Actus s. Francisci et sociorum eius.
Caput XVI - Qualiter Deus revelavit s. Clare et fr. Silvestro
quod s. Franciscus deberet predicare.
1 Tempore quo s. Franciscus in sue conversionis principio, cum iam plures socios aggregasset, positus fuit in magne dubitationis agone, an scilicet vacaret orationi continue, an predicationi aliquando intenderet.
2 Et cupiebat valde scire quod amplius placeret D. Ihesu Cristo. Et s. humilitas s. Franciscum non permittebat de seipso presumere; ideo ad aliorum refugium se convertit, quorum orationibus divinum beneplacitum inveniret.
3 Unde vocavit fr. Masseum et ait illi: “Carissime, vade ad Claram et dicas ei ex parte mea quod ipsa cum aliqua de spiritualibus sociabus suppliciter Deum roget, ut indicet michi an aliquando predicem, an vacem orationi continue.
4 Vadas etiam ad fr. Silvestrum, qui moratur in monte Subasio, et dicas ei similiter”. Iste fuit ille dompnus Silvester, qui crucem auream vidit procedentem ex ore Francisci in longum usque ad celos et in latum usque ad mundi fines. Qui erat tante devotionis et gratie, quod quicquid postulabat, statim exaudiebatur a Deo.
5 Singulariter Spiritus sanctus etiam fecerat eum dignum divino eloquio; propterea s. Franciscus magnam devotionem et fidem habebat in eo. Morabatur ipse fr. Silvester solus in loco predicto.
6 Fr. vero Masseus, prout a s. Francisco sibi fuerat imperatum, primo b. Clare et postea fr. Silvestro ambasiatam predictam imposuit.
7 Fr. autem Silvester statim ad orandum perrexit; et cum oraret, statim habuit divinum responsum.
8 Et statim exivit ad fr. Masseum, dicens: “Hec dicit Deus: ut dicas fr. Francisco quod ipsum non propter se solum vocavi, sed ut fructum faciat animarum et multos per eum lucretur”.
9 Post hec fr. Masseus rediit ad s. Claram, ut sciret quid a Domino impetrasset. Que respondit quod tam ipsa quam socia responsum habuerunt a Domino responsioni fr. Silvestri per omnia simile.
10 Rediit ergo fr. Masseus ad s. Franciscum. Quem sanctus in caritate recipiens, pedes abluendo refectionemque parando; sumpto cibo, fr. Masseum vocavit in silvam,
11 et, nudato capite cancellatisque manibus, genuflexit, interrogavit, dicens: “Quid iubet D.n. Ihesus Cristus ut faciam?”. Respondit fr. Masseus quod tam fr. Silvestro quam sorori Clare et socie una fuit Cristi benedicti responsio:
12 scilicet quod vult ut vadas ad predicandum, quia non vocavit te propter te solum sed propter salutem etiam aliorum.
13 Et tunc facta est manns Domint super (cfr. Ez 1,3) s. Franciscum; et in fervore spiritus surgens, totus ignitus virtute Altissimi, dixit: “Eamus in nomine Domini!”.
14 Et assumpsit sibi in socios fr. Masseum et fr. Angelum, sanctos viros; et cum iret quasi fulgur in impetu spiritus, non attendens ad viam vel ad semitam, pervenerunt ad castrum quod dicitur Cannarium,
15 et predicavit ibi in tanto fervore et miraculo yrundinum que ad eius imperium tacuerunt, quod omnes illi de Cannario, mares et mulieres, volebant ire, relicto castro, post eum.
16 Sanctus vero Franciscus ait illis: “Non festinetis, et ego ordinabo quid pro salute vestra facere debeatis”. Et ex tunc cogitavit facere Ordinem tertium, ut salutem omnium universaliter procuraret.
17 Et dimittens illos valde consolatos et ad penitentiam dispositos, recessit inde et venit inter Cannarium et Bevanium.
18 Et transiens per territorium illud in dicto fervore cum sociis antedictis, respexit quasdam arbores iuxta viam in quibus residebat tanta multitudo avium diversarum, quod nunquam in partibus illis fuit visa similis multitudo. In campo insuper iuxta predictas arbores multitudo maxima diversarum avium residebat.
19 Quam multitudinem s. Franciscus prospiciens et admirans, facto super se Spiritu Dei, dixit sociis: “Vobis hic in via me expectantibus, ibo et predicabo sororibus meis aviculis”. Et intravit in campum ad aves que residebant in terra.
20 Et statim quod predicare incepit, omnes aves in arboribus residentes descenderunt ad eum et simul cum illis de campo immobiles permanserunt, cum tamen s. Franciscus iret inter eas plurimas tunica contingendo.
21 Et nulla earum penitus movebatur, sicut recitavit fr. Iacobus de Massa, sanctus homo, qui omnia supradicta habuit ab ore fr. Massei, qui in illo miraculo erat socius s. patris.
22 Quibus avibus s. Franciscus ait: “Multum tenemini Deo, sorores mee aves, et debetis eum semper et ubique laudare propter liberum quem habetis ubique volatum, propter vestitum duplicatum et triplicatum, propter habitum pictum et ornatum,
23 propter victum sine vestro labore paratum? propter cantum a Creatore vobis intimatum, propter numerum ex Dei benedictione multiplicatum, propter semen vestrum a Deo in arca Noe reservatum, propter elementum aeris vobis deputatum.
24 Vos non seminatis, nec metitis, et Deus vos pascit (cfr. Luc 12,24), et dat flumina et fontes ad potum, montes et colles, sassa et ibices ad refugium et arbores altas ad nidum; et cum nec filare nec nere sciatis, prebet tam vobis quam vestris filiis necessarium indumentum.
25 Unde multum diligit vos Creator, qui vobis tot beneficia contulit. Quapropter cavete, vos mee avicule, ne sitis ingrate, sed semper laudare Deum studete”.
26 Ad hec sanctissimi verba patris omnes ille aves ceperunt aperire rostra, expandere alas et extendere colla, et reverenter usque ad terram flectere capita, et suis cantibus et gestibus demonstrare quod verba que dixerat s. pater eas multipliciter delectabant.
27 Et s. vero pater, similiter cum hec aspiceret, mirabiliter in spiritu exultabat; et mirabatur de tanta multitudine avium et de varietate pulcherrima, de ipsarum etiam affectione et familiaritate concordi;
28 et propterea ipse in eis laudabat mirabiliter Creatorem et ipsas ad Creatoris laudem dulciter invitabat.
29 Completa vero predicatione et laudis Dei exhortatione, fecit omnibus illis avibus signum crucis et, eas licentians, de laude Dei instanter admonuit.
30 Tunc omnes ille aves simul in altitudine se levaverunt et in aere simul fecerunt magnum et mirabilem cantum; et, completo cantu, secundum crucem a s. patre factam se cruciformiter diviserunt et in partes quatuor iter direxerunt.
31 Et quelibet pars in altum cum cantu mirabili se levando, ad unam de quatuor partibus mundi se direxit: una versus orientem, alia versus occidentem, tertia versus meridiem et quarta versus aquilonem;
32 ostendentes quod, sicut eis erat predicatum a sanctissimo et futuro s. crucis signifero, sic se in crucis modum diviserunt; cantando vero cruciformiter per quatuor mundi partes volabant;
33 innuentes quod crucis predicatio, per patrem sanctissimum renovata, per totum mundum per eius fratres erat portanda: qui more avium nichil proprium possidentes in terra, solius Dei providentie se committunt.
34 Et ideo tales per Cristum aquile appellantur, cum dixit: “Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquile (Mat 24,28)”. Qui sancti qui sperant in Domino assumunt pennas ut aquile, volabunt ad Dominum et non deficient (cfr. Is 40,31) in eternum.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.
Caput XVII - Qualiter s. Franciscus nomen magistri abhorrebat.
1 Humilis Cristi imitator Franciscus, sciens soli Cristo nomen magisterii convenire, per quem omnia facta sunt (cfr. Ioa 1,3; 1Cor 8,6) opera, dicebat quod libenter vellet scire facere omnia, sed nollet esse magister nec magisterii nomine insigniri;
2 sed ex tali nomine contra verbum Cristi in evangelio prohibenti ut nulli vocentur magistri (cfr. Mat 23,10) facere videretur,
3 quia melius est esse humilem ex paupercula sua scientia, quam si esset possibile facere magnalia et presumere contra gloriosi magistri humilia documenta.
4 Nam nomen magisterü nemini convenit nisi Cristo benedicto, cuius perfecta sunt opera.
5 Et ideo fuit ab ipso mandatum, ut nullus super terram magister vocari presumat, quia unus et solus et verus absque defectu in celis magister est: Cristus benedictus, qui est Deus et homo, lux et vita, conditor mundi, laudabilis et gloriosus in secula. Amen.
Caput XVIII - Qualiter mors s. Francisci fuit revelata domine Iacobe de SeptemsolIis,
et quomodo ipsi b. Francisco fuit revelata certitudo eterne salutis.
1 Quando b. Franciscus aliquot diebus ante mortem in palatio episcopi Assisinatis decumbebat infirmus, et cum aliquibus suis sociis frequenter quasdam Dei laudes ex devotione cantabat; et si ipse propter infirmitatem cantare non posset, imponebat sepe sociis ut cantarent.
2 Assisinates autem, timentes ne tam carum thesaurum contingeret extra Assisium possideri, faciebant a multis armatis die noctuque dictum palatium sollicite custodiri.
3 Viro autem sancto ibidem in infirmitate per dies plurimos decubante, quidam de sociis dixit eii “Pater, tu scis quod isti de civitate habent in te magnam fidem et te reputant sanctum virum; et ideo possunt cogitare quod si in te esset sanctitas, ut ab omnibus dicitur, deberes cogitare de morte, dum ita graviter infirmaris, et magis plangere quam cantare.
4 Nam iste cantus laudum quem hic facimus auditur a multis, quia palatium istud propter te custoditur a magna multitudine armatorum, ita forte quod ipsi haberent malum exemplum.
5 Unde credo quod bene faceremus si recederemus hinc et rediremus omnes ad S. Mariam de Angelis, quia non stamus bene hic inter seculares personas”.
6 Respondit s. Franciscus hoc sibi dicenti: “Carissime, tu scis quod iam sunt duo anni, dum staremus Fulginii, quod Dominus revelavit tibi terminum vite mee.
7 Revelavit insuper michi quod ad paucos dies, scilicet in ista infirmitate, dictus terminus finietur; et in ipsa revelatione fecit me Deus certum de remissione omnium peccatorum et de beatitudine paradisi.
8 Usque ad revelationem autem illam ego flevi de morte et de peccatis meis; sed postquam facta fuit michi ista revelatio, tanto repletus sum gaudio, amplius plorare non possum, sed semper in letitia maneo.
9 Et propterea ego canto et cantabo Deo, qui bona gratie tribuit michi (cfr. Ps 12,6) et certum me fecit de bonis glorie paradisi. De recessu vero de loco isto bene assentio; sed paretis vos ad me deferendum, quia ego propter infirmitatem ambulare nequeo”.
10 Fratres ergo predicti ipsum in brachiis detulerunt et cum magna comitiva pergebant usque ad S. Mariam de Angelis.
11 Cum autem pervenissent ad hospitale quod est in itinere, interrogavit s. Franciscus si adhuc ibi esset, quia ipse, caligantibus oculis, ex penitentia et fletu preterito plene videre non poterat.
12 Cum didicisset ergo quod ad hospitale esset, fecit se poni in terram et dixit: “Vertatis me versus Assisium”.
13 Et stans in via, facie ad civitatem versa, benedixit illam multis benedictionibus, dicens: “Benedicta tu a Domino, quia per te multe anime salvabuntur, et in te multi servi Altissimi habitabunt, et de te multi eligentur ad regnum eternum”. Et hiis dictis, fecit se portari, ut prius.
14 Cum autem pervenisset ad S. Mariam et depositus esset in infirmaria, vocavit unum de sociis et dixit illi: “Carissime, Dominus revelavit michi quod in ista infirmitate usque ad talem diem moriar; et scis quod domina Iacoba de Septemsoliis, devota Ordinis nostri carissima, si mortem meam sciret et non interesset, valde inconsolabiliter tristaretur.
15 Ne ergo turbetur, significemus sibi quod, si vult me videre vivum, statim Assisium veniat”. Respondit ille: “Bene dicis, pater; quia, propter magnam devotionem quam ad te habet, esset valde inconveniens quod ipsa non esset in morte tua”.
16 Dixit ergo b. Franciscus: “Porta michi cartam et pennam, et scribe sibi sicut ego dicam tibi”. Et ille incepit scribere: “Domine Iacobe, serve Altissimi, fr. Franciscus, pauperculus Cristi, salutem et societatem Spiritus sancti in D. Ihesu Cristo.
17 Scias, carissima, quod michi Cristus benedictus per suam gratiam vite mee terminum futurum in proximo revelavit. Quapropter si vis invenire me vivum, visis litteris, ad S. Mariam de Angelis venire festina.
18 Nam si usque ad talem diem non veneris, me vivum invenire non poteris. Et porta tecum pannum cilicinum in quo corpus meum involvas, et ceram pro sepultura.
19 Rogo etiam quod portes michi de illis comestibilibus que michi consuevisti dare quando infirmabar Rome”.
20 Dum vero hec scriberentur, ostensum est in Spiritu sancto s. Francisco, quod domina Iacoba veniebat ad eum et secum ducens omnia predicta portabat.
21 Unde statim dixit scribenti: “Non scribas amplius, quia non oportet, et litteram ipsam reponas”. Et mirati sunt universi quare litteram non permittebat compleri.
22 Et ecce, facto modici temporis intervallo, domina Iacoba sonavit ad portam; ad quam cum ivisset portarius, invenit dictam dominam Iacobam, nobilissimam romanam, cum duobus filiis senatoribus et militum maxima comitiva, que veniebat ad s. Franciscum.
23 Et portabat secum omnia illa que s. Franciscus scribebat in littera. Revelaverat enim Deus ipsi domine Iacobe dum oraret Rome, tam mortem s. Francisci futuram in proximo, quam res illas quas postulabat in littera.
24 Portavit insuper tantam copiam cere quod, non solum ad sepulturam, sed etiam in missis et supra corpus sancti per multos dies omnibus copiosissime ministravit.
25 Quando vero dicta domina intravit ad s. Franciscum adhuc viventem, maximam consolationem ex visione mutua perceperunt.
26 Procidens autem illa ad illos pedes divinis caracteribus consignatos, tantam ibi accepit consolationem et gratiam et copiam lacrimarum,
27 quod, sicut Magdalena pedes Domini lacrimis lavit, et devotissime amplexando et geminando oscula circumquaque quasi alterius Cristi pedibus (cfr. Luc 7,44-45) fidelia labia imprimebat, ita quod fratres a pedibus sancti non potuerunt illam avellere.
28 Tandem vero ducta seorsum et interrogata quomodo sic venisset ordinate, respondit quod, cum Rome oraret in nocte, audivit vocem de celo dicentem: “Si vis s. Franciscum invenire viventem, statim absque mora vadas Assisium,
29 et porta tecum illa que infirmanti dare solebas et que erunt etiam necessaria sepulture”.
30 Domina vero Iacoba stetit donec s. Franciscus migravit et ad corpus eius mirabilem honorem exhibuit. Et post aliquale tempus ob devotionem sancti Assisium venit,
31 et ibidem in s. penitentia et virtuosa conversatione dies suos finiens, fecit se apud ecclesiam s. Francisci sepeliri. Amen.
Caput XIX - Qualiter Cristus et b. virgo Maria et ss. Iohannes Baptista
et Evangelista cum multitudine angelorum loquebantur cum b. Francisco.
1 Puer quidam, puritate columbina et angelica innocentia decoratus, vivente s. Francisco, receptus ad Ordinem, cum staret in quodam locello ubi fratres in campolectis propter penuriam quiescebant;
2 et ad locellum illum venisset s. Franciscus, et de sero, dicto completorio, ad lectum quasi ante alios accessisset, ut postea de nocte, aliis dormientibus, ut sepe consueverat, surgeret,
3 ille puer posuit in corde suo sollicite explorare quo iret sanctus vel quid de nocte faceret cum surgebat.
4 Et ne sompnus ipsum deciperet, collocavit se in lectum iuxta s. Franciscum, et ligavit cordulam suam cum corda illius, ut sentiret cum sanctus exurgeret, ita quod s. Franciscus de tali ligatura nichil advertit.
5 Cum autem omnes profunde dormirent, s. Franciscus surrexit; et cordam suam sentiens detineri, exolvit illam a corda pueri, ita caute quod puer nullo modo persensit, et abiit in quemdam collem ubi iuxta locum erat silva pulcherrima ad orandum solus.
6 Puer autem, cum excitasset et invenisset cordam sancti a sua cordula dissolutam, statim surrexit, ut s. patrem, sicut proposuerat, exploraret.
7 Cum autem invenisset ostium apertum per quod intrabatur in silvam, advertens quod illic sanctus exisset, statim post eum in silvam intravit et perrexit usque ad dicti collis cacumen, ubi s. Franciscus se fixerat ad orandum. Et cum puer staret aliquantulum, a longe incepit audire multorum colloquia.
8 Et appropinquans ut clarius que loquebantur perciperet, et ecce vidit lucem mirabilem, que b. Franciscum undique circumdabat; et in ipsa luce Cristum et b. Virginem gloriosam et b. Iohannem Baptistam et Evangelistam et maximam multitudinem angelorum loquentes cum b. Francisco.
9 Que omnia puer aspiciens et tremebundus hec audiens, factus in extasi, in via, per quam rediturus erat sanctus, quasi mortuus cecidit.
10 Completa vero collocutione tam admirabili et tam sacra, s. Franciscus rediebat ad locum; et in ipso reditu, cum adhuc nox esset, cum pedibus invenit dictum puerum, quasi mortuum iacentem in semita.
11 Cui s. pater compatiens et piis brachiis levans, sicut bonus pastor, oviculam propriam ad lectum reportavit. Et sciens postea ab eodem puero visionem predictam quam viderat, precepit ut nulli, dum ipse sanctus viveret, indicaret.
12 Puer vero tenuit preceptum et in magna gratia Dei et devotione s. Francisci crevit, et valens homo in Ordine bene finivit. Et ipse post mortem s. Francisci hoc fratribus revelavit.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.
Caput XX - De provisione divina in capitulo generali apud s. Mariam de Angelis,
et quomodo fuit s. Dominicus cum VII fratribus suis in illo capitulo.
1 In quodam capitulo generali, quod fidelissimus Cristi servus Franciscus in planitie S. Marie de Angelis celebravit, congregati sunt ultra quinque mille fratres; affuit etiam ibi s. Dominicus, caput Ordinis Predicatorum, cum septem fratribus de Ordine suo.
2 Affuit insuper ibi dominus cardinalis Hostiensis, valde devotus b. Francisco et fratribus eius, cui s. Franciscus predixit quod debebat esse papa; et ita fuit. Cum ergo curia domini pape esset tunc Perusii, dictus cardinalis studiose venit Assisium, et omni die veniebat ad videndum s. Franciscum et fratres; et quandoque cantabat missam, quandoque sermonem faciebat eisdem.
3 Cum autem veniebat visitare illud sacrum collegium, et videret illos in campo predicto turmatim ad sexaginta et ad centum et ad trecentos sedere aut in collocutione divina, aut in orationibus et lacrimis, aut in exercitus caritatis, et cum tanto silentio quod nullus erat ibi rumor vel strepitus,
4 admirans de tanta multitudine ut castrorum acies ordinata (cfr. Cant 6,3.9), cum lacrimis et magna devotione dicebat: “Vere castra Dei sunt hec!”.
5 Non enim audebat aliquis inter eos fabulas dicere sive truffas, sed ubicumque congregabantur, vel orabant, vel plorabant, vel de salute anime loquebantur. Et habebant in illo campo tecta distincta per turmas de carticinis in circuitu et supra.
6 Unde propter hoc vocatus fuit campus de carticinis. Lecti vero erant vel terra vel modicum palea; cervicalia vero, lapides vel ligna.
7 Propter quod erat cunctorum tanta devotio, quod ex curia ibi propinqua multi comites et barones, duces et milites, cardinales etiam personaliter cum episcopis et clericis, etiam nobiles cum popularibus concurrebant, ut viderent tam sanctam congregationem et humilem, quam mundus nunquam habuit de tot sanctis hominibus similem;
3 ad videndum etiam venerabile caput ipsorum, Franciscum sanctissimum, qui tam pulcram predam mundo rapuerat et tam devotum gregem ad beata Cristi pascua dirigebat.
9 Congregatis autem omnibus, surrexit s. pastor et venerabilis dux Franciscus, et in fervore s. Spiritus illi beato gregi verbum vite proposuit voce altisona et tubali, quam sibi divina unctio infundebat.
10 Et istud thema proposuit: Magna promisimus, maiora nobis promissa sunt; servemus hec, spiremus ad illa; brevis voluptas, perpetua pena; modica passio, gloria infinita.
11 Et super hec verba devotissime predicando, hortabatur omnes ad obedientiam s. matris ecclesie, ad suavitatem caritatis fraterne,
12 ad orandum pro universo populo sancto Dei, ad patientiam in adversis, ad munditiam et castitatem angelicam, ad pacem et concordiam cum Deo et hominibus, ad humilitatem et mansuetudinem cum omnibus, ad mundi contemptum et ad ferventem zelum evangelice paupertatis,
13 ad sollicitudinem et vigilantiam orationis et divine laudis, ad iactandum totam curam (cfr. Ps 54,23) et sollicitudinem anime et corporis in pastorem bonum et nutritorem animarum et corporum, D. n. Ihesum Cristum benedictum.
14 “Et propter hoc melius observandum precipio vobis, fratribus omnibus hic congregatis, in meritum obedientie salutaris, quod nullus vestrum curam aliquam vel sollicitudinem habeat de aliqua re comestibili vel potabili aut de aliquibus necessariis corpori;
15 sed tantummodo intendatis orationi et laudi Dei, omnem curam vestram proicientes in Cristum, quoniam ipsi est specialis cura de vobis”. Et ita fecerunt omnes, ylari animo ad orandum currentes.
16 Sanctus autem Dominicus, quia ad hoc erat presens, admirans de mandato quod fecerat s. Franciscus et reputans illum indiscrete procedere, eo quod precepisset in tam magna multitudine ut nullus haberet curam de rebus necessariis corpori, et estimabat in tanta multitudine inconvenientia debere contingere.
17 Sed D. Ihesus, volens ostendere quod ipse curam gereret de tam caris ovibus et suis pauperibus singularem, statim inspirando facta est manus Domini super Perusinos, Spoletanos, Fulsinenses, Spellenses, Assisinates et cunctas adiacentes terras.
18 Et veniebant cum asinis, mulis et equis, et curribus oneratis pane et vino (cfr. 1Re 25,18), fabis et caseo, et omnibus bonis, quibus putabant illos beatos pauperes indigere.
19 Insuper portabant tobaleas et vasa magna et parva, et quicquid utensilium opus esset; et beatum se reputabat ille qui devotius et attentius servire posset, et in omnibus illi beate moltitudini necessaria studiosissime providere.
20 Vidisses autem sanctorum illorum cetum milites et nobiles devotissime servientes; vidisses ibidem clericos devotos et fideles more domicellorum undique discurrentes;
21 vidisses ibi adolescentium floridam inventutem cum tanta reverentia etiam ministrantes, ut videretur non pauperculis fratribus sed apostolis D. Ihesu Cristi servire.
22 Que omnia cum s. Dominicus cerneret et divinam providentiam ibi vere cognosceret, humiliter redarguens semetipsum de iudicio indiscretionis predicte quod fecerat, genuflectens b. Francisco, dixit humiliter culpam suam et ait:
23 “Vere Deus habet curam de istis sanctis pauperculis, et ego nesciebam. Unde ex nunc promitto servare s. evangelicam paupertatem, et maledico ex parte Dei omnes fratres de Ordine meo, qui in Ordine ipso proprium habere presumpserint”.
24 Fuit igitur s. Dominicus valde edificatus de fide s. Francisci et de obedientia et paupertate tam ordinati et tam magni collegii, et de providentia divina et copia abundantissima omnis rei.
25 Nam sicut vere sanctus et sapiens Deum fidelissimum in omnibus verbis suis advertit; qui sicut ager virgulta crescere facit et lilia et sicut pascit celi volatilia, sic suis devotis pauperibus cuncta prebet necessaria.
26 In illo autem capitulo fuit dictum s. Francisco, quod multi portabant loricas ad carnem et circulos ferreos: propter quod aliqui infirmabantur et aliqui moriebantur et multi impediebantur orare.
27 Unde ipse, sicut discretissimus pater, precepit omnibus per obedientiam salutarem, quod quotquot habebant loricas et circulos, ipsos in conspectu eius deponerent.
28 Et invente sunt bene quingente lorice et circuli ferrei brachiorum et ventris in tanta quantitate quod fecerunt magnum acervum; qui fecit cuncta relinqui.
29 Post hec s. pater, docens et consolans universos et instruens quomodo de presenti seculo nequam evaderent, cum benedictione Dei et cum letitia spirituali cunctos consolatos remisit in diversas mundi provincias.
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.
Caput XXI - Qualiter Deus locutus est b. Francisco, et qualiter s. Franciscus crescere
fecit vinum in vinea ubi non erat uva.
1 Cum s. Franciscus graviter pateretur in oculis, dominus Hugolinus, cardinalis protector Ordinis, qui ipsum intime diligebat, misit sibi dicendo quod iret Reate, ubi erant optimi medici oculorum.
2 Beatus autem Franciscus, recepta littera domini cardinalis, primo ivit ad S. Damianum, ubi stabat S. Clara, devotissima Cristi sponsa. Proposuerat enim, antequam recederet, consolationem facere S. Clare; et postea iret Reate.
3 Cum igitur S. Franciscus ivisset ad S. Damianum, prima nocte sequente tam graviter est in oculis infirmatus quod lucem videre non poterat.
4 Unde b. Clara fecit sibi de carticinis cellulam, ubi s. Franciscus remotius moraretur; et stetit ibidem quinquaginta diebus in tanto dolore oculorum et vexatione multiplicium murium a demone excitata, quod die noctuque quiescere non valebat.
5 Tunc s. Franciscus, flagellum Domini recognoscens, incepit Deo gratias agere et illum toto corde et ore laudare, et ex intimis clamabat precordiis, quod illis infirmitatibus et angustiis et multo maioribus dignus erat.
6 Et cum hoc rogabat, dicens: “Domine Ihesu Criste, pastor bone, qui pro nobis indignis tuam dignissimam mesericordiam in duris angustiis posuisti, concede michi, ovicule tue, gratiam et virtutem, ut in nulla tribulatione aut angustia vel dolore a te recedam”.
7 Et cum hec dixisset, facta est ad eum vox Dei de celo (cfr. Ioa 12,28), dicens: “Francisce, responde michi: si tota terra esset aurum et omnia maria et flumina et fontes essent balsamum; et omnes montes et colles et lapides essent lapides pretiosi;
8 et tu inveniens alium thesaurum nobiliorem hiis omnibus quanto est nobilius aurum quam terra et balsamum quam aqua, et lapides pretiosi quam montes et saxa, et esset tibi pro ista tua infirmitate datus ille thesaurus tam carior, nonne deberes multum gaudere?”.
9 Respondit s. Franciscus: “Domine, non sum dignus (cfr. Mat 8,8) tam pretioso thesauro”. Et Dominus ad eum: “Gaude nunc, inquit, fr. Francisce, quia ille est thesaurus vite eterne quem tibi reposui, et ex nunc te illo investio; et ista infirmitas et afflictio est arra illius beati thesauri”.
10 Tunc s. Franciscus, valde letus effectus, vocavit socium, dicens: “Eamus ad dominum cardinalem”. Et consolans primo s. Claram verbis melliIluis et divinis ac eidem vale humile, ut consueverat, faciens, versus Reate iter arripuit.
11 Cum autem appropinquasset Reate, tanta multitudo populi ad ipsum confluebat, quod propter hoc intrare noluit civitatem, sed divertit ad quamdam ecclesiam distantem forte per duo miliaria a Reate.
12 Cives vero, scientes eum ad dictam ecclesiam commorari, ad ipsum cum tanta multitudine concurrebant, quod vinea sacerdotis illius ecclesie, cum esset tempus vindemiarum, tota dissipabatur et insuper vorabatur.
13 Quod dampnum sacerdos considerans, dolebat valde et penitebat quod s. Franciscum in ipsam ecclesiam intrare permiserat.
14 Quod s. Franciscus per Spiritum sanctum intelligens, fecit dompnum sacerdotem vocari et dixit ei: “Pater carissime, quot salmas vini vinea ista prebet, quando melius tibi fructificat?”. Qui respondit: “Duodecim”.
15 Dixit s. Franciscus: “Rogo te, pater, quod patienter substineas in hac tua ecclesia me morari propter quietem quam utcumque reperior; et permitte quod omnes de uvis accipiant amore Dei et mei pauperculi. Et ego promitto tibi ex parte D.n. Ihesu Cristi benedicti quod recolliges viginti salmas hoc anno”.
16 Hoc autem faciebat s. Franciscus propter magnam animarum salutem quam Dominus operabatur ibidem; nam multos cernebat de advenientibus divino inebriatos amore et oblitos mundi ad celestia desideria commutatos.
17 Propterea utilius indicabat materialem vineam dissipari quam vineam Domini Sabaoth (cfr. Is 5,7) fieri sterilem vino celesti.
18 Confisus ergo sacerdos de promissionibus sancti, vineam libere in cibum advenientibus dereliquit. Mirabile certe, quod vinea fuit totaliter dissipata et ab advenientibus devorata, ita quod vix aliqui botruli remanserunt.
19 Adveniente autem vindemie tempore, sacerdos, de sancti promissione confidens et illa pauca grana uvarum recolligens et in consueto torculari reponens, secundum promissum s. Francisci viginti salmas vini optimi recolligit.
20 In quo miraculo manifeste ostenditur quod, sicut meritis s. Francisci vinea exterminata uvis vino uberius habundabat, ita populus cristianus per doctrinam s. Francisci de sterilitate peccati in fructus uberes penitentie redundabat.
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi, qui est benedictus in secula. Amen.
Caput XXII - De quodam fr. iuvene temptato, qui per mirabi-lem visionem fuit liberatus.
1 Quidam iuvenis, valde nobilis et delicatus, venit ad Ordinem s. Francisci. Qui indutus habitu fratrum, post aliquot dies, dyabolo instigante, cepit habere in tanta abominatione habitum quem gerebat, quod videbatur sibi portare saccum vilissimum.
2 Et propterea horrebat manicas, abominabatur caputium et ipsam longitudinem tunice et eius asperitatem tanquam importabilem sarcinam estimabat.
3 Unde factum est quod, crescente religionis fastidio, deliberavit penitus reicere habitum et redire ad vomitum seculi.
4 Magister autem eius, cui dictus iuvenis commissus a principio fuerat, docuerat eum quod, quando transiret ante altare conventus, in quo servatur sanctissimi Cristi corpus, cum magna reverentia, genibus flexis, discooperto capite et cancellatis manibus, inclinaret. Dictus autem iuvenis hoc semper sollicite observabat.
5 Accidit autem quod illa nocte qua deliberaverat dimittere habitum et redire ad seculum, oporteret eum ante altare transire, ubi ex preterite consuetudinis studio et more solito genuflexit.
6 Et statim fuit tractus in spiritu, et ostensa est sibi mirabilis visio: nam vidit quasi multitudinem infinitam coram eo processionaliter transeuntem.
7 Omnes vero qui in illa processione beata bini incedebant, erant vestiti ornamentis pretiosis diasparis; facies autem eorum et manus et
quicquid apparebat de corpore sole splendidius radiabat.
8 Et ibant cum cantu et iubilo angelorum sollempnissime et dulcissime decantando; inter quos duo nobiliores ceteris incedebant, tanta claritate vallati quod mirandum stuporem aspicientibus ingerebant.
9 Et qua-si circa finem processionis predicte vidit etiam quemdam tanta gloria decoratum, quod videbatur quasi novus miles ab omnibus singulari-ter honorari.
10 Dictus autem iuvenis, hoc videns, mirabatur et nesciebat quid esset, nec interrogare transeuntes audebat nec poterat, nimia dulcedine stupefactus.
11 Sed cum processio pertransisset et ipse adhuc videns extremos, resumens audaciam cucurrit ad illos, et interrogans dixit: “O carissimi, rogo vos, quod dicere placeat qui sunt isti tam admirabiles quos continet hec veneranda processio?”.
12 Illi vero, convertentes ad eum splendidissimas facies, dixerunt: “Nos sumus omnes fratres Minores, qui venimus modo de gloria paradisi”. Et ille, rursum interrogans, ait: “Qui sunt illi duo, qui tam excellenter super alios rutilant?”. Responderunt: “Illi duo ceteris clariores sunt s. Franciscus et s. Antonius.
13 Ille autem ultimus tantum honoratus est quidam sanctus noviter mortuus, quem, quia valenter contra temptationes pugnavit et usque in finem perseveravit in s. proposito, ad gloriam regni eterni cum gloria et triumpho perducimus, non solum comitantibus sanctis, sed etiam letantibus angelis.
14 Ista vero vestimenta diaspari, que nos tam decora portamus, data sunt nobis propter asperas tunicas, quas in religione patienter detulimus; et gloriosa claritas, quam tu vides, data est nobis a Deo propter humilem penitentiam quam fecimus, et propter s. paupertatem et obedientiam et castitatem mundissimam, quam usque in finem ylari mente servavimus.
15 Unde, fili, non durum tibi sit saccum religionis tam fructuosum deferre, quia in sacco b. Francisci, amore D.n. Ihesu Cristi mundum spernendo, carnem (cfr. 1Ioa 2,16) mortificando et contra diabolum fortiter dimicando viriliter te habebis, nobiscum simili veste et claritate fulgebis”.
16 Et hiis dictis, iuvenis ad se rediit et, confortatus ex ipsa visione, omnem temptationem abiecit, culpam coram guardiano et fratribus recognovit, asperitatem penitentie et indumenti ut delicias de cetero concupivit.
17 Et sic mutatus in melius, in sancta vita finivit.
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.
Caput XXIII - De lupo reducto per b. Franciscum ad magnam
mansuetudinem.
1 Accidit quoddam mirabile et celebri memoria dignum in civitate Eugubii, dum adhuc viveret s.p.n. Franciscus. Erat namque in territorio civitatis Eugubii quidam lupus terribilis magnitudine corporis et ferocissimus rabie famis;
2 qui non solum animalia destruebat sed etiam homines et feminas devorabat, ita quod omnes cives in tanta peste ac terrore tenebat, quod omnes ibant muniti et armati cum egrediebantur terram, ac si deberent ad bella funesta procedere.
3 Nec tamen sic armati valebant dicti lupi mortales dentes aut truculentam evadere rabiem, qui eidem per infortunium obviabant. Unde tantus terror omnes invasit, quod vix aliquis extra portam civitatis audebat exire.
4 Volens autem Deus notificare sanctitatem b. Francisci civibus supradictis, cum s. Franciscus moraretur ibidem, compatiens illis, s. Franciscus disposuit exire obviam dicto lupo.
5 Cui cives, hoc sentientes, dicebant: “Fr. Francisce, cave ne portam exeas; quia lupus, qui iam multos homines devoravit, penitus te occidet!”. Sanctus vero Franciscus, sperans in D. Ihesu Cristo, qui universe carnis spiritibus dominatur, non clypeo protectus vel galea,
6 sed signo s. crucis se muniens, exivit portam cum socio, totam fiduciam suam iactans in Domino, qui credens in eo facit sine lesione aliqua super basiliscum et aspidem ambulare et conculcare, non solum lupum, sed leonem insuper et draconem (cfr. Ps 90,13),
7 Et sic fidelissimus Cristi miles Franciscus, non loricam succinctus vel gladio, non arcum baiulans vel arma bellica, sed scuto sanctissime fidei et crucis signo munitus, iter aliis dubium ipse carpere constanter incepit. Et ecce, multis cernentibus de locis in quibus ad spectandum ascenderant, lupus ille terribilis contra s. Franciscum, aperto totaliter ore, cucurrit.
8 Contra quem s. Franciscus opposuit signum crucis, et tam a se quam a socio virtute divina lupum compescuit, et cursum retinuit, ac os truculenter apertum conclusit.
9 Et demum advocans illum ait: “Veni huc, fr. lupe, et ex parte Cristi tibi precipio quod nec michi nec alteri noceas”.
10 Mirabile dictu quod, statim facta cruce, clausit os illud terribile! Et facto mandato, statim se ad pedes sancti, de lupo iam factus agnus, capite inclinato prostravit.
11 Sic autem iacenti dixit s. Franciscus: “Fr. lupe, tu facis multa dampna in partibus istis et horrenda maleficia perpetrasti, creaturas Dei sine misericordia destruendo.
12 Non solum autem irrationabilia destruis, sed, quod detestatoris audacie est, occidis et devoras homines ad imaginem Dei factos (cfr. Gen 1,26.27). Unde tu es dignus horrenda morte mulctari tamquam predo et pessimus homicida; propter quod omnes contra te iuste clamant ac murmurant, et est tibi tota ista civitas inimica.
13 Sed, fr. lupe, ego volo inter te et istos facere pacem, ita quod a te ipsi amplius non ledantur, et tibi omnem offensam preteritam dimittentes, nec canes nec homines te amplius persequentur”.
14 Et lupus gestibus corporis et caude et aurium ac capitis inclinatione monstrabat illa que sanctus dicebat omnimode acceptare.
15 Et ait iterum s. Franciscus: “Fr. lupe, ex quo tibi placet facere pacem istam, ego promitto tibi quod faciam tibi dari expensas continuas donec vixeris per homines civitatis istius,
16 ita quod nunquam famem amplius patieris; quia ego scio quod quicquid mali facis, facis propter rabiem famis.
17 Sed fr. mi lupe, ex quo ego acquiram tibi talem gratiam, volo quod tu promittas michi quod nunquam aliquod animal ledas vel hominem, nec etiam dampnum aliquod in cunctis rebus inferre presumas. Promittis michi ita?”.
18 Et lupus signum evidens, inclinato capite, fecit, quod promittebat facere illa que imponebantur a sancto. Et s. Franciscus ait: “Fr. lupe, ego volo quod tu des michi fidem, ut possim confidenter credere quod promittis”.
19 Et cum extendisset s. Franciscus manum pro recipienda fide, lupus etiam levavit pedem anteriorem dextrum et blande posuit super manum s. Francisci signo quo poterat fidem dando.
20 Tunc s. Franciscus ait: “Fr. lupe, precipio tibi in nomine Ihesu Cristi (cfr. Act 16,18), quod venias amodo mecum, nil dubitans, ut eamus ad faciendum pacem istam in nomine Domini”.
21 Et lupus obediens statim ibat cum s. Francisco tanquam mansuetissimus agnus.
22 Quod videntes, illi de civitate ceperunt vehementer mirari; et novitas hec statim per totam civitatem insonuit, ita quod omnes, tam senes quam iuvenes, tam mulieres quam mares, tam populares quam nobiles ad plateam civitatis simul convenerunt, ubi s. Franciscus morabatur cum lupo.
23 Congregata vero populi multitudine, surgens s. Franciscus fecit predicationem illis mirabilem, dicens inter alia quomodo propter peccata tales pestilentie permittuntur,
24 et quomodo sit periculosior vorax flamme gehenne, que habet in eternum devorare dampnatos, quam rabies lupi, que non potest occidere nisi corpus (cfr. Mat 10,28);
25 et quam sit pavendum in hiatum infernale demergi, quando tantam multitudinem unum parvulum animal in tanto pavore et periculo detinebat.
26 ”Revertimini igitur, carissimi, ad Dominum et facite penitentiam dignam, et a lupo liberabit vos Dominus in presenti et in futuro ab igne baratri devorantis”.
27 Et hiis dictis ait: “Audite, carissimi: fr. lupus, qui hic coram vobis astat, promisit michi, et de promissione fidem exibuit, facere pacem vobiscum
28 et nunquam vos in aliquo ledere, si tamen promittitis sibi omni die expensas necessarias exibere. Et ego pro ipso lupo fideiubeo quod pactum pacis firmiter observabit”.
29 Tunc omnes ibi congregati cum clamore valido promiserunt lupum nutrire continue; et s. Franciscus coram omnibus dixit lupo: “Et tu, fr. lupe, promittis servare pactum istis, scilicet quod nec animal nec personam aliquam ledas?”.
30 Et lupus, se ingeniculans, cum inclinatione capitis et gestibus corporis et caude et aurium blandimentis se servaturum pacta promissa omnibus evidenter monstravit.
31 Et s. Franciscus ait: “Fr. lupe, ego volo quod sicut tu de hoc dedisti michi fidem cum extra portam essem, ita hic coram toto populo des michi fidem quod ista servabis, et me in fideiussione pro te facta minime derelinques”.
32 Tunc lupus, levato pede dextro, dedit fidem in manu s. Francisci, fideiussoris sui, coram cunctis astantibus.
33 Et facta est tanta admiratio in gaudium omnium tam pro devotione sancti quam pro novitate miraculi, quam insuper pro pace lupi et populi, utomnes clamarent ad sidera,
34 laudantes et benedicentes D. (cfr. Luc 24,53) Ihesum Cristum, qui misit ad eos s. Franciscum, et eos meritis illius de ore fere pessime liberavit et de tam horrenda peste in pace reposuit et quiete.
35 Ex illo ergo die lupus populo et populus lupo pacta per s. Franciscum ordinata servavit; et lupus, per duos annos vivens et per civitatem hostiatim victitans neminem ledens, nec ipse lesus ab aliquo, fuit curialiter nutritus.
36 Et quod mirum est, nunquam latrabat canis aliquis contra ipsum. Tandem fr. lupus seniens mortuus est.
37 De cuius absentia cives plurimum doluerunt, quia dicti lupi pacifica et benigna patientia quandocumque per civitatem pergebat s. Francisci virtutem et sanctitatem mirificam in memoriam reducebat.
Deo gratias. Amen.
Caput XXIV - Quomodo quidam iuvenis, qui multas ceperat turtures,
rogatus a s. Francisco, donavit eas sibi, et quamodo fecit eis nidum.
1 Quidam puer in civitate Senensi tempore b. Francisci cepit in aucupio magnam turturum quantitatem, et illas vivas, ut venderet, asportavit.
2 Sanctus autem Franciscus, sicut semper erat pietate plenus et specialiter ad mansueta animalia mirabiliter compassivus, turtures illas aspiciens, compassione permotus, ait:
3 “O bone iuvenis, rogo te, quod ipsas michi tradas, ut aves tam innocentes, quibus in Scriptura assimilantur anime caste, humiles et fideles, non veniant in manu crudelium occisorum”.
4 Ille autem, statim inspiratus a Deo, omnes illas turtures simplices tradidit b. Francisco. Quas cum pius pater Franciscus sumpsisset in gremio, cepit eis dulcissime alloqui, dicens: “O sorores mee turtures, simplices, innocentes et caste, quare permisistis vos capi?
5 Sed ego volo vos eripere a morte et facere vobis nidos, ut fructificetis et mandatum Creatoris quod multiplicemini compleatis”. Et abiit s Franciscus et fecit nidum omnibus illis turturibus.
6 Ille vero, nidos tollentes a b. Francisco compositos, pullificabant coram fratribus et crescebant; et tantam familiaritatem s. Francisco et ceteris fratribus ostendebant, quod videbantur quasi galline, semper a fratribus enutrite; et nunquam a fratribus recesserunt, donec s. Franciscus dedit illis cum benedictione licentiam.
7 Puero autem illi, qui turtures dederat, dixit s. Franciscus: “Fili, tu adhuc eris fr. Minor, et servies gratioso D.n. Ihesu Cristo”.
8 Et ita fuit; nam sicut ei s. Franciscus predixerat, factus est postea fr. Minor, et vitam duxit in Ordine usque in finem moribus exemplarem et multum laudabilem; ita quod s. Franciscus, non solum illis aviculis vite presentis solatia procuravit, sed etiam illi iuveni eterne vite gaudia procuravit. Ad laudem et gloriam, etc.
Caput XXV - De statua simili statue Nabuchodonosor, vestita tamen sacco,
que locuta fuit b. Francisco et dixit de IV statibus Ordinis sui.
1 Cum semel s. Franciscus devote oraret Altissimum in loco S. Marie de Angelis, et ecce apparuit corporalibus oculis presentialiter visio valde mirabilis. Nam apparuit ante ipsum quedam statua, magna nimis, similis statue quam Nabuchodonosor rex in sompno habuit.
2 Que habebat caput aureum et faciem pulcherrimam; pectus autem et brachia de argento; ventrem et femora de here; tibias autem de ferro; pedes vero ex parte ferreos et ex parte fictiles (cfr. Dan 2,32); et erat vestita sacco: de quo sacco multum erubescere videbatur.
3 B. vero Franciscus, respiciens in statuam, mirabatur vehementer de illius quasi indicibili pulcritudine et de eiusdem mira magnitudine, et insuper de erubescentia quam videbatur habere de sacco vili quo erat induta.
4 Et dum sic miraretur et intente aspiceret caput eius pulcherrimum et speciosissimam faciem, statua ipsa locuta est s. Francisco, dicens: “Quare miraris? Deus hoc exemplum misit ad te, ut in me disceres que circa tuum Ordinem sint futura.
5 Caput ergo aureum quod in me vides et facies tam decora est principium tui Ordinis, positum in altitudine evangelice perfectionis.
6 Et sicut ipsius substantia est ceteris metallis pretiosior, et facies cunctis aliis speciosior, et locus capitis cunctis membris eminentior, ita principium tui Ordinis erit tante pretiositatis propter firmam et auream caritatem,
7 et tante speciositatis propter angelicam honestatem, et tante altitudinis propter evangelicam paupertatem, quod totus mundus mirabitur.
8 Et regina Sabba, scilicet s. mater Ecclesia, mirabitur et dilatabitur in corde suo, cum viderit in primis electis tui Ordinis tantam Cristi pulcritudinem sanctitatis, et sapientie spiritualis splendorem tanquam in angelicis speculis relucentem.
9 Et beati erunt qui, illorum pretiosorum lapidum primorum, immo capitum aureorum virtutes et mores Cristo se totaliter conformantes, studuerint imitari, magis illorum celesti pulcritudini quam florentis mundi fallaciis adherendo.
10 Pectus vero et brachia de argento erit secundus Ordinis tui status, qui tanto erit primo inferior quantum argentum est inferior auro.
11 Et sicut argentum pretiositatem et claritatem et sonoritatem habet, ita in illo secundo statu erunt pretiosi in divinis scripturis et clari luce sanctitatis ac verbi Dei sonoritate, sublimes, in tantum quod aliquis eorum ad papatum, aliquis ad cardinalatum et ad episcopatum quamplurimi assumentur.
12 Et quia per pectus et brachia ostenditur hominis fortitudo, ideo in illo tempore excitabit Dominus in isto Ordine tuo homines scientia argenteos et virtute preclaros, qui tam scientia quam virtutibus defendent religionem istam et etiam universam Ecclesiam a multimodis impugnationibus demonum et a variis impulsionibus hominum impiorum.
13 Sed quamvis mirabilis generatio illa erit, tamen usque ad priorum statum perfectissimum non perveniet, sed sic erit respectui status primi sicut argentum respectu auri.
14 Post hos erit tertius status in Ordine, qui ventri hereo similabitur et femoralibus hereis; quia sicut hes estimatur minori preti quam argentum, ita illi de illo statu tertio erunt primis secundisque minores.
15 Et quamvis tanquam hes in numerositate et multa latitudine per orbis spatia distendentur, tamen erunt de hiis quorum Deus venter est, et gloria religionis in confusione ipsorum qui sola que terrena sunt sapiunt (cfr. Phip 3,19).
16 Et quamvis propter scientiam habebunt linguam, tanquam hes, mirabilem et sonoram, sed quia erunt cultores ventris et femorum, heu! heu! reputabuntur apud Deum, secundum Apostolum, sicut hes sonans aut cimbalum tinniens (cfr. 1Cor 13,1) quia aliis resonabunt verba celestia et quasi ex femore spirituales filios generabunt; et ostenso aliis vite fonte (cfr. Ps 35,10), ipsi ventre arido gratia adherebunt in terra.
18 Post istos vero erit quartus status, terribilis et pavendus, qui tibi nunc ostenditur in tibiis ferreis.
19 Nam sicut ferrum domat (cfr. Dan 2,40) et dissipat hes, argentum et aurum, ita status ille erit tante duritie et ferree pravitatis, quod ex frigiditate et horrenda rubigine ac ferreis moribus illius periculosi temporis,
20 oblivioni tradetur quecumque bona caritas aurea priorum et argentea veritas secundorum et herea sive sonora loquacitas tertiorum edificaverant in Cristi ecclesia.
21 Tamen sicut tibie sustinent corpus, ita illi quadam fortitudine rubiginose ipocrisis corpus Ordinis sustentabunt, et tam venter predictus quam tibie iste ferree latebunt sub vestibus, quia sub religionis abitu contegentur: habitum quidem pietatis habentes, intrinsecus autem erunt lupi rapaces (cfr. Mat 7,15; Act 20,29).
22 Et isti tales, solum ventri servientes et etiam rubiginosi et ferrei, mundo quidem latentes sed Domino manifesti, quia pretiosissima bona quasi ad nichilum prave vite malleo redegerunt;
3 ideo ipsi tanquam ferrum durissimum igne tribulationum et malleis angustiarum terribilium affligentur, ita ut non solum demonum sed etiam rectorum seculi cladibus secularibus et ignibus et carbonibus excoquentur, ut potentes potenter tormenta patiantur.
24 Et quia propter irreverentem duritiam peccaverunt, ab irreverentibus durissime torquebuntur. Propter autem illas angustias ad tantam impatientiam movebuntur, quod, sicut ferrum quod omnibus metallis resistit, omnibus se opponent,
25 ita quod non solum secularibus potestatibus sed etiam spiritualibus obstinate resistent, putantes se tanquam ferrum omnia conculcare posse: propter quod Deo maxime displicebunt.
26 Quintus vero status erit ex parte ferrum, quantum ad ipocritas supradictos, et ex parte terreus, quantum ad illos qui secularibus negotiis totaliter se miscebunt.
27 Et sicut vidisti in pedibus quod testa ex luto cocta et ferrum simul apparuit, que tamen uniri nullatenus possunt, ita erit in extremo status istius Ordinis:
28 quod orietur tanta abominanda divisio inter ambitiosos ipocritas et testeos, ex luto temporalium et concupiscentia carnis excoctos, quod sicut testa et ferrum nequibunt ex discordia maxima convenire.
29 Et contempnent, non solum evangelium et regulam, sed etiam pedibus testeis et ferreis, hoc est pravis affectibus et immundis, conculcabunt omnem s. Ordinis disciplinam.
30 Et sicut testa et ferrum divisa sunt invicem, ita multi ipsorum inter se dividentur intus et extra: intus quidem contentiose viventes; extra vero partialibus et tirampnis secularibus adherentes.
31 Propter quod venient in tantam displicentiam omnium, quod non solum vix in terris intrare poterunt vel morari, sed vix portare habitum manifeste.
32 Et multi eorum punientur et destruentur tormentis horribilibus per homines seculares, quia tam abominabiles pedes domus omnis et solum vitabit.
33 Hoc autem totum eveniet illis, quia totaliter ab aureo capite recesserunt. Beati autem erunt, qui in illis periculosis diebus ad pretiosi capitis monita revertentur, quia tanquam aurum in fornace probavit illos Dominus et quasi holocausta medullata coronabit et accipiet (cfr. Sap 3,6) in eternum.
34 Ille saccus, de quo erubescere videor, est s. paupertas que, cum sit totius Ordinis decor et speculum, et custodia singulans et corona, et fundamentum omnimode sanctitatis,
35 deficientibus tamen omnibus studiis virtuosis, ut dictum est supra, de ipsa paupertate sanctissima filii degeneres erubescent et, eiectis vilibus indumentis, eligent pretiosa et cappas vanas anxie et simoniace procurabunt.
36 Felices vero et beati erunt qui usque in finem perseveraverunt (cfr. Mat 24,13) in hiis que Domino promiserunt”.
Et hiis dictis, statua illa disparuit.
37 Et s. Franciscus, de hiis omnibus vehementer admirans, oves suas presentes et futuras, tanquam bonus pastor, Deo cum multis lacrimis commendabat.
Deo gratias. Amen.
Caput XXVI - Quomodo locum s. Mariae de Portiuncula, obsessum a demonibus,
nullus poterat tamen intus intrare.
1 Cum s.p.n. Franciscus in loco Portiuncule orationi vacaret, vidit totum locum tanquam a magno exercitu circumdatum et obsessum demonibus.
2 Nullus tamen eorum in loco intrare valebat, eo quod fratres illi tante sanctitatis existerent quod ad quem intrarent aditum non habebant.
3 Interim vero quidam frater, qui illic morabatur, per iram et impatientiam vitiose commotus, accusationes et vindictas contra quemdam fr. socium fabricabat; propter quod ostio virtutis abiecto et aperta nequitie ianua, viam intrandi diabolo prebuit.
4 Et statim, vidente s. Francisco, unus illorum demonum intravit in locum et dictum fratrem tanquam victum victor aggreditur.
5 Pius autem pater et pastor, qui super curam sui gregis fidelissime vigilabat, advertens intrasse lupum ad unam de suis oviculis devorandam, et sciens in spiritu ovem in tanto periculo positam, fecit fratrem predictum cursu celerrimo advocari.
6 Et ille cum obedienter cucurisset ad pastorem sollicitum, precepit ei b. pater ut statim detegeret fabricatum venenum, quod contra proximum in corde servabat, propter quod erat traditus in manibus (cfr. Mat 26,45) inimici.
7 Ille vero territus vulnus detexit, culpam recognovit et veniam cum penitentia humiliter requisivit. Quo facto, absolutus a culpa et imposita penitentia, statim coram s. patre diabolus aufugit.
8 Ovis vero, erepta de faucibus bestie truculente, s. protegente pastore, Deo et b. Francisco, gratias retulit, et cum gaudio ad s. gregis collegium rediens, doctus deinceps tam funesta vitare pericula, in bona sanctitate finivit.
Ad laudem et gloriam D. n. Ihesu Cristi. Amen.
Caput XXVII - Quomodo Soldanus Babilonie fuit conversus ad fidem et baptizatus per fratres missos a b. Francisco.
1 Sanctissimus p.n. Franciscus, zelo fidei et fervore martirii incitatus, cum duodecim sanctissimis sociis suis ultra mare transivit, proponens recto tramite pergere ad Soldanum.
2 Cum ergo pervenisset ad quasdam paganorum partes, in quibus tam crudeles homines custodiebant itinera, quod nullus cristianus illic transiens poterat mortem evadere; Deo disponente, mortem quidem evaserunt.
3 Tamen capti et multipliciter afflicti et ligati durissime, ducti sunt ad Soldanum; in cuius conspectu s. Franciscus, a Spiritu sancto doctus, tam divine de s. fide catholica predicavit, quod per ignem hanc se obtulit probare.
4 Quod cernens, Soldanus magnam in ipso devotionem concepit tam pro constantia fidei quam pro contemptu mundi: qui nichil ab ipso recipere voluit, cum esset pauperrimus; quam etiam pro fervore martirii.
5 Et ex tunc eum libentissime audiebat, et rogavit quod ad ipsum frequenter accederet.
6 Et insuper s. Francisco et sociis liberaliter concessit quod, quocumque vellent, possent libere predicare.
7 Et dedit illis quoddam signaculum, quo viso a nemine ledebantur.
8 Habita hac igitur liberali licentia, s. Franciscus illos suos electos socios binos hinc inde transmisit in diversis partibus paganorum;
9 inter quos elegit ipse cum suo socio partem unam. Qui cum ad quoddam hospitium pervenisset, ubi erat sibi pro quiete necessarium commorari, invenit ibidem quamdam mulierem, speciosam quidem quantum ad faciem, sed mente turpissimam, que s. Franciscum de actu nequissimo requisivit.
10 Qui ait illi: “Accepto quod dicis”. “Eamus ergo et lectum paremus”, dixit illa.
11 S. vero Franciscus ait: “Venias mecum, et ego ostendam tibi lectum pulcherrimum”. Et duxit illam ad maximum ignem, qui tunc in illa domo fiebat.
12 Et in fervore spiritus se expolians, se in lare illo ignito nudum tanquam in lecto locavit; et vocans illam, dicebat: “Expolia te et festina frui hoc lecto splendido ac florido et mirando, quia hic oportet te esse, si vis obedire michi!”
13 Ille autem ignis nichil s. Franeiscum lesit, sed super larem illum ardenter ignitum quasi super flores facie ylari decubabat.
14 Illa vero mulier, tam miranda cernens et stupens, non solum a stercore peccati sed etiam a tenebris infidelitatis conversa est ad D. Ihesum Cristum, et effecta est tam mirande sanctitatis et gratie quod, iuvantibus meritis s. patris, multas animas Domino in illis partibus acquisivit.
15 Videns autem s. Franciscus quod fructum ibidem facere non valebat, Domino sibi revelante, disposuit, recongregatis sociis, redire ad partes fidelium; et rediens ad Soldanum, de suo reditu propositum indicavit.
16 Soldanus vero dixit: “Fr. Francisce, ego libenter ad fidem Cristi converterer, sed timeo modo facere, quia isti me et te cum tuis sociis statim occiderent, si sentirent.
17 Cum adhuc possis multum proficere et ego quedam magna negotia pro salute anime habeam expedire, nollem libenter mortem meam et tuam ita inopinatam inducere; sed indica michi modum quo salver, et ego sum paratus in omnibus obedire”.
18 Dixit ei s. Franciscus: “Domine, ego quidem modo recedam; sed postquam ad partes meas rediero et ad celum, Domino vocante, transiero, post mortem meam secundum dispositionem divinam mittam tibi duos de fratribus meis, a quibus baptismum recipies et salvus eris, sicut michi revelavit D. Ihesus Cristus.
19 Tu autem interim ab omni negotio te dissolve, ut, cum gratia Dei venerit, inveniat te fide et devotione paratum”. Cui Soldanus gaudenter assentiens, fideliter obedivit. Sanctus autem Franciscus, valefaciens ei, rediit ad partes fidelium cum illo sanctorum sociorum venerando collegio.
20 Post aliquot vero annos predictus Soldanus infirmatus est; et expectans Sancti promissum, qui iam ad vitam beatam migraverat, posuit exploratores in portarum exitibus, ut, si quando duo fratres in s. Francisci habitu apparerent, ipsos ad eum festine traducerent.
21 In illo autem tempore apparuit b. Franciscus duobus suis fratribus, et precepit illis ut sine mora pergerent ad Soldanum et eius salutem, sicut ei promiserat, sollicite procurarent.
22 Qui perfecerunt devote mandatum; et mare transeuntes, ad dictum Soldanum per exploratores predictos adducti sunt.
23 Quos ut vidit, Soldanus gavisus est gaudio magno valde (cfr. Mat 2,10), dicens: “Nunc scio vere quia misit Dominus (cfr. Act 12,11) servos suos; quia, sicut s. Franciscus promisit, Domino revelante, ita michi servavit pro salute mea sollicite transmittendo”.
24 Recipiens Soldanus a dictis fratribus fidei documenta et s. baptisma, in ipsa infirmitate regeneratus, in Domino migravit ad gaudia sempiterna, et salva facta est anima eius meritis s. patris.
Ad laudem et gloriam Domini.
Caput XXVIII - De leproso blasfemo, quem s. Franciscus
sanavit in anima et in corpore.
1 Cum viveret in hoc miserabili et flebili seculo, b.p.n. Franciscus, illuminatus a Spiritu sancto, semper studebat totis viribus imitari D.n. Ihesu Cristi vestigia.
2 Unde sicut Cristus peregrinum dignatus est fieri, ita b. Franciscus se et suum Ordinem vere peregrinum ostendit; et etiam in regula scribi fecit, ut tanquam peregrini et advene (cfr. 1Pet 2,11) in hoc seculo Domino Deo servirent.
3 Sicut insuper Cristus venit, non solum servire leprosis illos sanando et mundando in corpore, sed etiam pro illis mori voluit sanctificando et mundando in anima; ita b. Franciscus, Cristo cupiens conformari, leprosis affectuosissime serviebat,
4 ministrando cibaria, lavando membra putrida, mundando vestimenta et insuper ruendo ferventer in oscula.
5 Ordinavit etiam quod fratres sui Ordinis per diversa mundi loca ob amorem Cristi, qui ut leprosus pro nobis voluit reputari (cfr. Is 53,4), ubicumque leprosi essent, illis sollicite deservirent. Fratres in multis locis, sicut s. obedientie filii, hoc promptissime faciebant.
6 Accidit autem semel quod in quodam loco, ubi serviebatur leprosis, erat quidam leprosus tam pestilens, impatiens et protervus quod nulli dubium erat ipsum per malignum spiritum agitari; sicut enim Spiritus Dei agit animam ad cuncta salubria, ita spiritus malignus ad omnia scelera.
7 Nam dictus leprosus sibi servientes, non so-lum horrendis improperiis imponebat et sagittabat iniuriis, sed, quod peius est, flagellis et plagis multimodis vulnerabat.
8 Et super hoc, quod erat horrendum et pessimum, Cristum benedictum, Matrem eius sanctissimam et sanctos alios blasfemabat.
9 Unde quamvis de iniuriis predictis et plagis fratres illi studerent pro posse patientie meritum cumulare, tamen nullo modo blasfemias ipsorum conscientia poterat substinere, ne tanti sceleris participes viderentur.
10 Quapropter decreverunt dictum leprosum derelinquere, ne forent blasfematoris Dei et vasis diaboli nutritores.
11 Sed hoc quod decreverant noluerunt facere, nisi prius s. Francisco, qui in alio loco morabatur, omnia per ordinem indicassent.
12 Quibus auditis, s. Franciscus ad dictum leprosum accessit; et, ingressus ad eum, dixit: “Deus det tibi pacem (cfr. Num 6,26), fr. carissime!”. Cui ille: “Et qualis michi pax est? Immo Deus accepit michi pacem, quia totus, inquit, sum marcidus”.
13 Et s. Franciscus ait: “Carissime, habe patientiam, quia mala que hic corporibus inferuntur ad anime salutem proveniunt, si equanimiter tollerentur”.
14 Et ille respondit: “Quomodo possum tollerare patienter, cum pena mea die noctuque perseveret? Nam, non solum ab infirmitate comburor et crucior, sed etiam a fratribus, quos michi servitores dedisti, vehementer affligor: quia nullus est qui michi serviat ut oportet”.
15 Sanctus autem Franciscus, cognoscens per Spiritum sanctum quod ille a maligno spiritu vexabatur, ivit et pro ipso devote Dominum exoravit. Et facta oratione, rediit ad infirmum, dicens: “Carissime, ego volo servire tibi ex quo tu non es contentus de aliis”.
16 Et respondit: “Placet michi; sed quid poteris facere plus ceteris?”. Et s. Franciscus ait: “Quicquid cupis, faciam”. Et ille: “Volo, inquit, quod laves me, quia totus feteo, in tantum quod meipsum ferre non valeo”.
17 Sanctus autem Franciscus statim fecit calefieri aquam cum multis odoriferis herbis; et expolians illum, incepit suis sanctis manibus lavare leprosum; et alius frater aquam superius infundebat.
18 Et sicut corpus sanabat exterius, ita animam mundabat interius; unde cum leprosus sanari inciperet, statim ex compunctione intima cepit amarissime lacrimari.
19 Et sicut lavabatur corpus aqua et mundabatur lepra, ita baptizabatur lacrimis conscientia et mundabatur ab omni iniquitate.
20 Cum vero totus esset lotus et sanatus exterius, perfecte fuit unctus et sanatus interius: et ideo in tanta compunctione prorupit et lacrimis, quod altissima voce plorabat
21 et clamabat se dignum inferno propter iniurias illatas fratribus et pro plagis et flagellis que fecerat in eosdem et propter impatientiam et blasfemias contra Deum.
22 Unde per quindecim dies duravit sibi planctus ille mirabilis, qui ab intimis precordiis erumpebat, et continue nichil aliud quam misericordiam Dei invocabat. Et cum hac compunctione et lacrimis peccata sua omnia confessus est sacerdoti.
23 Beatus autem Franciscus, videns tam notum miraculum, gratias agens Deo, recessit illinc et ad partes multum remotas accessit, ne, si dictum miraculum fieret notum populo, omnes ad ipsum concurrerent: quod ipse sanctus propter humilitatem toto posse vitabat.
24 Studebat enim, tanquam fidelis servus et prudens (Mat 24,45), Deo gloriam et honorem reddere et sibi inter homines dedecus et ignominiam procurare.
25 Dictus vero leprosus post miraculosam sanitatem et compunctionem prehabitam infirmatus est et, armatus ecclesiasticis sacramentis, post paucos dies finivit in Domino.
26 Sancto vero Francisco in silva quadam orante in loco remoto, apparuit dictus leprosus defunctus, speciosior sole, in aere sublevatus, dicens: “Recognoscis me?”.
27 Cui S. Franciscus: “Quis, inquit, es tu?”. Et ille: “Ego sum, inquit, leprosus quem Cristus benedictus, te promerente, sanavit; et hodie vado ad regnum beatum, de quo Deo et tibi gratias ago.
28 Benedicta sit anima et corpus tuum, et benedicta sint verba et opera tua, quia per te multe anime salvabuntur et salvantur in mundo.
29 Et scias quod non est dies in mundo, in quo omnes sancti angeli et omnes sancti et sancte Dei non referant magnas gratias Deo de sanctis fructibus qui per te et tuum Ordinem undique patrantur per orbem.
30 Et propterea confortare, gratias redde Deo et sta cum benedictione Dei!”. Et hiis dictis, ille perrexit ad Dominum et s. Franciscus remansit valde consolatus.
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.
Caput XXIX - De conversione latronum per b. Franciscum,
qui intraverunt Ordinem et sanctissime conversati sunt.
1 B.p.n. Franciscus, cupiens omnes perducere ad salutem, mundum per diversas provincias circuibat; et quocumque ibat, quia divino Spiritu ducebatur, novam familiam Domino acquirebat.
2 Unde, sicut vas electum a Domino balsamum gratie infundendo, perrexit in Sclavoniam, in Marchiam Trivisinam, in Marchiam Anconitanam in Apuleam, in Saraceniam et in multis provinciis aliis, ubique multiplicando servos D.n. Ihesu Cristi.
3 Unde cum transiret per Montem Casalem, castrum quod est in districtu Burgi S. Sepulcri, recepit ibi unum iuvenem nobilem de Burgo predicto.
4 Qui cum venisset ad s. Franciscum, dixit ei: “Pater, ego vellem libentissime effici frater vester”. Sanctus vero Franciscus respondit: “Fili, tu es iuvenis, delicatus et nobilis; forte paupertatem et asperitatem nostram non poteris substinere”.
5 Cui ille vero ait: “Pater, nonne vos estis homines sicut ego? Sicut ergo vos, qui estis mei similes, substinetis, et ego etiam cum adiutorio Dei potero substinere!”.
6 Que responsio multum placuit s. Francisco; et statim recepit eum, et benedixit, et fr. Angelum vocavit. Qui ita gratiose se habuit, quod paulo post s. Franciscus eundem in predicto loco Monte Casali guardianum instituit.
7 In illis autem diebus erant tres famosi latrones, qui undique multa maleficia perpetrabant. Hii quadam die ad locum predictum venerunt, rogantes fr. Angelum guardianum, ut eis de comestibilibus provideret.
8 Guardianus vero, illos rigida reprehensione redarguens, dixit: “Vos fures et sevissimi homicide, non solum non erubescitis labores aliorum predari, sed insuper presumitis, ut effrontes, elemosinas servis Dei exhibitas devorare!
9 Cum non sitis digni quod vos terra substineat! Quod nullum hominem reveremini et Deum, qui vos creavit, contempnitis. Ite ergo pro factis vestris et huc amplius nunquam accedatis!”.
10 Illi vero turbati valde cum indignatione maxima recesserunt. Et ecce eodem die s. Franciscus ad locum rediit, portans de questa quam cum socio fecerat unam tascam panis et batillum vini.
11 Cum autem fr. Angelus qualiter illos repulserat retulisset, s. Franciscus dure redarguit ipsum, dicens quod impie gesserit, quia peccatores melius reducuntur cum dulcedine pietatis quam cum increpatione crudeli.
12 Nam magister noster Cristus, cuius evangelium servare promisimus: Non, inquit, est opus valentibus medicus, sed male habentibus; et: Non veni vocare iustos, sed peccatores (cfr. Mat 9,12.13); et ideo frequenter cum peccatoribus manducabat (cfr. Mat 9,11).
13 Quia ergo contra caritatem et contra exemplum Cristi benedicti fecisti, per obedientiam precipio tibi quod statim accipias totam tascam istam panum et vini vasculum quod acquisieram,
14 et sollicite per montes et valles dictos latrones queras donec invenias; et panes istos omnes et dictum vinum ex parte mea presentabis eisdem; et post hec, coram illis genuflectens, de crudelitate tua dices humiliter culpam tuam.
15 Et roga illos ex parte mea, quod amplius mala non faciant, sed Deum timeant et proximos non offendant. Et si hec fecerint, ego promitto eis de necessariis pro ipsorum corporibus providere continue. Et cum hec illis dixeris humiliter, revertaris”.
16 Interim autem s. Franciscus pro illis orabat ad Dominum, ut corda eorum ad penitentiam emolliret.
17 Unde factum est quod, cum illi elemosinas illas a s. Francisco transmissas comederent, ad invicem conferre ceperunt et dicere:
18 “Heu nos, miseros infelices, quos durus et infernalis cruciatus expectat! Qui pergimus, non solum predando proximos et homines vulnerando, sed etiam occidendo! Et tamen de tam horrendis sceleribus nullo Dei timore aut compunctione conscientie stimulamur.
19 Et ecce iste s. frater qui venit ad nos; propter aliqua verba valde iusta, propter nostram malitiam irrogata, se coram nobis humiliter accusavit, et insuper cum pane et vino attulit beneficium caritatis ac s. patris tam liberale promissum retulit de nobis necessariis exibendis.
20 Vere isti sunt sancti Dei, qui celestem patriam promerentur. Nos vero, filii perditionis eterne, qui flammas ultrices cotidie nobis nostris nefandis sceleribus cumulamus!
21 Nescio utrum de patratis facinoribus et commissis flagitiis possimus a Deo misericordiam invenire?”. Uno vero illorum predicta vel similia dicente, reliqui duo dixerunt: “Quid ergo faciendum est nobis?”.
22 Et ille: “Eamus, inquit, ad s. Franciscum; et si ipse nobis confidentiam tribuat quod possimus de magnis peccatis nostris misericordiam invenire a Domino, quicquid ipse mandaverit faciamus, ut possimus animas nostras de infernali baratro liberare”.
23 In quo consilio tres illi concorditer consenserunt; et venerunt festinantes ad s. Franciscum, dicentes: “Pater, nos propter multa et mala scelera non confidimus posse Dei misericordiam invenire;
24 sed, si tu confidis quod Deus nos ad suam misericordiam recipiat, ecce parati sumus tecum penitentiam facere”.
25 Quos s. Franciscus benigne et caritative recipiens, exemplis eos multiplicibus exortando, certos de invenienda Dei misericordia reddidit, et insuper se illis acquisiturum a D. Ihesu Cristo misericordiam repromisit;
26 instruens etiam illos quomodo divine misericordie immensurabilis magnitudo cuncta, etiam si essent infinita, peccata nostra, precellit, et quomodo, testante evangelio et s. Paulo apostolo, Cristus benedictus venit in hunc mundum pro peccatoribus redimendis.
27 Propter que salubria hortamenta tres dicti latrones abrenuntiaverunt mundo et, recepti a s. patre, sibi tam habitu quam animo adheserunt. Duo autem illorum, parum viventes, post mutationem laudabilem de presenti seculo, vocante Domino, migraverunt.
28 Tertius vero superstes, considerans in multis et magnis peccatis que fecerat, tali penitentie se subiecit, quod per quindecim annos, exceptis communibus quadragesimis quas sicut alii faciebat, continue ter in septimana panem et aquam tantummodo manducabat.
29 Et contentus tantum una tunicula, incedebat discalciatus continue, et post matutinum nunquam dormiebat. Infra vero illud tempus annorum quindecim s. Franciscus transivit ex hoc mundo ad Patrem.
30 Cum autem dictus frater hanc districtionem penitentie annos plurimos continue tenuisset, et ecce quadam nocte post matutinum tanta temptatio sompnolentie supervenit, quod nullis argumentis poterat sompno resistere nec, prout consueverat, vigilare.
31 Qui cum reluctare nequiret nec valeret orare, temptationi succubens, ivit ad lectum ut dormiret. Statim autem ut posuit caput in lecto, fuit ductus in spiritu in montem excelsum valde (cfr. Mat 4,8), in quo erat profundissima ripa et hinc inde saxa prerupta et diversi scopuli inequaliter prominentes.
32 Ille vero a quo ducebatur impulit dictum fratrem de cacumine dicte ripe; qui in preceps ruendo per saxa et collisiones de rupibus in rupibus substinendo, quando ad fundum ripe pervenit, omnia videbantur sua membra disrupta et ossa confracta.
33 Qui dum iaceret sic male collisus, a suo ductore vocatur ut surgeret, quia magnum adhuc iter illum facere oporteret. Cui frater respondit: “Durus homo et indiscretus videris, qui, cum videas me usque ad mortem usquequaque conteritum, et tamen dicis quod surgam!”.
34 Qui accedens et tangens eum, statim ab omni membrorum collisione perfecte sanavit. Et tunc ostendit ei magnam planitiem plenam acutis lapidibus et spinis et tribulis et lutosis atque aquosis labinulis; unde illum discalciatum oportebat incedere et ad finem planitiei illius accedere, ubi erat quedam fornax ignita que a longe videbatur, in quam ille debebat intrare.
35 Cum autem planitiem illam cum multa angustia pertransisset et ad fornacem illam pervenisset, dixit angelus ad illum: “Ingredere fornacem istam, quia sic est necessarium fieri”.
36 Et ille respondit: “Heu, quam durus ductor es, qui, cum videas me per istam angustiosam planitiem tam penaliter tribulatum, quod maxima quiete indigeam; et dicis: intra in fornacem!”.
37 Cum autem aspiceret circa fornacem, ecce vidit undique demones cum furcis astantes, quem differentem intrare in fornacem cum ipsis furcis subito impulerunt.
38 Qui cum in ipso igne intrasset, invenit ibi quemdam suum compatrem, qui totus ardebat; et exclamans dixit: “O infelix compater, et quomodo huc venisti?”. Qui ait: “Procede aliquantulum in hoc igne, et invenies uxorem meam, conmatrem tuam, que tibi causam mee dampnationis narrabit”. Cum ergo aliquantulum processisset per ignem, et ecce apparuit ipsa conmater ignita, totaliter sedens, in quadam mensura frumenti constricta. Et ille ait: “O conmater infelix et misera, et quare in tale supplicium corruisti?”. Que respondit: “Quia tempore magne famis, quam b. Franciscus venturam predixerat, cum ego et vir meus venderemus frumenta, mensuram falsavimus; et propterea in ista mensura angustata comburor”. Et hiis dictis, angelus expulit eum extra ignem, dicens: “Prepara te ad iter, quia adhuc habes horribile pertransire”.
39 Cui ille dicebat: “O durissime ductor, qui nulla compassione moveris; vides quia sum quasi totus combustus, et dicis: Veni adhuc ad horribile periculum!”.
40Angelus vero tetigit eum et perfecte sanavit.
Et duxit illum ad quemdam pontem, qui transvadari non poterat absque ingenti periculo, quia erat nimis extremus et excessive politus.
41 Sub ponte vero fluvius terribilis defluebat serpentibus et draconibus, scorpionibus et bubonibus et horrendis fetoribus plenus. Dixit autem angelus: “Transi pontem istum, quia penitus convenit te transire”.
42 Ille autem respondit: “Et quomodo potero pertransire, quin cadam in tam periculosum fluvium?”. Respondit angelus: “Venies post me, et pones pedem tuum ubi videris poni meum, et bene transibis”.
43 Qui incedens post angelum, pedem suum ponendo ubi precedens ponebat, pervenit usque ad pontis medium cum salute.
44 Cum vero essent in medio pontis, angelus volando recessit et ascendit in altum ad quoddam habitaculum valde mirabile et in altissimis collocatum; et ille bene notavit quomodo angelus advolavit.
45 Sed cum ipse remansisset absque duce in ponte et illa terribilia animalia fluminis iam capita elevarent ad devorandum illum si caderet, stabat in tanto terrore quod nullo modo sciebat quid faceret, quia nec poterat retro nec ante procedere.
46 Unde in tanta tribulatione et periculo positus, inclinavit se et amplexatus est pontem; et videns quod non erat refugium nisi Dei, cepit ex intimis cordis invocare D. Ihesum Cristum, ut per suam sanctissimam ac piissimam misericordiam sibi succurrere dignaretur.
47 Et facta oratione, visum est illi quod ipse mitteret alas; de quo valde gavisus, expectavit donec crescerent ale, sperans ultra fluvium ad locum quo volaverat angelus transvolare.
48 Sed cum nimis festinasset volare, quia ale non plene creverant, a volatu deficiens, cecidit supra pontem, et omnes penne insuper ceciderunt. Qui territus valde, iterum pontem amplectens, Cristi misericordiam lacrimabiliter implorabat.
49 Et iterum visum est sibi ut mitteret alas; sed, sicut prius, ante perfectionem alarum ad volandum festinans, secundo cecidit super pontem, et penne, ut prius, similiter ceciderunt.
50 Qui attendens quod per festinantiam perfecte volare non poterat, dixit in corde suo (cfr. Ps 9,6.11 (9,27.32)): “Si alas tertio misero, tamdiu expectabo quod non deficiam amplius a volatu”.
51 Et visum est sibi quod inter primam et secundam et tertiam missionem alarum per annos centum quinquaginta et amplius expectasset.
52 Cum autem videretur sibi quod alas optime complevisset, hac tertia vice levavit se valenter in altum, et usque ad predictum habitaculum quo volaverat angelus advolavit.
53 Cum vero ad illius admirabilis habitationis ianuam pervenisset, dixit illi portarius: “Quis es tu, qui huc venisti?”. Qui respondit: “Ego sum fr. Minor”. “Expecta, inquit, ut ducam s. Franciscum, si te recognoscit”.
54 Cum autem ille iret pro s. Francisco, iste incepit muros illius civitatis mirabilis respicere; et ecce muri illi erant tanta claritate perspicui, quod cuncta que intus fiebant et choros sanctorum mirabiles qui intus erant clare cernebat.
55 Et cum respiceret, ecce b. Franciscus, et s. fr. Bernardus, et fr. Egidius, et post s. Franciscum tanta multitudo sanctorum et sanctarum Dei, qui secuti fuerant illius vestigia, quod quasi innumerabilis videbatur.
56 Et cum s. Franciscus venisset ad eum, dixit portario: “Permittas eum ingredi, quia de fratribus meis est”. Et tunc s. Franciscus duxit eum interius, multa illi mirabilia ostendendo.
57 Statim vero quod illuc ingressus est, tantam consolationem et dulcedinem sensit, quod oblitus est omnium tribulationum que ante precesserant, ac si nunquam in mundo fuisset.
58 Post hec dixit s. Franciscus: “Oportet te, fili, redire ad mundum et septem diebus morari, in quibus prepara te omni preparatione qua vales; quia post septem dies ego pro te veniam, et tunc mecum venies ad locum istum mirabilem beatorum”.
59 S. vero Franciscus erat clamidatus clamide toto stellis pulcherrimis decorato, et quinque stigmata eius erant sicut quinque splendidissime stelle, que tanta luce fulgebant quod videbantur totam civitatem illam radius illustrare.
60 Fr. vero Bernardus habebat in capite coronam stellarum (cfr. Apoc 12,1) pulcherrimam; fr. Egidius erat etiam totus mirando lumine decoratus; et multos alios sanctos fratres Minores ibidem cum b. Francisco gloriosos, quos nunquam viderat, recognovit.
61 Licentiatus ergo dictus frater, quamvis cum tedio, ad mundum rediit. Et cum rediisset, fratres pulsaverunt ad Primam; et non plus temporis fluxerat, nisi a post Matutinum ad eiusdem noctis auroram, quamvis sibi videretur stetisse per plurimos annos.
62 Ipse autem frater predictam visionem et terminum septem dierum guardiano suo per ordinem recitavit, et statim febricitare cepit.
53 In septimo vero die veniens s. Franciscus cum gloriosa comitiva sanctorum, animam illius fratris, in visione predicta angelo ducente purgatam, duxit ad gaudia beatorum.
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.
Caput XXX - Qualiter s. Franciscus convertit duos nobiles de
Marchia dum predicaret Bononie, scilicet fr. Peregrinum et fr. Richerium.
1 Quodam tempore, dum iret s. Franciscus per mundum et ad civitatem Bononie pervenisset, cum adventum eius populus cognovisset, factus est concursus omnium ad s. Franciseum, ita quod vix poterat ire per terram.
2 Omnes ipsum tanquam novum florem mundi et angelum Domini cupiebant videre, ita quod ad plateam civitatis cum pena maxima potuit pervenire.
3 Congregato ibi populo maximo hominum et mulierum et multorum scolarium, surgens s. Franciscus in medio, tam miranda et stupenda, dictante Spiritu sancto, predicavit, quod non homo sed angelus videbatur.
4 Nam videbantur illa verba eius celestia quasi sagitte acute potentis (cfr. Ps 119,4) de arcu sapientie divine procedere, que corda omnium tam valide penetrabant, quod maximam multitudinem hominum et mulierum a statu peccati ad penitentie lamenta convertit.
5 Inter quos erant ibi studentes de nobilioribus de Marchia Anconitana, scilicet Peregrinus, qui erat de domo Falleronis, et Ricerius de Muccia.
6 Isti, inter alios per s. verba s. patris tacti intrinsecus, venerunt ad b. Franciscum, dicentes se penitus velle mundum relinquere et fratrum ipsius habitum sumere.
7 Sanctus autem Franciscus, ipsorum fervorem considerans, cognovit per Spiritum sanctum ipsos missos a Deo; et insuper intellexit cui et quali conversationi quilibet eorum se subderet.
8 Unde cum gaudio recipiens eos, dixit: “Tu, Peregrine, teneas viam humilitatis; et tu, Reccerie, servias fratribus”. Et ita factum est.
9 Nam fr. Peregrinus nunquam voluit ire ut clericus, sed sicut laicus mansit, cum esset bonus litteratus et in decretalibus eruditus.
10 Propter quam humilitatem pervenit ad maximam perfectionem virtutum, et specialiter ad gratiam compunctionis et amoris D.n. Ihesu Cristi.
11 Nam Cristi amore succensus et desiderio martirii inflammatus, perrexit Yerosolimam ad visitandum loca sacratissima Salvatoris, portans secum volumen evangelicum.
12 Et cum legeret loca sacra unde Deus et homo perrexerat, et eadem pedibus tangeret et oculis cerneret, se ibidem ad orandum Dominum inclinabat et amplexabatur brachiis fidei illa loca sanctissima et labiis obsculabatur amoris, et lacrimis devotissimis cuncta rigabat, ita quod cunctos cernentes ad devotionem maximam provocabat.
13 Ordinante vero dispensatione divina, reversus est in Italiam et, tanquam vere peregrinus mundi et civis regni celestis, suos nobiles consanguineos rarissime visitabat.
14 Confortabat eos ad mundi contemptum et, sobrie loquens, ad divinum eos incitabat amorem; et expedite ac festinanter recedebat ab eis, dicens quod Cristus Ihesus, qui nobilitat animam, non invenitur inter cognatos et notos (cfr. Luc 2,44).
15 De hoc fr. Peregrino habuit dicere fr. Bernardus, sanctissimi p.n. Francisci primogenitus, unum verbum valde mirabile, scilicet quod ipse fr. Peregrinus erat unus de perfectioribus fratribus huius mundi.
16 Fuit siquidem vere peregrinus; nam amor Cristi, qui in corde suo semper ardebat, non permittebat eum in aliqua re creata quiescere, nec affectum eius figere in aliquo temporali, sed semper ad patriam tendere et ad patriam aspirare, et de virtute in virtutem ascendere, donec in amatum transformaret amantem.
17 Tandem plenus virtutibus ad Cristum, quem toto corde dilexit, cum multis miraculis ante mortem et post mortem in pace quievit.
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.
Caput XXXI - Qualiter s. Franciscus liberavit fr. Richerium a maxima temptatione.
1 Fr. autem Reccerius, dicti fr. Peregrini consocius in terris et nunc concivis in celis, per viam activam, dum viveret, ambulans, et Deo ac proximo fidelissime serviens, factus est familiarissimus et ca-rissimus s. Francisco,
2 ita quod multa a s. Francisco didicit et, ipso docente, clare intellexit de multis dubiis veritatem et negotiis agendis cognovit Domini voluntatem; et secundum vaticinium s. patris fratribus serviebat.
3 Factus est minister in Marchia de Anchona; et propter zelum Dei, qui in corde suo semper ardebat, cum maxima pace et discretione regebat provinciam, sequens Cristi exemplum, qui voluit prius facere quam docere.
4 Post aliquod vero tempus permisit sibi divina dispensatio in lucrum anime temptationem gravissimam, ut probaretur et purgaretur sicut aurum electum (cfr. Bar 3,30). Unde propter ipsam temptationem nimium anxius et tribulatus, affligebat se in abstinentiis et disciplinis, et lacrimis et orationibus; sed a temptatione liberari non poterat.
5 Et multoties ducebatur ad maximam desperationem; nam propter immanitatem temptationis credebat se derelictum a Deo.
6 In ultima vero desolatione et desperatione positus, cogitavit in corde suo, dicens: “Surgam et ibo ad patrem meum (cfr. Luc 15,18) Franciscum; et si ipse ostenderit michi familiaritatem, credo quod Deus propitius erit michi; sin autem, signum erit quod sum a Deo derelictus”.
7 Et arripiens iter, ibat ad s. Franciscum. Sanctus autem Franciscus iacebat in palatio Assisinatis episcopi gravissime infirmus; et cogitanti sibi de Domino fuit revelatum ordo temptationis et adventus et propositum dicti fratris.
8 Et statim vocans socios suos, scilicet fr. Masseum et fr. Leonem, dixit: “Ite velociter in occursum filii mei fr. Reccerii; et ex parte mea ipsum amplexantes et salutantes, dicite illi quod inter omnes fratres qui sunt in mundo singulariter eum diligo”.
9 Illi vero, sicut vere obedientie filii, statim exierunt in occursum fr. Reccerii; et invenientes illum, sicut dixerat s. Franciscus, amplexantes et recitantes amabilia verba patris, ita illius animam consolationibus repleverunt, quod totus fuit quasi liquefactus ex gaudio.
10 Quantam vero tunc ostendit letitiam quantoque gestivit gaudio et quantas Deo laudes et gratias referebat, quia Deus prosperum fecerat iter (cfr. Ps 67,20) suum, vix posset explicari sermone.
11 0 bone Ihesu, qui nunquam derelinquis sperantes in te (cfr. Ps 16,7), sed semper facis cum temptatione proventum, ut possimus sustinere (cfr. 1Cor 10,13)!
12 Quid plura? Pervenit ad locum ubi iacebat angelicus et divinissimus vir Franciscus; et cum esset graviter infirmus, surrexit et ivit in occursum illius; et amplexans eum dulcissime, dixit: “Fili mi, fr. Recceri, inter omnes fratres qui sunt in toto mundo diligo te”.
13 Et imprimens ei signum crucis in fronte et ipsum amantissime osculans in eodem loco, dixit: “Fili mi charissime, hec temptatio data tibi fuit ad maximum tuum lucrum; sed si non vis amplius istud lucrum, non habeas!”.
14 Mirabile dictu! Statim omnis illa diabolica recessit temptatio, ac si in vita sua nunquam sensisset; et remansit in Deo valde consolatus.
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.
Caput XXXII - De gratia contemplationis s. fr. Bernardi.
1 Quantam gratiam Altissimus pater exibebat evangelicis pauperibus, qui voluntarie pro Cristo cuncta reliquerunt, apparuit in predicto fr. Bernardo, qui, postquam habitum s. patris assumpsit, frequentissime mens eius rapiebatur ad Deum.
2 Unde accidit quodam tempore semel quod, dum in ecclesia ad audiendum missam assisteret et tota mente esset in divina suspensus, fuit ita absorptus in Deum quod, cum elevaretur corpus Cristi, nichil advertit,
3 nec aliis genuflectentibus genuflexit nec traxit caputium, sed inreverberatis luminibus permanebat; et sic insensibilis permansit a mane usque post nonam.
4 Post nonam vero rediens ad se, veniebat cum admirativa voce clamando: “O fratres, o fratres, o fratres! nullus est in ista contrata tam magnus et nobilis cui, si promitteretur unum palatium auro plenum, quod non esset sibi leve portare saccum unum, vilissimo fimo plenum, ad thesaurum tam nobile promerendum”.
5 Ad istum vero celestem thesaurum, Dei amatoribus reservatum, fuit fr. Bernardus ita mente elevatus, adeo quod per quindecim annos sepe ibat tam mente quam facie erectus ad celum.
6 Et propter nimiam elevationem intellectus ad supercelestia lumina et nimiam absorptionem affectus ad divina carismata, in illis quindecim annis nunquam in mensa famem sibi abstulit corporalem.
7 De omnibus tamen qui sibi apponebantur aliquantulum comedebat; et dicebat quod de hiis que homo nil gustat non dicitur abstinere, quia vera abstinentia est pugnare contra illa que sapiunt.
8 Ad tantam etiam intelligentie limpiditatem pervenerat, quod etiam magni clerici recurrebant ad eum; et enodabat tenebras questionum in quocumque passu Biblie querebatur.
9 Quia etiam mens eius erat a terrenis penitus absoluta quasi yrundo volabat ad summa: et aliquando per viginti dies, aliquando per triginta solus per montium cacumina pervolabat, solummodo celestia contemplando.
10 Propter quod dicebat s. fr. Egidius quod non erat datum omnibus hoc donum a Deo, quod erat datum fr. Bernardo de Quintavalle, ut se volando pasceret ut yrundo.
11 Et propter tam excellentem gratiam a Domino sibi datam s. Franciscus libenter et sepe conloquebatur cum eo diebus et noctibus; unde aliquando inventi sunt ambo per totam noctem simul fuisse raptos ad Dominum, in silva scilicet ubi convenerant ad loquendum de D. Ihesu Cristo, qui est benedictus in secula. Amen.
Caput XXXIII - De temptatione fr. Rufini, et quomodo apparuit sibi Cristus.
1 Fr. Rufinus, de nobilioribus de Assisio, socius b. Francisci, cum quodam tempore, vivente b. Francisco, graviter a demone de predestinatione vexaretur in anima: nam suggerebat cordi eius hostis antiquus quod ipse non erat de predestinatis ad vitam et perderet quicquid in religionis servitio faceret;
2 propter hanc vexationem, per multos dies in mente durantem, totus erat melancolicus effectus et tristis, et hanc suam pugnam s. Francisco dicere verecundabatur; nichilominus tamen orationes consuetas minime dimittebat.
3 Sed hostis antiquus, volens sibi tristitiam super tristitiam (cfr. 2Cor 2,3) addere, que graviter vulnerat servos Dei, ad pugnam interiorem addidit etiam exterius impugnare.
4 Unde apparens sibi in specie Crucifixi, dixit: “O fr. Rufine, quare in orationibus et penitentia te affligis, cum tu non sis de predestinatis ad vitam? Et hoc credas michi, quia ego scio quos elegerim (cfr. Ioa 13,18),
5 Et non credas filio Petri Bernardonis, si contrarium tibi dixerit; nec ipsum interroges de ista materia, quia ipse vel alius hoc ignorat; sed ego, qui sum Dei Filius, bene scio; ideo credas michi pro certo quia tu es de numero dampnatorum.
6 Et ipse fr. Franciscus, pater tuus, est dampnatus; et quicumque sequitur eum, decipitur”.
7 Fr. autem Rufinus erat ita obtenebratus a principe tenebrarum, quod iam fidem et amorem in s. Francisco perdiderat, et hoc sibi dicere non curabat; sed s. patri, quod fr. Rufinus non dixit, Spiritus Domini revelavit.
8 Unde ipse pater pius, videns in spiritu tantum dicti fratris periculum, misit fr. Masseum pro ipso, ut ad eum omnino veniret.
9 Nam fr. Rufinus et fr. Franciscus stabant in loco montis Subasii prope Assisium. Frater autem Rufinus respondit fr. Masseo: “Quid habeo ego facere cum fr. Francisco?”.
10 Et fr. Masseus, homo totus sapientia Dei plenus, clare cognoscens maligni hostis fallaciam, ait: “O fr. Rufine, nescis tu quod s. Franciscus est sicut angelus Domini, qui tot animas illuminavit in mundo et a quo etiam nos tot divine gratie dona recepimus?
11 Unde ego volo quod tu omnino venias ad eum, quia ego clare video te a diabolo deceptum”. Statim autem fr. Rufinus venit ad s. Franciscum.
12 Et cum s. Franciscus vidit eum a longe, cepit clamare: “O fr. Rufine, captivelle, cui credidisti?”. Et dixit sibi totam per ordinem temptationem quam habuerat intus et extra.
13 Et s. pater docuit eum quod ille, qui predicta sibi suggesserat, erat diabolus et non Cristus; et ideo nullo modo eius suggestionibus assentiret: “Sed quando dicet tibi: tu es dampnatus, et tu secure respondeas: Apri la bocca, mo te caco!
14 Et hoc sit tibi signum quod ipse est diabolus quod, dicto hoc verbo, statim fugiet. Ad hoc etiam recognoscere debes ipsum fuisse diabolum, quia cor tuum induravit ad omne bonum? quod est proprium eius officium.
15 Sed Cristus benedictus nunquam cor hominis fidelis indurat; immo dicit Auferam tibi cor lapideum et dabo tibi cor carneum (cfr. Ez 11,19)”. Frater vero Rufinus, cum s. Franciscus ita per ordinem dicebat temptationis seriem qua intus et extra vexatus extiterat, cepit fortissime lacrimari.
16 Et adorans sanctum et culpam humiliter recognoscens de hoc quod ab ipso celaverat; ac totus confortatus in Domino per monita s. patris, totus fuit mutatus in melius.
17 Dixit autem s. Franciscus: “Vade, fili, et confitearis, et orationis consuetum studium non dimittas; et scias pro certo quod hec temptatio erit tibi in magnam utilitatem et consolationem, sicut experieris in brevi”.
18 Frater autem Rufinus rediit ad cellam suam ad orandum in silva; et dum staret cum multis lacrimis ad orandum, ecce venit hostis in persona Cristi, dicens: “Fr. Rufine, nonne dixi tibi quod tu filio Petri Bernardonis non crederes, quia es dampnatus, et in orationibus et lacrimis non labores?
19 Quid enim prodest tibi, si, dum vixeris, affligeris, et, cum morieris, es dampnatus?”. Et fr. Rufinus statim respondit: “Apri la bocca, mo te caco!”.
20 Tunc diabolus indignatus recessit cum tanta tempestate et commotione lapidum montis Subasii, quod per magnum spatium fluxit lapidum multitudo, ubi adhuc apparet lapidum orrenda ruina
21 Nam per vallem etiam dicti montis saxa se invicem collidendo; ignem plurimum emittebant. Unde ad tam orribilem strepitum lapidum s. Franciscus et socii, admirantes extra dictum locum, ut novitatem illam aspicerent, exierunt.
22 Et tunc fr. Rufinus manifeste avertit quod ipsum hostis deceperat; unde secundo ad s. Franciscum rediit et, prosternens se in terram, iterum culpam dixit. Qui confortatus a s. Francisco, totus pacificatus remansit.
23 Et cum post hec staret cum multis lacrimis orans, ecce Cristus benedictus sibi apparuit et totam animam suam divino liquefecit amore, dicens: “Bene fecisti, fili, quod credidisti fr. Francisco; quia ille qui te contristabat fuit diabolus.
24 Ego autem sum Cristus, magister tuus; et ut de hoc te reddam certissimum, hoc tibi sit signum quod, donec in mundo isto eris, nunquam de cetero eris tristis”.
25 Et benedixit Cristus fr. Rufinum et dimisit eum in tanto gaudio et dulcedine spiritus et elevatione mentis, quod die noctuque erat absorptus in Deum.
26 Et confirmatus est ex tunc in tanta gratia et benedictione et securitate salutis eterne, quod totus est in virum alterum renovatus, ad tantam etiam elevationem mentis et orationis perseverantiam confirmatus, quod stetisset continue infra parvulum circulum die noctuque contemplari divina, si eum aliquis non impedisset.
27 Unde dicebat s. Franciscus de eo, quod fr. Rufinus erat, dum adhuc viveret, canonizatus in celo a D. Ihesu Cristo, et quod ipse non dubitaret in absentia sua dicere sanctum Rufinum adhuc existentem in terra.
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.
Caput XXXIV - De mirabili et humili obedientia fr. Rufini.
1 Erat fr. Rufinus propter assidue contemplationis studium ita absorptus in Deum, quod, quasi insensibilis factus, valde rarissime loquebatur; nec insuper verbi disseminandi erat preditus gratia, nam loquendi audaciam et facundiam non habebat.
2 Sanctus autem Franciscus una die precepit fr. Rufino ut iret Assisium et predicaret populo quicquid ei Altissimus inspiraret.
3 Frater vero Rufinus respondit: “Pater reverende, parce michi et non mittas me ad hoc opus, quia, sicut bene nosti, ego gratiam verbi non habeo, et sum etiam simplex et inscius ydiota”.
4 Sanctus autem Franciscus dixit: “Quia non statim obedisti michi, ideo per obedientiam tibi precipio quod nudus, solis bracis remanentibus, vadas Assisium; et intrans ecclesiam aliquam, sic nudus populo predicabis”.
5 Qui statim, sicut vere obediens, nudus perrexit Assisium; et, facta reverentia in quadam ecclesia, ad predicandum surrexit. Pueri autem et homines ceperunt ridere et dicere: “Ecce isti faciunt tantam penitentiam quod efficiuntur amentes!”.
6 Interim vero s. Franciscus, cogitans de prompta obedientia fr. Rufini et de mandato tam duro, cepit semetipsum durissime increpare, dicens: “Unde tibi, fili Petri Bernardonis, vilis homuncio, precipere fr. Rufino, qui est de nobilioribus de Assisio civibus, ut vadat nudus ad predicandum populo?
7 Per Deum! ego faciam quod tu in te experieris quod mandas in altero!”. Et hoc dicto in fervore Spiritus sancti, nudavit se tunica et nudus ivit Assisium, ducens secum fr. Leonem, qui suam et fr. Rufini tunicam discretissime asportaret.
8 Quem cum Assisinates nudatum cernerent, velut fatuum deridebant, putantes tam eum quam fr. Rufinum propter penitentiam insanire. Beatus autem Franciscus invenit fr. Rufinum, qui iam inceperat predicare.
9 Et devote dicebat: “O carissimi, fugite mundum, dimittite peccatum, reddite alienum, si vitare vultis infernum; ser-vate autem mandata diligendo Deum et proximum, si pergere vultis ad celum; et agite penitentiam, quoniam appropinquat regnum ce-lorum (cfr. Mat 3,2)”.
10 Et tunc s. Franciscus nudus ascendit in pergulum et pre-dicavit tam stupenda de contemptu mundi, de penitentia sancta, de paupertate voluntaria, de desiderio celestis regni, de nuditate et opprobriis et sanctissima passione Ihesu Cristi crucifixi,
11 quod cuncti mares et mulieres, qui ibi convenerant in maxima copia, ceperunt altissime flere; et incredibili devotione et compunctione misericordiam Altissimi ad sidera clamabant, ita quod quasi omnes in novum mentis stuporem conversi sunt.
12 Et fuit in illa die in Assisio tantus planctus in populo assistente, quod nunquam in illa civitate de passione D.n. Ihesu Cristi fuit similis planctus auditus.
13 Et sic edificato populo et Cristi ovibus consolatis et vocibus altissimis benedicto nomine D.n. Ihesu Cristi, s. Franciscus fecit reindui fr. Rufinum et se simul cum ipso reinduit.
14 Et sic reinduti tunicis, glorificando et laudando Deum quod semetipsos vicerant et oves Domini hedificaverant, et quam contempnendus est mundus ostenderant, ad locum Portiuncule redierunt.
15 Et beatos se reputabant qui possent eis tangere fimbriam vestimenti (cfr. Luc 8,44).
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.
Caput XXXV - De fr. Rutino, quomodo liberavit demoniacum.
1 Predictus autem fr. Rufinus, propter magnam cordis attentionem ad Deum et angelicam mentis quietem, quandocumque ab aliquo vocabatur, cum tanta gravitate ac dulcedine et vocis morositate ipsum vocantibus respondebat, quod videbatur de alio mundo redire.
2 Unde semel vocatus a sociis ut iret pro pane, ille, sicut vere divinus, respondit: “Fra.a.a.te mi.mi.o, mu.u.u.ultu voluntiere”.
3 Cum ergo panem per Assisium queritaret, et ecce ducebatur unus demoniacus, fortiter ligatus et a multis sociatus hominibus, qui ducebatur ad s. Franciscum, ut eum a demonio liberaret.
4 Qui cum a longe vidisset fr. Rufinum, statim cepit clamare et furere tam fortiter quod, fractis omnibus vinculis, de manibus omnium exilivit.
5 Illi autem, de tanta novitate mirantes, coniuraverunt eum ut diceret cur modo plus solito torqueretur.
6 Qui respondit: “Quia ille frater pauperculus, ille obediens, humilis et s. fr. Rufinus, qui incedit cum tasca, suis sanctis virtutibus et humilibus orationibus me incendit et cruciat; et propterea non possum plus in isto homine commorari”.
7 Et hiis dictis, statim exiit. Quod audiens, fr. Rufinus, quia illi homines et etiam infirmus sanatus illi magnam reverentiam exhibebant, dedit laudem D. Ihesu Cristo et ortatus est illos, ut in hiis omnibus glorificarent Deum et Salvatorem nostrum, D. Ihesum Cristum. Amen.
====================================================================================
====================================================================================