|
Salutatio beatae Virginis Mariaei
(scripta: ignota)-
Ave, Domina, sancta Regina,
sancta Dei genitrix, Maria,
quae es virgo ecclesia facta
- et electa, sanctissimo Patre de caelo,
quam consecravit
cum sanctissimo dilecto Filio suo
et Spiritu sancto Paraclito, -
in qua fuit et est omnis plenitudo gratiae
et omne bonum. -
Ave, palatium eius;
ave, tabernaculum eius;
ave, domus eius. -
Ave, vestimentum eius;
ave, ancilla eius;
ave, mater eius. -
et vos omnes sanctae virtutes,
quae per gratiam et illuminationem Spiritus sancti
infundimini in corda fidelium,
ut infidelibus fideles Deo faciatis.
Edidit Franciscus de Ruijte, OFM
die prima mensis augusti A.D. 2001
|