, indutus vestibus albis ad modum levite,
4 et dixit ei: “Ego sum levita Laurentius, et ipse pro quo rogas est sacerdos secundum ordinationem divinam”. Et ex tunc fuit certificatus et valde consolatus de dubio quod habebat.
5 Iterum eidem fr. Iohanni, cum fratres cantarent Salve regina de sero, apparuit ei b. Laurentius in forma adolescentis, indutus dalmatica rubea et portans cratem ferream, dicens ei:
6 “Ista craticula gratificavit me in celo et acerbitas carbonum dedit michi plenitudi-nem dulcedinis Dei”. Et subiungens ait: “Si tu vis gloriam et dulcedinem Dei habere, sustine patienter passionem et amaritudinem mundi”.
7 Stetit autem b. Laurentius sic visibiliter cum eo, donec cantata fuit antiphona supradicta. Fratres iverunt pausatum et ipse remansit in choro cum s. Laurentio.
8 Qui certificans eum et consolans, disparuit et reliquit eum in tanto amore et dulcore divino quod per totam noctem dicti festi nichil dormivit, sed totam cum consolatione miranda transivit.
9 Item, idem fr. Iohannes, cum semel missam devotissime celebraret, consecrata hostia, annullata fuit in conspectu eius totaliter forma panis, et in ictu oculi apparuit ibi Cristus cum pulcherrima barba et indutus veste rubea;
10 qui dedit sibi tantam consolationem dulcedinis quod, si non esset quod remansit sibi intellectus, fuisset raptus in extasi.
11 Et in ipsa visione certificatus fuit quod propter illam missam placatus fuit Deus pro toto mundo et maxime pro suis recommendatis.
Ad laudem Cristi. Amen.

Caput LI - Qualiter fr. Iohannes, cum celebraret missam pro defunctis,
 vidit animas de Purgatorio liberari.



1 Cum dictus fr. Iohannes celebraret missam in commemoratione omnium defunctorum, obtulit cum tanto affectu caritatis et compassione pietatis illud altissimum sacramentum, cuius efficaciam super omnia desiderant anime defunctorum, quod liquefiebat totus in dulcedine pietatis et melliflua dilectione fraterna.
2 Quando ergo in ipsa missa sic devote corpus Cristi sanctissimum levavit in altum, offerens illud Deo Patri, suppliciter rogans ut, amore illius qui in cruce pependit, animas illas ab ipso creatas et redemptas de carcere misericorditer liberaret, vidit quasi infinitas animas de Purgatorio egredi, quasi multitudinem scintillarum de ignita fornace prodeuntium.
3 Et vidit illas ad celestem patriam advolantes ob merita Cristi, qui in cruce pro humana salute pependit et qui in illa sacratissima hostia cotidie offertur pro vivis et mortuis: qui est benedictus in secula. Amen (cfr. Rom 1,25).

Caput LII - Qualiter fr. Iohannes vidit b. Franciscum cum multis sanctis fratribus,
 et qualiter fr. Iacobus locutus est sibi post mortem.



1 Tempore quo fr. Iacobus de Fallerono, sanctus homo, infirmabatur in loco Molliani, in Firmana custodia et provincia Marchie, fr. Iohannes de Alverna orabat Dominum Deum pro dicto fr. Iacobo, graviter infirmo, oratione mentali et precordiali desiderio, quia ipsum tanquam patrem intime diligebat.
2 Et dum sic attente oraret, factus in extasi, vidit in aere exercitum angelorum multorum et sanctorum cum magna claritate supra cellam suam, que erat in silva, manentium. Et erat tanta claritas quod tota contrata in circuitu refulgebat.
3 Inter quos angelos et sanctos vidit dictum infirmum pro quo ipse rogabat, stantem speciosissimum et vestibus candidis renitentem. Vidit etiam ibidem b.p.n. Franciscum, stigmatibus sacris insignitum et gloria mirabili refulgentem.
4 Vidit etiam et recognovit fr. Lucidum sanctum et fr. Matheum antiquum de Monte Rubiano, et plures alios fratres quos nunquam in hac vita recognovit, qui cum multis sanctis simili gloria refulgebant.
5 Et, dum hec cerneret, revelatum fuit sibi pro certo de salute ipsius infirmi, et quod in ipsa infirmitate transire debebat ad Deum; sed non immediate transiturus erat ad celum, quia oportebat eum aliquantulum purgari.
6 Fr. autem Iohannes, qui hoc videbat, propter salutem et gloriam dicti fratris in tantum gaudebat, quod in dulcedine spiritus ipsum fr. Iacobum frequenter vocabat, dicens intra cordis archana: “Fr. Iacobe, mi fr. Iacobe, mi fidelissime serve Cristi; fr. Iacobe, mi pater dulcissime; fr. Iacobe, socie angelorum; fr. Iacobe, consors beatorum!”.
7 Et sic certificatus de morte fr. Iacobi et letificatus de salute anime, recessit de loco Masse, ubi hanc visionem habuerat,
8 et ivit ad visitandum eum Molliani, ubi invenit predictum infirmum ita infirmitate gravatum quod vix poterat sibi loqui. Cui fr. Iohannes annuntiavit quod moriebatur et, tanquam leo securus et gaudens, transiret ad vitam.
9 Ipse autem fr. Iacobus, iam de salute sua certus, totus exilaratus tam mente quam facie, ipsum fr. Iohannem cum letitia et pulcherrimo risu et visu iocundo suscepit, eo quod sibi tam iocunda nova portaverat,
10 et quia ipsum tanquam filium diligebat, seque sibi intime recommendans, indicavit se iam resolutum a corpore. Unde fr. Iohannes rogavit eum, ut post mortem sibi loqui dignaretur: quod fr. Iacobus promisit, si permitteret benignitas Salvatoris.
11 Et hiis dictis, appropinquante hora exitus, fr. Iacobus incepit devote dicere: “O in pace, o in idipsum, o obdormiam, o requiescam (cfr. Ps 4,9)!”. Et, hiis dictis, cum iocunda et leta facie migravit ad Dominum.
12 Fr. autem Iohannes, reversus ad locum Masse, expectabat promissum fr. Iacobi in die quo se sibi dixerat locuturum. Et cum expectaret, apparuit sibi Cristus cum claritate magna et comitiva mirabili angelorum et sanctorum.
13 Et recordatus est fr. Iohannes de fr. Iacobo et recommendavit eum Cristo. Post hoc, die sequenti, fr. Iohanne orante in silva Masse, apparuit sibi fr. Iacobus, comitantibus angelis, totus gloriosus et letus.
14 Cui dixit fr. Iohannes: “O pater, quare non fuisti michi locutus in die qua promiseras?”. Cui ille respondit: “Quia indigebam aliquantulum purgari;
15 sed illa eadem hora qua apparuit tibi Cristus, apparui etiam fr. Iacobo de Massa, laico sancto viventi et servienti in missa, ubi vidit hostiam sacram in hora elevationis conversam in puerum vivum pulcherrimum.
16 Et tunc locutus fui dicto fratri, dicens: Hodie cum illo puero vado ad regnum, quia nullus potest ire nisi per ipsum. Et quando, tu fr. Iohannes, recommendasti me Cristo, fuisti exauditus et eadem hora qua locutus fui fr. Iacobo predicto fui liberatus”.
17 Et hiis dictis perrexit ad Dominum, et fr. Iohannes remansit valde consolatus. Iste autem fr. Iacobus de Fallerono migravit in vigilia s. Iacobi apostoli, cuius festum colitur de mense iulii, et requiescit in monte Molliani, ubi fecit multa miracula.
Ad laudem Cristi. Amen.

Caput LIII - Qualiter idem fr. Iohannes habuit spiritum revelationis.



1 Cum quedam persone haberent quedam peccata terribilia et absconsa, que nullus scire poterat nisi per revelationem divinam de quibus aliqui erant mortui, aliqui vivi, fr. Iohannes per revelationem divinam viventibus peccata occulta detexit.
2 Propter quod illi ad penitentiam sunt conversi. Quorum unus dixit quod peccatum, quod fr. Iohannes detexerat, fecerat antequam fr. Iohannes esset natus in mundo.
3 Et ille cui hoc acidit michi dixit. Et confessi sunt quod vera erant que fr. Iohannes de ipsis dicebat.
4 Fuit etiam revelatum eidem quod aliqui illorum qui erant mortui perierant morte temporali et eterna, et aliqui morte temporali tantum; et hoc fuit sibi certitudinaliter demonstratum. Et ego vidi fratrem fide dignum, qui personas illas cognovit.
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput LIV - De fratre qui vidit animam germani sui portari ab angelis.



1 Post obitum b.p.n. Francisci fuerunt duo germani in Ordine, scilicet fr. Humilis et fr. Pacificus, qui fuerunt mire sanctitatis et perfectionis: unus illorum mortuus est Suffiani, alter vero qui stabat in loco remoto, dum orationi vacaret in loco solitario et deserto, facta est super eum manus Domini et, positus in extasi, vidit animam germani sui in celum sine aliqua retardatione conscendere.
2 Revolutis autem multis annis, frater qui vivebat factus est de familia Suffiani, ubi germanus quondam sepultus extiterat. Tunc vero fratres ad petitionem dominorum de Brunfortio dictum locum Suffiani in locum alium mutaverunt, ita quod fratres transtulerunt illic sanctorum fratrum reliquias;
3 inter quas, cum ad sepulturam germani dicti fratris venissent, ille ossa germani sui accepit et cum vino optimo lavit et reposuit in alba tobalea; et osculari cum multa devotione et lacrimis non cessabat.
4 Fratres autem de hoc mirabantur et quasi dispiciebant, quia, cum esset frater magne sanctitatis, videbatur affectu sensibili et seculari modo plorare; et insuper allegabant quod ossa aliorum fratrum non minus erant digna honore quam illa.
5 Quibus ille, humiliter satisfaciens, ait: “Fratres mei carissimi, non miremini si ossibus germani mei feci quod non feci aliis; et benedictus Deus! quia non me, ut putatis, traxit carnalitas; sed ideo hoc feci quia, quando frater meus migravit ad Dominum a seculo, dum orarem in loco deserto et remoto ab ipso, vidi animam eius recto tramite in celum conscendere, ita quod ista ossa sunt sancta et debent esse in paradiso Dei; et propterea facio ista que cernitis”
6 Fratres autem, videntes intentionem eius devotam, valde edificati fuerunt et laudaverunt Deum, qui facit tam magna et mirabilia in sanctis suis.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput LV - De fr. Simone de Assisio et mirabili vita eius.



1 In principio nostri Ordinis, cum adhuc s. Franciscus viveret, venit ad Ordinem quidam iuvenis de Assisio, qui vocatus fuerat fr. Simon. Hunc tanta gratia benedictionis et dulcedinis prevenit (cfr. Ps 20,4) Altissimus et ad tantam contemplationem et elevationem mentis adduxit, quod tota vita ipsius erat speculum sanctitatis.
2 Sicut audivi ab illis qui diu secum morati sunt, hic rarissime extra suam cellam videbatur; si quando staret cum fratribus, semper erat sollicitus se in divinis eloquiis exercere.
3 Hic nunquam grammaticam didicit, sed semper conversabatur in silvis; et tamen tam profunde et alte loquebatur de Deo et de amore Cristi benedicti, quod verba eius supernaturalia videbantur.
4 Unde quodam sero, cum in silva ad loquendum de Deo cum fr. Iacobo de Massa perrexisset, et ipsi de divino amore dulcissime loquerentur, ut narravit michi ille qui secum fuit, per totam noctem consederent; et visum fuit eis quod modicum consedissent.
5 Hic fr. Simon tanta suavitate Spiritus sancti fruebatur quod, quando divinas illuminationes et visitationes presentiebat amoris, ponebat se in lecto ac si vellet dormire, quia s. Spiritus tranquilla suavitas non solum mentis quietem sed etiam corporis requirebat.
6 Unde sepe in talibus visitationibus rapiebatur in Deum et totus ad exteriora insensibilis reddebatur.
7 Accidit enim quadam vice quod, dum esset ad celestia tractus et totus insensibilis factus ad extra, intus vero totus divinis carismatibus ignitus et unctus, unus frater, ut experiretur pro certo an, ut videbatur, sic esset, posuit carbonem bene ignitum super nudum pedem ipsius.
8 Frater vero Simon nichil de carbone persensit et, quod plus est, nullam passus est lesionem, cum tam diu super pedem stetit ille carbo, donec extingueretur totaliter. Quando hic ad mensam residebat cum fratribus, antequam cibum sumeret corporis, alimenta spiritualia sociis exhibebat.
9 Unde accidit semel, cum de Deo loqueretur, conversus fuit ad Dominum quidam vanissimus iuvenis de S. Severino, qui fuerat in seculo nobilis et delicatus et valde lascivus; cuius vestimenta ipse fr. Simon, exuta reponens et habitum religionis dicto iuveni tribuens, conservabat. Ipse autem iuvenis moram faciebat cum eo, ut informaretur ab ipso.
10 Adversarius autem noster diabolus, qui omne bonum impedire conatur, tanquam leo rugiens (cfr. 1Pet 5,8) in predictum iuvenem irruit et alitu suo maligno, quo prunas ardere facit, tam ardentes in eo carnis stimulos excitavit, quod ipse iuvenis nullo modo confidebat temptationi resistere. Unde accedens ad fr. Simonem, dixit:
11 “Redde michi pannos quos de seculo attuli, quia temptationis angustias amplius sustinere non valeo”. Fr. autem Simon, compatiens illi, dicebat: “Sede, fili, aliquantulum mecum”. Et dum fr. Simon divina eloquia auribus dicti iuvenis distillaret, omnem illius temptationis angustiam auferebat; et hec pannorum repetitio et temptationis fugatio pluries facta est.
12 Cum autem quadam nocte temptationis violentia plus solito perurgeret, ivit ille ad fr. Simonem et ait: “Penitus michi pannos restitue, quia nullo modo amplius possum stare!”. Ipse autem pius pater, valde illi compatiens, dixit: “Veni, fili, et sede aliquantulum mecum”.
13 Qui accedens totus angustiatus et sedens iuxta fr. Simonem, caput suum in pectore fr. Simonis reclinavit. Fr. autem Simon, illi valde compatiens, elevatis oculis in celum (cfr. Luc 6,20; Ioa 17,1), orans devotissime et cum compassione pro iuvene, raptus fuit ad Deum et etiam exauditus.
14 Et dum a raptu fr. Simon rediret, iuvenis ille a temptatione sua fuit totaliter liberatus, ac si nunquam sensisset, et, ardore noxio in ardorem s. Spiritus commutato, totus ardebat in Deum, eo quod adherens ignito carboni, scilicet fr. Simoni, totus extitit in Domino reaccensus.
15 Unde tunc temporis, cum captus esset quidam maleficus cuius debebant ambo oculi erui, audactus dictus iuvenis in fervore spiritus ad rectorem accessit in pleno consilio et cum multis lacrimis et precibus petiit ut hanc sibi gratiam faceret quod unus oculus extraheretur sibi et alius remaneret sibi.
16 Illi autem, videntes iuvenis pietatem et ferventissimam caritatem pepercerunt utrique. Hunc autem iuvenem sanctissimum ego oculata fide conspexi.
17 Predicto insuper fr. Simoni, dum quadam die staret in silva et sentiret maximam suavitatem de Domino, aves que gaulle vocantur pre rumore maximo et stridore impedimentum maximum impendebant. Qui in nomine D. Ihesu precepit eisdem avibus quod illuc ulterius non venirent.
18 Mirabile dictu! cum locus ille Brunfortii, Firmane custodie, stetisset ultra quinquaginta annos, nunquam tales aves vise vel audite sunt in toto loci circuitu et undique a remotis; et ego fr. Hugolinus de Monte S. Marie, steti ibidem tribus annis et vidi certitudinaliter dictum miraculum notum tam secularibus quam fratribus totius dicte custodie.
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput LVI - Qualiter fr. Iohannes de Alverna fuit raptus in abisso divinitatis.



1 Predictus fr. Iohannes de Alverna, cum consolationes transitorias huius mundi penitus abnegasset, in solo Deo erat sollicitus consolari. Unde quando veniebant sollempnitates precipue D.n. Ihesu Cristi benedicti, novas consolationes et mirandas revelationes divina sibi gratia infundebat.
2 Unde accidit quod, appropinquante Nativitate Salvatoris, cum ipse consolationem de Cristi benedicti humanitate certitudinaliter expectaret,
3 Spiritus sanctus qui novit, prout vult ipse, dona pro loco et tempore dispensare, non attendens ad propositum volentis hominis vel currentis, sed ad sapientiam Domini miserantis (cfr. Rom 9,16),
4 ipsi fr. Iohanni non consolationem quam expectabat de Cristi benedicti humanitate, sed de Cristi caritate tam ferventissimum amorem exibuit, quod videbatur sibi quod anima raperetur de corpore
5 Nam centies plus quam si esset in fornace, cor eius ardebat et anima; propter quem ardorem anxiabatur et anhelabat, et vehementer afflictus alte clamabat; quia pre nimio fervore amoris et excessivo impetu Spiritus sancti a clamore se non poterat continere.
6 Hora vero illa in qua tantum sentiebat ardorem amoris, spes salutis sic eum fortiter roborabat quod non credebat, si tunc mortuus fuisset, per purgatorium pertransire.
7 Et iste amor tantus, licet interpolate, duravit per medium annum, ardor vero plus quam uno anno duravit, ita quod per aliquam horam videbatur sibi spiritum exalare.
8 Post illud vero tempus visitationes et consolationes innumeras habuit, sicut ego ipse pluries oculata fide perspexi et pluries alii frequenter perpenderunt. Nam ex nimietate fervoris et amoris visitationes occultare non poterat; fuit autem raptus pluries, me vidente.
9 In quadam insuper nocte fuit elevatus in Deum tam admirando lumine quod vidit omnia creata in Creatore, tam celestia quam terrestria, et omnia suis gradibus ordinate distincta:
10 quomodo scilicet sunt chori beatorum spirituum infra Deum, et paradisus terrestris, et beata Cristi humanitas; et habitationes inferiorum similiter designavit; et videbat et sentiebat quod omnia representabant Creatorem.
11 Postea elevavit eum Deus super omnem creaturam, ita quod fuit anima eius assumpta et absorpta in abisso divinitatis et claritatis, et sepulta in pelago eternitatis et infinitatis divine,
12 in tantum quod nichil creatum, nichil formatum, nichil ymaginatorium, nichil visibile, nichil comprehensibile et cetera huiusmodi, quod cor eius et lingua cogitare vel loqui potest humana.
13 Et erat absorpta illa anima in illo pelago et abisso divinitatis et dilatata sicut gutta vini in latitudine maris,
14 que, sicut nichil invenit in se nisi mare, sic anima eius nil videbat nisi Deum in omnibus et super omnia et intra omnia et extra omnia; et ita sensit tres personas in uno Deo et unum Deum in tribus personis.
15 Et sensit caritatem illam eternam que fecit Dei Filium incarnari per obedientiam Patris qua incarnatus est, et per istam viam incarnationis et passionis Filii Dei ipsam meditando et baiulando et lacrimando, ad lumina indicibilia pervenit;
16 et dixit nullam aliam viam esse qua possit anima ad Deum introire, nisi per Cristum qui est via, veritas et vita (Ioa 14,6),
17 Fuerunt etiam sibi ostensa in eadem visione quecumque facta fuerunt per Cristum a casu primi hominis usque ad ingressum Cristi in vitam eternam: qui est caput et princeps omnium electorum, qui ab initio mundi fuerunt et sunt et erunt usque ad finem, sicut annuntiatum est per sanctos prophetas.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput LVII - Qualiter fr. Iohannes de Alverna vidit Cristum gloriosum in hostia.



1 Eidem fr. Iohanni accidit quoddam mirabile et celebri memoria dignum, sicut retulerunt illi qui fuerunt presentes.
2 Cum enim staret fr. Iohannes predictus in loco Molliani, in Firmana custodia et provincia Marchie, prima die post octavam s. Laurentii, scilicet infra octavam Assumptionis b. Marie virginis, surrexit ante matutinalem horam,
3 et cum magna unctione gratie qua erat preventus a Domino, dixit matutinum cum fratribus. Dictis vero matutinis, perrexit in ortum;
4 quia tam immense dulcedinis et suavitatis habundantiam sentiebat, quod pre magnitudinis gratia, quam gustu mentali habebat in illo verbo dominico, scilicet Hoc est corpus meum, quod emittebat clamores et in corde dicebat: Hoc est corpus meum (Mat 26,26).
5 In quo verbo illuminatus a Spiritu sancto, apertis mentalibus oculis, videbat Cristum benedictum cum b. virgine Maria et multitudine angelorum et sanctorum;
6 et intelligebat illud apostolicum dictum, quomodo scilicet omnes unum corpus sumus in Cristo, singuli autem alter alterius membra (Roma 12,5); et illud: ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis que sit longitudo, latitudo, sublimitas et profundum (Eph 3,18),
7 scire etiam supereminentem omni scientie caritatem Cristi (Eph 3,19), quod totum est in isto altissimo sacramento, quod conficitur cum dicitur: Hoc est corpus meum (Mat 26,26).
8 Et facta aurora, sic affectus a gratia, intravit ecclesiam in fervore spiritus anxiando, putans a nullo sentiri, cum tamen quidam frater staret in choro, qui hoc audiebat.
9 Et cum sic anxiando pre magnitudine gratie se continere non posset, maximum clamorem emisit.
10 Cum ergo ad altare accessisset ad celebrandum missam, quam cantare debebat, ampliata est sibi gratia et crevit amor ille predictus; et datus est sibi quidam sensus de Deo ineffabilis, qui suis verbis nullo modo poterat explicari.
11 Et timens ne cresceret tantum sensus ille et fervor mirabilis, quod oporteret eum dimittere missam, nesciebat quam partem eligeret, utrum scilicet procederet vel expectaret.
12 Tamen quia quandoque simile senserat, et Dominus tantum temperaverat quod ob hoc non dimiserat missam, utcumque confidebat posse procedere.
13 Nichilominus tamen timebat ne eveniret quod evenit, quia tales infusiones divine non sunt in hominis potestate.
14 Cum ergo processisset usque ad prefationem b. Virginis, crevit tantum illuminatio illa et gratiosa suavitas quod, veniens ad Pridie, vix tantam suavitatem et dulcedinem poterat sustinere.
15 Pervento autem ad: Hoc est corpus meum, ingeminans: Hoc est, Hoc est (Mat 26,26), multum frequenter, ulterius procedere non valebat; nam sentiebat presentiam divinam et multitudinem angelorum et sanctorum,
16 ita quod quasi deficiebat pre magnitudine eorum que sentiebat in anima. Unde guardianus loci, succurrens anxianti, stabat iuxta eum, et frater cum cereo accenso post eum;
17 spectantibus et timentibus ceteris fratribus cum aliis hominibus et mulieribus multis, cum quibus erant alique maiores de provincia: que omnes, timentes et expectantes, more mulierum plangebant.
18 Ipse vero fr. Iohannes, quasi alienatus beatissima et suavissima letitia, stabat non procedens in complenda confectione sanctissima, quia sentiebat D. Ihesum Cristum, qui non intrabat hostiam,
19 vel potius hostia non transsubstantiabatur in ipsum, donec ad Hoc est adiungeret corpus meum. Et non valens ferre tantam maiestatem b. capitis, id est Cristi, ostenso sibi paradiso corporis Cristi mistici, clamavit, dicens: Corpus meum (Mat 26,26)!
20 Et statim evanuit forma panis et apparuit sibi D. Ihesus Cristus, Dei Filius benedictus, incarnatus et glorificatus; et ostendit ei humilitatem que fecit eum incarnari et facit ipsum venire quotidie in manu sacerdotis.
21 Et talis humilitas tenebat fr. Iohannem in tanta dulcedine et admiratione et ineffabili suavitate, quod non poterat complere verba consecrationis.
22 Est enim tam admiranda humilitas et dignatio Salvatoris nostri Dei circa nos, ut ipse fr. Iohannes dixit, quod corde non potest substineri nec verbis explicari; propter hoc non poterat procedere.
23 Et propter hoc etiam dicto: Hoc est corpus meum (Mat 26,26), mox mirabiliter concussus, post se cecidit retro; sed a guardiano, qui stabat iuxta eum, ne rueret in terram, substentatus est; et concurrentibus allis tam fratribus quam aliis hominibus et mulieribus, que in ecclesia morabantur, tanquam mortuus in sacristia deportatur.
24 Erat enim corpus eius frigefactum sicut corpus hominis mortui; et digiti manuum erant contracti, tam fortiter quod vix valebant distendi vel moveri; et sic iacuit quasi exanimis a mane usque ad tertiam magnam: erat enim in estate.
25 Quia vero ego, qui ad hoc fui presens, desiderabam valde scire que circa eum operata fuerat clementia Salvatoris, quasi statim quod fuit ad se reversus accessi ad eum, rogans pro caritate Dei, ut predicta michi dicere dignaretur.
26 Ipse vero, quia de me plurimum confidebat, totum hoc per gratiam Dei michi per ordinem enarravit; et insuper dixit quod conficiendo, et ante, cor suum erat liquefactum ad modum cere valde distemperate;
27 et caro sua videbatur sibi esse sine ossibus, taliter quod nec brachia nec manus poterat quasi levare ad faciendum crucem super hostiam;
28 addens quod, antequam fieret sacerdos, fuit sibi ostensum quod debebat sic deficere in missa; sed quia multas missas legerat et non evenerat quod sibi fuerat ante predictum, putabat se in hoc esse deceptum.
29 Sed fere quinquaginta diebus ante Assumptionem b. Virginis, in qua hoc habuit, iterum fuit sibi ostensum quod hoc debebat sibi contingere circa Assumptionem, sed erat oblitus istius promissionis.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi Amen.

Caput LVIII - De fr. Iohanne de Penna et angelica locutione eiusdem.



1 Fr. Iohannes de Penna, unus de luminaribus provincie Marchie, cum adhuc in mundo esset puerulus, quidam pulcherrimus puer vocavit eum de nocte, dicens:
2 “O Iohannes, vadas ad S. Stephanum, ubi predicabit unus de fratribus meis; cuius doctrine crede et verbis attende, cum ego miserim eum; tu autem habes facere magnam viam, et postea venies ad me”.
3 Qui statim surrexit et sensit mirabilem mutationem in anima; et, vadens ad locum nominatum, invenit ibi maximam multitudinem hominum et mulierum, qui ex diversis terris convenerant ad verbum Domini audiendum. Ille autem qui predicare debebat vocabatur fr. Philippus; qui surgens predicavit, non in doctis humane sapientie verbis, sed in virtute spiritus (cfr. 1Cor 2,4.13) Cristi, annuntians regnum Dei. Erat autem ipse fr. Philippus quasi de primis fratribus qui venerant in Marchia de Anchona, et adhuc pauca loca capta erant in Marchia.
4 Finita vero predicatione, ivit fr. Iohannes predictus ad fr. Philippum et dixit: “Pater, si placet tibi me recipere ad Ordinem, vellem libenter penitentiam facere et D. Ihesu Cristo benedicto servire”.
5 Ille vero, cum esset sanctus et illuminatus homo, videns iuvenem mirabilem innocentiam et promptitudinem voluntatis habere, dixit ad eum: “Venias ad me tali die ad civitatem Rachaneti et ego te faciam recipi”. Debebat enim ibi tunc celebrari capitulum.
6 Iuvenis vero, ut erat purissimus, cogitavit in corde suo, dicens: “Hec erit illa magna via michi revelata, quam debeo facere et postea ad celum ire”. Ivit ergo et, statim receptus ad Ordinem, credidit ad Deum ire.
7 Minister autem dixit in capitulo: “Quicumque vellet ire in provinciam Provincie, ob meritum s. obedientie ego mittam eum”. Fr. autem Iohannes, ut hec audivit, desideravit ire, cogitans in corde suo quod forte illa erat via magna quam debebat facere; sed pre verecundia erubescebat alicui dicere.
8 Et confidens in fr. Philippo, qui eum fecerat recipi, perrexit ad eum, dicens: “Rogo te, pater, ut acquiras michi istam gratiam, quod possim ire in provinciam Provincie ad morandum”.
9 Fratres autem tunc temporis optabant ad provincias extraneas pergere, ut essent peregrini et advene (cfr. 1Pet 2,11) in hoc seculo, et cives sanctorum et domestici Dei (cfr. Eph 1,19) in celo.
10 Frater autem Philippus, videns puritatem et s. intentionem eius, acquisivit sibi licentiam eundi in provinciam predictam. Frater vero Iohannes credebat quod, illa via eompleta, pergeret ad celum.
11 Stetit autem in dicta provincia viginti quinque annis, vivens in exemplari et maxima sanctitate; et omni die sperabat sibi adimpleri promissum.
12 Cum autem in omni morum honestate et culmine sanctitatis excresceret et esset carus et dilectus in tota illa provincia tam a fratribus quam a secularibus, desiderium tamen suum minime cernere adimpleri potuit.
13 Quadam die orans et flens coram Domino eo quod incolatus eius, ut sibi videbatur, esset nimium prolongatus (cfr. Ps 119,5), ecce apparuit sibi Cristus benedictus; ad cuius conspectum liquefacta est anima eius.
14 Et dixit ei Cristus: “Fili, pete a me quod vis!”. Qui respondit. “Domine mi, nescio quid dicam! Quia nolo aliud nisi te; sed hoc solum rogo ut parcas michi et dimittas omnia peccata mea, et des michi gratiam iterum te videre quando michi fuerit maior necessitas”.
15 Et Dominus ad eum: “Exaudita est, inquit, oratio tua (cfr. Act 10,31)”. Et ab oculis eius elapsus est; et ipse remansit in Domino totaliter confortatus.
16 Tandem fratres de Marchia, audientes famam eius, fecerunt cum Generali ut reverteretur in Marchiam. Qui, cum vidisset obedientiam, cogitavit in corde suo, dicens: “Hec est via longa, qua completa pergam ad Deum”.
17 Reversus autem ad provinciam, a nullo consanguineorum fuit recognitus. Ipse vero de die in diem expectabat Dei misericordiam et promissionem sibi factam compleri. Sed adhuc via eius prolongata est: nam stetit bene per triginta annos post reversionem suam in Marchiam, et in isto tempore guardiani officium habuit; et operatus est Dominus per eum multa miracula, et habuit, inter alia multa dona, spiritum prophetie.
18 Nam quodam tempore, dum ipse de loco recederet, unus suus novitius fuit impugnatus a demone ut apostataret ab Ordine; consensit autem temptatori hoc pacto ut, cum fr. Iohannes reverteretur ad locum, statim viam egressionis arriperet.
19 Cum autem fr. Iohannes fuisset reversus, statim vocavit ad se dictum novitium, dicens: “Audi me, fili; prius volo quod confitearis”. Et cum iret, dixit fr. Iohannes: “Audi me, fili, prius”. Et tunc retulit sibi totam temptationem suam.
20 Et dixit: “Quia expectasti me et noluisti recedere sine benedictione mea, Deus fecit tibi hanc gratiam quod nunquam de isto Ordine exibis, et in isto Ordine cum benedictione Domini morieris”.
21 Et tunc dictus novitius confirmatus est in bona voluntate et effectus est sanctus frater. Et omnia predicta retulit michi Hugolino ipse fr. Iohannes.
22 Erat autem fr. Iohannes semper tranquillo animo et quieto, et raro loquebatur. Erat etiam homo magne orationis et devotionis, et singulariter post matutinum nunquam revertebatur ad cellam.
23 Dum autem quadam nocte post matutinum staret in oratione, apparuit sibi angelus Domini et dixit ei: “Fr. Iohannes, completa est via tua, quam fuisti in tam longo tempore prestolatus.
24 Unde annuncio tibi ex parte Dei, ut petas quamcumque gratiam cupis; insuper quod eligas tibi vel unum diem naturalem in purgatorio vel septem (cfr. 2Re 24,12.13) dies afflictionis in hoc mundo”.
25 Qui cum elegisset septem dies afflictionis, subito infirmatus est infirmitate multiplici: nam cum febribus, necnon doloribus et podagra et cyrragra, tortionibus yliorum et angustiis viscerum, et multis aliis languoribus torquebatur.
26 Sed quod peius omnibus hiis erat, quidam malignus spiritus ante faciem eius stabat, qui tenebat magnam cartam, scriptam cum omnibus suis culpis et defectibus; et dicebat ei: “Propter ista mala que cogitasti et dixisti et fecisti dampnatus es”.
27 Et ipse infirmus oblitus erat omnis boni quod fecerat, nec recordabatur quod esset vel fuisset unquam in Ordine; sed ita se estimabat dampnatum, sicut ille malignus spiritus dicebat.
28 Unde, cum interrogaretur ab aliquo quomodo se haberet, respondebat: “Male, quia sum dampnatus!”.
29 Fratres autem, hoc audientes, miserunt pro fr. Matheo antiquo de Monte Rubiano, qui fuit valde sanctus homo; et hic fr. Iohannem intime diligebat. Venit autem ad eum septimo die tribulationis sue et, salutans eum, dixit: “Quomodo est tibi, carissime?”.
30 Respondit ille: “Male, quia sum dampnatus!”. Dixit autem fr. Matheus fr. Iohanni: “Non recordaris tu quod frequenter michi confessus fuisti et ego te integre absolvi? Non recordaris etiam quod multis annis in Ordine Deo servivisti?
31 Preterea non recordaris quod divina misericordia excedit omnia mundi peccata et quod Cristus, Salvator noster benedictus, solvit pro nobis pretium infinitum? Ideo secure confidas quod tu eris salvatus et non dampnatus”.
32 Et tunc, quia completus erat purgationis terminus, recessit temptatio et venit benedictio; et cum letitia magna dixit: “Fr. Mathee, quia fatigatus es et hora est iam quiescendi, rogo te quod vadas pausatum”.
33 Et cum fr. Iohannes remansisset solus cum servitore ecce Cristus sibi apparuit cum maxima luce et suavitate odoris, sicut sibi promiserat in opportuno tempore ei iterum apparere.
34 Et ille, iunctis manibus, gratias illi agens, ipsi capiti suo quod semper amaverat semperque optaverat D. suo Ihesu Cristo tanquam membrum electum eternaliter est unitus; et sic letificatus et consolatus, transivit ad Dominum; et requiescit in loco Penne S. Iohannis.
Ad laudem D.n.I.C. Amen.

Caput LIX - Quomodo b. Virgo apparuit cuidam fr. infirmo in loco Suffiani.



1 In Marchia de Anchona, in quodam deserto loco qui dicitur Suffianum, fuit antiquitus quidam fr. Minor, cuius nominis non recordor, tam mirande sanctitatis et gratie, ut totus videretur divinus, et sepe rapiebatur ad Deum.
2 Hic cum aliquando staret totus absorptus et elevatus in Deum, eo quod gratiam haberet contemplationis notabilis, veniebant diversi generis aves et super caput eius et spatulas et super manus et brachia familiarissime residebant et ibi cantus mirabiles faciebant.
3 Hic, quando a sua contemplatione rediebat, veniebat cum tanta letitia mentis quod homo vel potius angelus alterius seculi videbatur, quia tunc facies eius ex divino allocutionis consortio mirabiliter resplendebat, ita quod admirationem et stuporem aspicientibus ingerebat.
4 Hic semper solitarius manens, rarissime loquebatur; quando vero interrogabatur de aliquo, respondebat sicut si esset angelus Domini; et erat gratiosus omnibus, et sermo eius semper erat divino sale conditus. Hic vero neque diebus neque noctibus ab oratione divina et contemplatione cessabat, nec a meditationibus luminis sempiterni, scilicet Cristi, invictum animum relaxabat.
5 Unde fratres, propter divinam gratiam que in ipso fulgebat, quasi alterum Moysen carissimo venerabantur affectu. Et in tam laudabili studio cursum virtuose ac celestis vite consummans et ardenter in Deo perseverans, venit ad finem.
6 Et dum infirmatus esset ad mortem, ita quod nichil capere poterat et ipse nullam carnalem medicinam requireret, sed confidens in solo Ihesu Cristo benedicto, pane: scilicet vivifico, qui de celo descendit (cfr. Ioa 6,33) et cuncta solo sermone restaurat, meruit per divinam clementiam a beatissima virgine Maria mirabiliter consolari.
7 Unde cum die quadam, solus iacens, ad mortem se totis viribus prepararet, ecce gloriosa domina, beatissima Mater Cristi, apparuit sibi cum magna multitudine angelorum et sanctarum virginum, ac mirabili claritate accedens ad lectum infirmantis.
8 Quam cum ille cerneret, consolatus et exilaratus mente et corpore, rogabat reginam misericordie, ut apud Filium suum impetraret quod ipsum ipsius Matris meritis de ergastulo tenebrose carnis educeret. Et dum hoc multis lacrimis postularet, respondit b. Virgo, vocans eum ex nomine et dicens: “Noli timere, fili (cfr. Tob 4,23), quoniam exaudita est oratio tua (cfr. Act 10,31). Vidi enim lacrimas tuas; sed veni ad te, ut aliquantulum conforteris antequam recedas”.
9 Veniebant autem cum beatissima Virgine tres sancte virgines, tres pixides electuarii in manibus deferentes tam miri odoris et suavitatis quod non posset verbis faciliter explicari.
10 Et accipiens b. Virgo unam de illis pixidibus, statim quod aperuit omnia implevit odore. Accipiensque coclear in suis manibus gloriosis, de celesti electuario primo unum obolum porrexit infirmo.
11 Quem cum ille gustasset, tantam gratiam et dulcedinem sentiebat, quod non videbatur sibi quod anima posset stare in corpore; et dicebat b. Virgini: “Non plus, o suavissima mater et domina benedicta; non plus, o medica benedicta et salvatrix humani generis; non plus, quoniam amplius tantam suavitatem sustinere non valeo!”.
12 Illa vero piissima mater et benignissima consolatrix, infirmum exhortans et frequentius de illo electuario porrigens, totam primam pixidem evacuavit.
13 Et evacuata pixide prima vel bussula, accepit b. Virgo secundam. Quod cum infirmus cerneret, ait: “O beatissima Dei Mater, si anima mea quasi tota liquefacta est (cfr. Cant 5,6) ad odorem et suavitatem electuarü primi, quomodo potero sustinere secundum? Rogo te, benedicta super omnes sanctos et angelos, quod michi amplius nolitis exibere!”. Cui respondit mater et virgo beata: “Modicum, fili, de isto secundo degusta”.
14 Et accipiens dedit aliquantulum de secundo, Amodo tantum habes quod sufficere tibi potest. Confortare, fili, quia cito veniam et ducam te ad Filii mei regnum, ad quod semper anhelasti et quod semper optasti”.
15 Et valefaciens ei, ab oculis elapsa est. Ipse autem remansit in tanta dulcedine spiritus propter confectionem illam de apoteca paradisi adductam et manibus beatissime Marie virginis ministratam, quod totus fuit illuminatus interius et oculi mentis eius tanta serenitate divine lucis aperti sunt, quod clare vidit in libro eterne vite (cfr. Phip 4,3; 13,8) omnes qui debebant salvari usque ad diem iudicii; et tanta fuit illius dulcedinis electuarii satietate refectus, — erat enim non terrenum sed celicum medicamen — quod per plures dies sine cibo corporis extitit vigoratus.
16 Et in ultima die vite sue cum fratribus loquens et gaudens, cum magna letitia mentis et corporis iubilo migravit ad Dominum.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput LX - De visione fr. Leonis revelata s. Francisco.



1 Quodam tempore, dum s. Franciscus graviter esset infirmus, fr. Leo sibi cum multa devotione et diligentia serviebat. Cum autem quadam vice fr. Leo staret prope s. Franciscum et daret se orationi, in extasi factus, ductus est ad maximum quoddam flumen et impetuosum et latum.
2 Ubi cum aspiceret transeuntes, vidit aliquos fratres oneratos ingredi dictum flumen; qui statim ab impetuositate fluminis subvertebantur; et absorbebat eos vorax profunditas.
3 Aliqui ibant usque ad tertiam partem fluminis et peribant, aliqui usque ad medium, aliqui usque ad finem; qui omnes, propter sarcinas et honera que portabant, diversimode, secundum diversas sarcinas, a flumine mergebantur et peribant crudelissime absque omni remedio.
4 Frater autem Leo, videns tantum periculum, compatiebatur illis. Et subito apparuerunt aliqui fratres sine aliquo onere vel sarcina omnis rei, in quibus sola paupertas sanctissima relucebat; intrantes flumen, transibant sine aliqua lesione.
5 Sanctus vero Franciscus, per Spiritum sentiens quod fr. Leo viderat aliquam visionem, postquam rediit ad se fr. Leo, vocavit eum s. Franciscus et ait: “Dic michi que vidisti”. At ille recitavit per ordinem cuncta que viderat.
6 Cui S. Franciscus ait: “Vera sunt que vidisti. Nam flumen est mundus iste; fratres qui absorbentur a flumine sunt illi qui professionem evangelicam et paupertatem voluntariam non sequuntur.
7 Illi vero qui sine periculo transibant, sunt fratres spiritum Dei habentes, qui nichil terrenum nichilque carnale aut querunt aut possident; sed habentes alimenta et quibus tegantur, hiis contenti sunt (cfr. 1Tim 6,8);
8 sequentes Cristum in cruce nudatum, et onus crucis eius et iugum obedientie eius levissimum et suave cottidie amplexantur. Ideo faciliter et sine periculo de temporalibus transeunt ad eterna”.
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput LXI - Quomodo b. Franciscus convertit quemdam nobilem.



1 Venerabilis pater et admirandus s. Franciscus, cum semel ad hospitium cuiusdam potentis et nobilis pervenisset, fuit receptus ipse cum socio cum tanta devotione et curialitate largiflua, ut videretur dicto nobili quasi angelos in hospitio recepisse; propter quam curialitatem s. Franciscus concepit magnam devotionem ad ipsum.
2 Nam dictus dominus recepit s. Franciscum in ingressu domus ad amicabilem amplexum et pacis osculum; et post ingressum lavit sibi pedes et abstersit et osculatus fuit eos humiliter, ignemque copiosum munivit mensamque bonis omnibus plenam habundantissime preparavit et, edentibus illis, facie letissima serviens ministravit.
3 Sumptoque cibo, dixit ille dominus s. Francisco et socio suo: “Ecce, pater, me et mea vobis assigno; quandocumque indigetis tunicis et mantellis, ematis et ego solvam vobis. Et videatis quia paratus sum in omnibus vestris necessitatibus subvenire, quia benedictus Deus de omnibus necessariis dedit michi copiam affluentem; et ideo pro amore eius pauperibus et indigentibus libenter impendo”.
4 Et propterea s. Franciscus, visis que habundanter paraverat et auditis que habundantius obtulerat, concepit in corde suo tantum amorem de illo, quod, cum ipse recessisset, dicebat socio: “Vere iste esset bonus pro societate nostra, qui est tam gratus Deo, tam amicabilis proximo, tam largus pauperibus et tam alacer et curialis hospiti-bus!
5 Curialitas enim, frater carissime, est una de proprietatibus Dei, qui solem suum et pluviam suam et omnia super iustos et iniustos curialiter administrat. Est enim curialitas ordinata soror caritatis et extinctrix odii et conservatrix amoris. Et quia recognovi in isto bono viro tantam virtutem divinam, ideo libenter vellem ipsum in socium.
6 Quapropter volo quod aliqua die redeamus ad ipsum, si forte tangat Dominus cor eius, ut velit nobiscum ad serviendum Altissimo sociari. Interrogabimus Dominum Deum, ut inmittat in cor eius hoc desiderium et det sibi gratiam perducendi ad effectum!”
7 Mirabile certe quod, paucis diebus elapsis, desiderium cordis b. Francisci tribuit Dominus et voluntate labiorum eius non fraudavit eum (cfr. Ps 20,3). Nam oratione premissa, post aliquos dies s. Franciscus dixit ad socium eius: “Eamus, carissime, ad dominum curialem, quia confido in Domino quod cum curialitate iste dabit seipsum in socium”. Et arrepto itinere, appropinquaverunt domui hominis antedicti
8 Beatus vero Franciscus, antequam ad illum accederet, dixit socio: “Expecta me, frater quia volo primo rogare Deum, ut prosperum faciat iter (cfr. Ps 67,20) nostrum: ut predam nobilem, quam mundo accipere cogitamus, dignetur Cristus per virtutem sue sanctissime passionis nobis parvulis et etiam infirmis sua virtute gratiosa concedere”.
9 Dans se vero in oratione in quodam loco ubi a dicto domino curiali poterat s. Franciscus clare videri; et, disponente Cristo, cum dictus dominus hinc inde prospiceret, vidit s. Franciscum orare devotissima assistentia ante Cristum et Cristum benedictum ante ipsum Franciscum graciosissime et cum claritate maxima assistentem; et in hac assistentia luminosa s. Franciscus erat per magnum spatium elevatus corporali et mentali elevatione a terra.
10 Que omnia cum clare dictus dominus perspexisset, statim facta super eum manus Domini (cfr. Ez 1,3) salutaris, corpore quidem egressus palatium, mente vero despiciens mundum, in fervore spiritus cucurrit ad b. Franciscum; et cum pervenisset ad eum, invenit illum stantem in terra et orantem cum maxima devotione. Unde et dictus nobilis statim dedit se similiter orationi; et instanter orabat ut ipsum ad penitentiam faciendam et ad secum morandum recipere dignaretur.
11 Que omnia videns s. Franciscus et audiens quod ea que ipse cupiebat ille petebat; et advertebat quod hec tam admiranda mutatio facta erat a Domini dextra (cfr. Ps 76,11; 117,16), surgens in letitia spiritus, ruit in devota oscula et amplexus illius, gratias et laudes Altissimo referens qui talem militem sue militie aggregaret.
12 Inter hec autem vir ille dicebat: “Quid me, pater sancte, iubes facere? Ecce omnia tuo imperio do pauperibus et tecum post Cristum, exoneratus temporalibus, currere sum paratus!”. Et ita factum est, quod meritis et orationibus s. Francisci ille cuncta reliquit; et factus est fr. Minor tam perfecte vite et conversationis honeste quod per meritoriam penitentiam fine laudabili consummavit.
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput LXII - Qualiter s. Francisco fuit revelatum quod fr. Helias 
debebat apostatare ab Ordine.



1 Cum starent fr. Franciscus et fr. Helias in quodam locello de familia, fuit revelatum s. Francisco quod dictus fr. Helias erat dampnatus et debebat apostatare ab Ordine et extra Ordinem mori;
2 propter quod s. Franciscus concepit magnam displicentiam erga illum, ita quod nolebat secum loqui nec conversari;
3 et, si contigisset aliquando quod fr. Helias versus eum iter dirigeret, statim ad partem aliam divertebat. Quod cum plurimum factum esset, advertit fr. Helias quod s. Franciscus aliquam displicentiam de ipso conceperat; unde quadam die adiunxit se s. Francisco et, refugientem curiali violentia retinens, rogavit instanter quod placeret sibi declarare causam propter quam eius consortium et colloquium fugiebat.
4 Cui dixit s. Franciscus: “Quia revelatum est michi quod propter tuam culpam debes apostatare ab Ordine et extra Ordinem mori; et insuper revelatum est michi a Domino quod tu es dampnatus!”.
5 Respondit fr. Helias: “Pater reverende, rogo te amore Ihesu Cristi quod propter hoc non me abicias; sed, sicut pastor bonus, quere, exemplo Cristi, ovem tuam que periit; et funde pro me tuas sanctas preces ad Dominum ut, si fieri potest, revocet dampnationis sententiam; quia scriptum est quod Deus novit mutare sententiam, si homo noverit emendare delictum. Ego autem tantam fidem habeo in tuis orationibus quod, si iacerem in inferno, confiderem te pro me orare et sentire aliquod levamen. Unde iterum rogo quod me peccatorem Domino recommendes, ut mei non obliviscatur in finem; sed, cum finis vite mee advenerit, ipse, qui venit peccatores salvos facere, me ad suam misericordiam dignetur recipere”. Et hec dicebat fr. Helias cum magna devotione et multis lacrimis.
6 Sanctus autem Franciscus, paterna miseratione et viscerosa pietate commotus, obtulit se oraturum pro illo; et cum pro illo preces effunderet, intellexit se esse exauditum a Domino de revocatione sententie, scilicet quod non dampnaretur in fine, sed pro certo apostataret et extra Ordinem vitam finiret.
7 Et ita accidit. Nam, cum Fredericus, rex Sicilie, contra Ecclesiam rebellasset et propter hoc papa ipsum excommunicasset cum omnibus sibi auxilium vel consilium prebentibus, fr. Helias, qui reputabatur unus de sapientioribus mundi, vocatus a dicto rege et vadens ad eum, factus est rebellis Ecclesie et apostata Ordinis; propter quod excommunicatus fuit a papa et habitu sue religionis privatus.
8 Cum autem sic excommunicatus maneret, infirmatus est graviter. Quam infirmitatem cum audisset quidam suus germanus, fr. laicus, qui in predicto Ordine remanserat, bone vite et conversationis honeste et laudabilis, ivit ad visitandum ipsum;
9 et inter alia que sibi dixit ait: “Frater carissime, multum doleo quod es excommunicatus et sine habitu extra tuum Ordinem morieris. Si videres viam per quam de tanto periculo liberarem te, libenter pro te laborem sumerem”. Fr. vero Helias ait illi: “Frater mi carissime, ego aliam viam non video nisi quod vadas ad papam; et roga eum quod amore Cristi et b. Francisci, eius signiferi, cuius monitis seculum reliqui, ab excommunicatione me absolvat et habitum religionis restituat”. Respondit germanus: “Libenter pro salute tua laborabo, si potero hanc gratiam invenire”.
10 Et a regno Sicilie pergens ad papam, petiit humiliter amore Cristi et s. Francisci gratiam antedictam. Et factum est quod, divina gratia disponente et s. Francisci oratione iuvante, dominus papa concessit dicto fratri quod, si fr. Heliam vivum reperire contigeret, ex parte sua ab excommunicatione ipsum absolveret et restitueret habitum.
11 Frater vero predictus, de curia exiens, festinanter iter arripuit versus regnum Sicilie ad fr. Heliam, ut superius dicitur, absolvendum; et divina virtute faciente ac oratione s. Francisci impetrante, predictus frater reperit eum vivum, qui fr. Heliam quasi in extremis laborantem reliquerat. Et absolutione papali recepta ac etiam habitu restituto, migravit ad Dominum. Quod beneficium creditur sibi in fine collatum meritis s. Francisci, de cuius orationibus ipse fr. Helias tantum gavisus fuerat evenisse.
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput LXIII - Qualiter fr. Petrus et fr. Corradus fuerunt due stelle prefulgide.



1 Venerabilis sacerdos Dei, fr. Petrus de Monticulo, et fr. Corradus de Offida, vite mirabilis coram Deo et hominibus, isti duo, tanquam due stelle prefulgide provincie Marchie, homines celestes angelique terrestres, dum simul morarentur in Anchonitana custodia, forte in loco Forani, qui eis plurimum complacebat propter maximam dilectionem que insimul copulatione s. Spiritus coherebant, ita quod quasi una anima videbantur, tali pacto se invicem ligaverunt ut, quamcumque consolationem misericordia Dei alicui ipsorum concederet, in caritate Dei alter alteri revelaret.
2 Et, hoc pacto firmato, cum quadam die dictus fr. Petrus devotissime meditaretur in passione Cristi, et quomodo Mater eius beatissima et Iohannes, dilectissimus discipulus, cum ipso concrucifixi manebant, et insuper b.p.n. Franciscus coram Crucifixo crucifixus astabat, devota curiositate cupiebat scire quis eorum plus doluit: an Mater que ipsum genuerat; an discipulus dilectus, qui supra pectus eius dormierat; an devotissimus Franciscus, qui cum Crucifixo crucifixus erat?
3 Et dum in hac sancta et devota meditatione cum multis lacrimis permaneret, ecce apparuit ei b. Mater Dei, virgo Maria, et b. Iohannes evangelista, et b.p.n. Franciscus, vestiti preclaris b. glorie indumentis; sed b. Franciscus indutus videbatur preclariori veste quam b. Iohannes.
4 Et cum astitissent fr. Petro vehementer timenti, confortans eum, b. Iohannes dixit: “Ne timeas, carissime frater in Domino, quia ecce ad te consolandum venimus et de tuo dubio declarandum.
5 Scias ergo quod, quamvis Mater et ego super omnes de Cristo passione doluimus, cum post nos b. Franciscus pre omnibus doluit, ideo ipsum in tanta gloria cernis”.
6 Respondit fr. Petrus: “Sanctissime apostole Cristi, et quare vestimentum b. Francisci videtur gloriosius vestimento tuo?”. Respondit b. Iohannes: “Quia, cum esset in seculo, pro amore Cristi viliora quam ego pertulit vestimenta”.
7 Et hiis dictis, quoddam gloriosum vestimentum, quod Iohannes ferebat in manibus, protulit fr. Petro, dicens: “Accipe hoc vestimentum, quia tibi illud attuli exibendum”.
8 Et cum vellet ipso vestimento fr. Petrum induere, fr. Petrus stupens et ex admiratione corruens, — non enim dormiendo sed vigilando hec cernebat, — incepit clamare: “Fr. Corrade, fr. Corrade carissime, festina, succurre et vide mirabilia!”. Inter hec verba sancta visio elapsa est.
9 Et post hec venit s. Corradus, cui omnia per ordinem enarravit; de quo simul consolati, Deo gratias reddiderunt.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput LXIV - Qualiter Deus aperuit fr. Iacobo de Massa ostium secretorum suorum.



1 Fr. Iacobus de Massa, cui Deus aperuit ostium secretorum suorum, quo fr. Egidius de Assisio et Marcus de Montino nullum cognoscebant nec opinabantur in mundo maiorem, cum quibus fr. Iuniperus et fr. Lucidus idipsum sentiebant,
2 quem, dirigente me fr. Iohanne socio dicti fr. Egidii, videre laboravi. Hic enim fr. Iohannes, cum de quibusdam causis edificationis eum interrogarem, dixit michi: “Si vis erudiri in spiritualibus, festina cum fr. Iacobo de Massa habere colloquium;
3 quia fr. Egidius desiderabat illuminari ab eo, et eloquiis eius addi vel diminui non potest”; nam mens eius ad archana transivit, et verba ipsius verba Spiritus sancti sunt; nec homo est super terram quem ego tantum videre desiderarem.
4 Iste fr. Iacobus, circa initium ministrationis fr. Iohannis de Parma semel raptus, tribus diebus insensibilis mansit, in tantum quod fratres dubitare ceperunt ne mortuus esset. Huic scientia et intelligentia scripturarum et futurorum cognitio divinitus data est.
6 Hunc rogavi ego dicens: “Si verum est quod audivi de te, non abscondas a me. Audivi enim quod, eo tempore quando tribus diebus quasi mortuus iacuisti, inter alia Deus ea que in religione ventura sunt demonstravit tibi”.
6 Nam fr. Mattheus, tunc provincie Marchie minister, post illum raptum vocavit eum ad se et per obedientiam mandavit ut ea que viderat manifestaret sibi.
7 Erat enim fr. Mattheus vir mirabilis mansuetudinis, sanctitatis et simplicitatis; et frequenter in suis colloquiis fratribus dicebat: “Scio fratrem cui Deus omnia que ventura sunt in religione revelavit, et mira et archana que, si dicerentur, non dico capi sed vix credi valerent”.
8 Qui fr. Iacobus inter alia manifestavit michi et dixit rem valde stupendam: videlicet quod, post multa que sibi ostensa fuerant de statu militantis Ecclesie,
9 vidit arborem quandam pulcram et sublimem valde, cuius radix erat aurea, stipes cum ramis argentea et folia argentea deaurata. Fructus arboris erant homines et hii omnes fratres Minores. Et erat numerus ramorum principalium distinctus iuxta numerum provinciarum, et quilibet ramus tot fructus habebat quot erant in illa provincia fratres.
10 Et scivit numerum fratrum totius Ordinis et singularum provinciarum, et nomina eorum, et facies et etates et proprietates et officia et gradus et dignitates et peccata et gratias. Et vidit fr. Iohannem de Parma in supremo rami medii huius arboris stantem,
11 et in supremo ramorum qui erant in circuitu rami medii stabant singularum provinciarum ministri.
12 Et post hec vidit a Cristo sedente super tronum maximum et candidum s. Franciscum missum cum duobus angelis; et datus est ei calix spiritu vite plenus, et dictum est ei: “Vade et visita fratres tuos et pota eos calice spiritus vite cfr. Apoc 11,11); quia spiritus Sathane insurget et irruet in eos, et corruent plurimi ex eis, et non adicient ut resurgant”.
13 Et venit s. Franciscus ministrare spiritum vite fratribus suis secundum quod mandatum est ei. Et incipiens a fr. Iohanne, dedit ei calicem spiritu vite plenum; qui, recepto calice de manu s. Francisci festinanter et devote totum bibit;
14 et cum bibisset, totus factus est luminosus sicut sol. Et consequenter post eum omnibus tradebat calicem spiritus vite; et pauci erant valde qui eum debita reverentia acciperent et totum biberent.
15 Illi vero pauci, qui devote totum sumebant, omnes solarem claritatem induebant; qui vero totum effundebant, convertebantur in tenebras; et obscuri et deformes erant effecti et teterrimi, et ad videndum horribiles et similes demonibus.
16 Partem autem bibebant quidam, partem vero aliam effundebant; et secundum quod unusquisque sumebat vel effundebat de spiritu vite sibi tradito in calice a S. Francisco, iuxta eandem mensuram vel lucem aut tenebras induebat.
17 Pre omnibus autem qui in arbore erant luce splendebat fr. Iohannes, qui, totus ad vere lucis abissum infinitam contemplandam conversus, intellexit turbinem insurrecture tempestatis contra arborem;
18 et recedens de suprema altitudine illius rami in quo stabat, ramis omnibus omissis, in solidiori loco stipitis arboris se abscondit.
19 Et dum sibi ipsi totus vigil attenderet, fr. Bonaventure, qui ascenderat locum unde ipse descenderat, qui et partem sibi calicis dati biberat, partem effuderat, date sunt ungues ferree acute ut novacularum acies radentium pilos.
20 Qui cum impetu de loco suo se movens, irruere volebat in fr. Iohannem. Quod fr. Iohannes videns, clamavit ad Dominum; et Cristus ad clamorem fr. Iohannis vocavit s. Franciscum,
21 et dedit ei lapidem acutissimum, quem focarium vocant, et precepit ei, dicens: “Vade et ungues fr. Bonaventure, quibus vult fr. Iohannem discerpere, super vivum lapidem ita succide quod eum nequeat ledere”.
22 Et venit s. Franciscus, et ferreos ungues fr. Bonaventure succidit; et fr. lohannes, fulgens ut sol, stetit in loco suo.
23 Post hec vehemens turbo surrexit et in arborem irruit; et ca-debant fratres de arbore; et qui spiritum vitae totum effuderant, de arbore primo cadebant.
24 Frater vero Iohannes et hii qui spiritum vite totum hauserant virtute divina translati sunt ad regionem vite, luminis et splendoris; tenebrosi vero et cadentes ad loca tenebrarum et miserie transportabantur a tenebrarum ministris.
25 Intelligebat autem qui videbat visionem particulariter que videbat, ita ut nomina et personas et regiones et etates et officia utriusque partis et lucis et tenebrarum clare discerneret et fixe retineret.
26 Tantum autem turbo ille ac seva tempestas sed iuste permissa duravit, donec arbor, radicitus evulsa, in terram corruit, et confracta et comminuta a turbine, tempestas in omnem ventum dispersa evanuit.
27 Turbine autem illo et tempestate cessante, de radice aurea pullulavit plantatio aurea tota, que et flores et folia et aureos fructus produxit. De cuius arboris dilatatione, profunditate, altitudine, odore, pulcritudine et virtute tacere melius est quam loqui.
28 Hoc autem unum quod iste contemplator huius vere visionis dicebat obmittere nolui, quia auribus meis valde notabilis fuit: “Non enim, ait, erit modus reformationis institutionis similis, sed multum omnino dissimilis:
29 quia spiritus Cristi operatio absque ductore ineruditos pueros, simplices, abiectos et contemptibiles personas, et sine exemplo et doctore, ymo contra doctrinam et mores docentium eliget, et s. timore et Cristi purissimo amore replebit.
30 Et cum plures tales in diversis locis multiplicaverit, tunc mittet eis pastorem et ducem totum divinum totum sanctum, innocentem et Cristo conformem”.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

APPENDIX

Caput LXV - Miraculum quoddam de stigmatibus b. Francisci quod accidit 
in quodam conventu fratrum Predicatorum.



1 Quantum fuerint digna illa miranda stigmata s.p. Francisci veneratione, apparet ex quodam notabili miraculo in quodam conventu fratrum Predicatorum evidenter ostenso.
2 Erat enim in conventu illo quidam fr. Predicator, qui b. Franciscum ita cordialiter hoderat quod nec in pictura videre nec verbo audire nec corde credere poterat ipsum fuisse sacris Cristi stigmatibus insignitum.
3 Unde, cum dictus frater, conventualis ultra montes, in conventu predicto consisteret, in cuius refectorio depictus erat s. Franciscus cum sacris stigmatibus, infidelitate motus et odio, accessit occulte et cum cultello sacra stigmata de pictura s. patris abrasit, ita quod penitus nil parebant.
4 Sequenti autem die, cum idem frater sederet in mensa, respexit in s. Francisci ymaginem et vidit ibi stigmata, in locis unde abraserat, recentiora quam prima.
5 Et indignatus, cogitavit quod non perfecte primitus abrasisset; et observans horam, quando nullus adesset, quia qui male agit odit lucem (cfr. Ioa 3,20), accessit et secundo abrasit stigmata sancti, ita tamen quod non destruxit cementum picture substratum.
6 Tertia vero die, cum idem frater sederet in mensa, respexit ad ymaginem s. Francisci; et ecce vidit illa sacra stigmata tam pulcra et nova quod nunquam apparuerunt ita recentia.
7 Tunc idem frater, obtenebratus nequitia et perfidia incitatus, peccato secundo addidit tertium; et dixit in corde suo: “Per Deum! ego taliter stigmata ista delebo quod nunquam de cetero apparebunt!”.
8 Et, sicut solebat, observans tempus in quo hominum oculi non viderent; et, oblitus quod oculis Dei cuncta nuda sunt et aperta (cfr. Heb 4,13), cum impetu furioso tulit cultellum et effodit de pictura signa stigmatum, colorem effodiens et cementum.
9 Statim vero cum perfecit effodere, incepit sanguis vivus de ipsis effossionibus emanare, et faciem et manus et tunicam dicti fratris sanguis ille, impetuose prosiliens, cruentare. Ille vero territus quasi mortuus cecidit.
10 Sanguis ille fluebat per murum de illis sacris stigmatibus ab illo misero effossis ut rivus. Interim fratres predicti conventus ad illum iacentem quasi exanimen convenerunt et, advertentes de illius malitia, plurimum doluerunt.
11 Videntes insuper quod sanguis ille defluebat continue, obturaverunt illa foramina cum petiis et bombace, nec poterant sanguinis fluxum restringere.
12 Quapropter, timentes ne illud seculares perpenderent et exinde scandalum et vituperium sustinerent, cogitaverunt devote ad b. Franciscum recurrere.
13 Et prior cum omnibus de conventu, se expoliantes ante ymaginem s. Francisci et se disciplinantes et cum lacrimis exorantes, rogaverunt b. Franciscum quod offensam dicti fratris miseratus dimitteret et sanguinis illius fluxum restringere dignaretur.
14 Et statim propter humilitatem illorum fuit oratio exaudita; sanguis amplius non defluxit et stigmata Sancti ab omnibus veneranda in sua pulcritudine remanserunt. Frater vero predictus ex tunc factus est devotissimus s. patris;
15 et, ut testati sunt fratres de loco Alverne, ille frater ad montem Alverne causa devotionis accessit et de bombace illa cruentata secum detulit et fratribus illis dedit.
16 Venit insuper causa devotionis ad S. Mariam de Angelis, et omnia loca s. Francisci devotissime visitavit cum reverentia magna et lacrimis.
17 Nam ubicumque de factis vel rebus s. Francisci poterat invenire, in tam devotis lacrimis erumpebat quod faciebat etiam alios lacrimari.
18 Ipse etiam omnia predicta miracula coram multis fratribus Minoribus in Alverna et Assisii recitavit, sociis tamen suis absentibus, ne forte predicta in obprobrium sui Ordinis reputarent.
19 Factus est etiam dictus frater ob merita s. Francisci ita ad fratres eius benevolus quod, sicut aliquando illos videre non poterat, ita post in caritate Dei firmatus, ipsos fraterni amoris venerabatur affectu.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Caput LXVI - De quadam verbo mirabili dicto a fr. Egidio de Perusio.



1 Cum s. fr. Egidius staret Perusii, domina Iacoba de Septemsoliis, nobilis Romana et devotissima fratrum, venerat videre eum. Postea supervenit fr. Guardianus, de Ordine Minorum, valde spiritualis, ut aliquod bonum verbum ab eodem audiret.
2 Predictis ergo aliis fratribus astantibus, fr. Egidius dixit hoc verbum vulgariter: “Propter illud quod homo potest, venit ad illud quod non vult”.
3 Fr. vero Guardianus predictus, ut poneret in verbis fr. Egidium, dixit: “Miror, fr. Egidi, quomodo dicis quod homo propter illud quod potest, venit ad id quod non vult, cum homo nichil possit ex se.
4 Et hoc possum multiplici ratione probare. Primo, quia posse presupponit esse; unde talis est operatio rei, quale est esse eius, sicut ignis calefacit quia est calidus; sed homo ex se est nichil.
5 Unde apostolus: Qui putat se aliquid esse, cum nichil sit, ipse se seducit (cfr. Gal 6,3). Quod autem nichil est, nichil potest; ergo homo nichil potest.
6 Secundo probo sic quod homo nichil potest quia, si homo aliquid potest, aut est ratione anime tantum, aut ratione corporis tantum, aut ratione coniuncti.
7 Ratione anime tantum, certum est quod nichil potest; quia anima, exuta corpore, non potest mereri nec demereri. Ratione etiam corporis tantum, nichil potest; quia corpus sine anima est privatum vita et forma, et ideo nichil potest agere, quia omnis actus est a forma.
8 Ratione similiter coniuncti, homo nichil potest; quia, si aliquid posset, hoc esset ratione anime, que est forma eius; sed, sicut iam dictum est, si anima exuta corpore nichil potest, multo vero minus coniuncta corpori, nam quia corpus quod corrumpitur aggravat animam (Sapo 9,15).
9 Et de hoc pono tibi exemplum, fr. Egidi: si asinus non potest ambulare sine honere, multo minus cum honere. Et ideo per hoc exemplum videtur quod anima minus possit operari aggravata corpore quam exuta; sed exuta nichil potest; ergo nec coniuncta”.
10 Et multa talia argumenta, plura quam predicta, numero duodecim fecit contra dictum fr. Egidii, ut poneret eum in verbis; de quibus argumentis fuerunt omnes qui aderant admirati.
11 Frater vero Egidius respondit: “Male dixisti, fr. Guardiane; dicas culpam tuam de omnibus!”. Fr. Guardianus subridens dixit culpam suam; et propterea fr. Egidius, videns quod non dixerat ex corde, ait: “Nichil valet ista culpa, fr. Guardiane; et quando culpa nichil valet, non remanet ad quid homo recuperet”.
2 Et hiis dictis ait iterum: “Scis cantare, fr. Guardiane? Or canta mecum!”. Et traxit fr. Egidius de manica sua unam cytharam de sagino, quam solent facere pueri; et incipiens a prima corda per verba ritimata, et procedendo per singulas cythare cordas, annullavit et falsificavit omnes duodecim rationes illius.
13 Et incipiens a prima, dixit: “Ego non loquor de esse hominis ante creationem, fr. Guardiane, quia verum est quod tunc nichil est et tunc nichil facere potest; sed loquor de esse hominis post creationem, cui Deus dedit liberum arbitrium per quod posset mereri bonis consentiendo et demereri dissentiendo.
14 Ideo male dixisti et fecisti michi fallaciam, fr. Guardiane; quia Paulus apostolus non loquitur de nichilo substantie nec de nichilo potentie sed de nichilo meritorum, sicut dicit alibi: Si caritatem non habuero, nichil sum (cfr. 1Cor 13,2).
15 Propterea ego non fui locutus de anima soluta aut de corpore mortuo sed de homine vivo, qui consentiendo gratie potest operari bona, et rebellando gratie operatur mala: quod nichil aliud est quam deficere a bono.
16 Quod autem allegasti, quod corpus quod corrumpitur aggravat animam (Sap 9,15), non dicit ibi Scriptura quod propter hoc auferat liberum arbitrium anime, quin possit operari bonum vel malum; sed vult dicere quod impeditur affectus et intellectus et etiam memoria anime circa corporalia occupata.
17 Unde sequitur ibidem: Et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitatione (Sap 9,15), quia non permittunt animam libere querere que sursum sunt, ubi Cristus est in dextera Dei sedens (cfr. Col 3,1),
18 eo quod acies potentiarum anime, propter occupationes multimodas et etiam corporis terreni molestias, multipliciter retardantur. Et ideo male dixisti, fr. Guardiane!”.
19 Et similiter adnullavit omnes alias rationes, ita quod fr. Guardianus dixit ex corde iterum suam culpam et confessus est quod creatura aliquid poterat. Et ait fr. Egidius: “Modo bene valet culpa!”. Et iterum ait: “Vis quod ostendam tibi clarius quod creatura aliquid potest?”.
20 Et ascendens super quamdam archam, clamavit voce terribili: “O dampnate, qui iaces in inferno!”. Et ipsemet respondit voce lugubri in persona dampnati quodam modo horrendo et tremendo, ita quod omnes exterruit: “Heu! Ve! Heu! Heu!” clamans et eiulans.
21 Et fr. Egidius: “Dicas, inquit, nobis quare ivisti ad infernum?”. Et respondit: “Quia mala que potui facere non vitavi et bona que potui operari dimisi”.
22 Et interrogans illum, dicebat: “Quid velles facere, si permitteretur tibi tempus penitentie, o dampnate captivelle?”. Et respondit in persona eius: “Totum mundum paulatim, paulatim, paulatim post me proiecerem, ut eternam penam evaderem, quia illud haberet finem; sed mea dampnatio permanet in eternum”.
23 Et vertens se ad fr. Guardianum dicebat: “Audis, fr. Guardiane, quod creatura aliquid potest?”. Post hec dixit fr. Guardiano: “Dicas michi utrum aque gutta, cadens in mare, imponat nomen suum mari an mare gutte?”. Et respondit quod tam substantia quam nomen gutte absorbetur et induit nomen maris.
24 Et hoc dicto, fr. Egidius coram omnibus illic astantibus fuit raptus. Intellexit enim quod natura humana, que respectu Dei est quasi gutta, absorpta fuit in mari magno, ymo infinito divinitatis in incarnatione D.n. Ihesu Cristi, qui est benedictus in secula. Amen (cfr. Rom 1,25).

Caput LXVII - Qualiter, dicente fr. Egidio: Virgo ante partum, Virgo in partu, 
Virgo post partum, orta sunt tria lilia.



1 Tempore quo vivebat fr. Egidius, fuit quidam magnus magister de Ordine Predicatorum, qui per multos annos passus est dubitationem maximam de virginitate Matris Cristi benedicti; nam videbatur sibi impossibile quod mater esset et virgo.
2 Verumtamen, tanquam vere fidelis, de tali sua dubitatione dolebat et cupiebat ab aliquo illuminato homine de tali dubio liberari. Et ideo, cum audisset quod fr. Egidius erat homo multum illuminatus a Deo, ita quod frequenter in mentis rapiebatur excessu, determinavit in corde suo ad ipsum accedere, confidens a dicto dubio per talem hominem divinum firmiter liberari.
3 Cum ergo veniret ad eum, fr. Egidius, adventum et propositum et pugnam illius presentiens in spiritu, antequam ille sibi quidquam diceret, obviavit ei et, tenens baculum in manu, percutiens terram, dixit: “O fr. Predicator, Virgo ante partum!”.
4 Et statim, ubi percussit cum baculo, ortum est pulcherrimum lilium. Et secundo percutiens terram, dixit: “O fr. Predicator, Virgo in partu!”. Et ortum est aliud.
5 Et tertio percutiendo similiter, dixit: “O fr. Predicator, Virgo post partum!”. Et confestim ortum est ibi tertium lilium. Et, hoc facto, aufugit.
6 Ille autem fr. Predicator illico liberatus est ab omni temptatione predicta, viso tam stupendo et novo miraculo; et cum didicisset illum fuisse fr. Egidium, tantam devotionem concepit ad ipsum quod tam eum quam Ordinem mirabiliter extollebat.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi, qui est benedictus in secula. Amen (cfr. Rom 1,25).

Caput LXVIII - De quodam mirabili consilio quod dedit fr. Egidius fr. Iacobo de Massa.



1 Fr. Iacobus de Massa, sanctus homo et laicus valde devotus, qui fuit cum s. Clara et multis de sociis s. Francisci, cum haberet gratiam raptus, volens consilium a fr. Egidio, interrogavit quod consuleret sibi qualiter in dicta gratia se haberet.
2 Qui respondit: “Nec addas, nec minuas; et fuge multitudinem quantum potes”. Dixit fr. Iacobus: “Quid est hoc dicere? Expone michi, reverende pater”.
3 Qui respondit: “Quando mens est apta introduci ad illa gratiosissima lumina bonitatis divine, nec debet addere per presumptionem nec minuere per negligentiam, et diligere solitudinem quantum potest, si vult quod gratia custodiatur et crescat”.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi, qui est benedictus in secula. Amen (cfr. Rom 1,25).

 

<<< Caput XVI

 

====================================================================================
Redi


Pagina principalis

                
            Summa Pagina

=====================================================================================